Quae obedientia in Religione sit promissa.
NOTA e D. Bonavent. ad cap. 1. Regulae Min. et l. 2. de profectu Religiosi, cap. 39. quem imitantur omnes Theologi cum D. Thom. 2. 2. quaest. 104. art. 2. ad 1. Obedientiam, et inobedientiam esse duplicem. Alia dicitur materialis, vel generalis. Illa est executio cuiuscunque virtutis praeceptae. Haec omissio, seu transgressio cuiusque praecepti, neque aliud peccatum inducit; sicuti nec illa aliam virtutem. Alia dicitur formalis specialis, inclinans subditum ad exequenda praecepta superiorum hominum, ut praecepta sunt, et est virtus specialis; sicuti opposita inobedientia est speciale vitium, et peccatum.
ITAQUE ea sola, quae praecepta, sunt huius virtutis obiectum, ut monet D. Bonaventura lib. 2. Profec. cap. 41. et lib. 2. Pharetrae, cap. 43. ac SS. PP. D. Thom. quaest. 186. art. 9. et quaest. 104. art. 2. Valentia d. 7. quaest. 8. puncto 1. Azor. tom. 1. lib. 12. cap. 13. quaestio 1. Less. de inst. lib. 2. cap. 46. d. 4. Sanchez tom. 2. lib. 6. cap. 1.
INFERT etiam D. Bonavent. prima pars, Centil. sect. 18. et opusc. Declaratio term. Theol. Inobedientiam formalem esse, nolle obedire praecepto, ut est praeceptum, et in hoc esse contemptum: Sic et D. Thom. loc. cit. ad 1.
ASSERO sub voto obedientiae a Religiosis emisso, includi sola praecepta superiorum. Ita D. Bonavent. lib. 2. de profec. Relig. cap. 41. D. Thom. quaest. 186. art. 9. quos reliqui sequuntur.
PROBATUR a SS. DD. quia hoc voto subiicimur Praelato ad finem regiminis Religiosi: Itaque id solum, quod ex Praelato iubente exponitur ad hunc finem, est obiectum religiosae obedientiae. Sic Less. lib. 2. cap. 46. d. 4. num. 23. Valent. quaest. 3. puncto 1. et Bass. V. Obed. 2.
INTER Praelatos supremus est Romanus Pontifex, Religiosum Pater, cui obedire tenemur, maxime nos FF. Minores, quia S. Franciscus cap. 1. Regulae id profitetur.
NON tenemur autem obedire ex motiuo formali, quia praeceptum sit; nam est actus virtutis etiam ex motivo Religionis; neque Praelatus hunc actum internum praecipere valet. Ita Silv. p. 2. quaestio 100. art. 9. Vasquez ibi, num. 5. Lessius citatus d. 6. num. 42. Sanch. lib. 1. mor. cap. 13.
ALIQUAS conditiones numerant, ut Obedientia sit Deo grata. Prima, est ut sit prompta, ut ait D. Bernardus lib. de praec. etc.
SECUNDA, ut fiat sine quaerela, ut ait D. Bernardus, ubi supra.
TERTIA, ut Hilaris sit ex eodem D. Bernardo ad Fratres de monte Dei apud Tambur. tom. 2. d. 21. quaest. 4. Bass. num. 7.
QUARTA, ut perseveret, e D. Benard. ad milites templi, cap. 13. vide alias supra tactas.
HAS recenset D. Bonavent. in octo collationib. coll. 3. dicens, ut Religiosi obedientia sit Deo acceptabilis, debet esse prompta sine dilatione, devota sine dedignatione, voluntaria sine contradictione, simplex sine discussione, perseverans sine cessatione, ordinata fine deviatione, iucunda sine turbatione, strenua fine pusillanimitate, et universalis sine exceptione. Vide S. Doctorem loc. cit. et 1. part. speculi disciplinae ad novitios, cap. 4. et 1. part. de Instit. novit. cap. 2. ubi obedientiae anatomen agit per singula, et in Regula novitiorum, cap. 13. ubi obedientiae laudes, et meritum eleganter intexit; et de profectu Religiosi cap. 39. et seq. ubi obedientias omnes discriminat. verae obedientiae gradus scandit, In Bibliis pauperum, ubi obedientiae exempla e scriptura congerit; et in Pharetra, lib. 1. cap. 43. ubi e Patribus eam describit. Et in Diaeta salutis, tit. 3. c. 2. ubi egregia perleges, maxime praeconia, et quae ad obediendum animant. et in formula aurea, cap. 1. ubi obedientiae gradus: Et part. 3. stimuli divini amoris, cap. 11. ubi mira. Et serm. 3. Dom. inf. oct. Epiph. et serm. 3. Epiph. ubi obedientiae conditiones; et ad cap. 4. Eccles. Non ea traduco, ut curratis quisque ad Fontem.