An votum obedientiae sit praecipuum inter vota Religiosa.
ASSERO, inter vota praecellere Obedientiam in Religione.
PROBATUR a D. Bonavent. ad cap. 1. Regulae Min. Illud est praestantiissimum inter vota, quo offertur praestantissimum: Sed hoc in homine est voluntas; cum Voto castitatis corpus; Voto vero paupertatis bona externa offerantur: Ergo. Confirmatur nam Voto obedientiae crematur totus homo in holocaustum; sub eo enim Castitas, et Paupertas includuntur. Hinc aliquae Religiones professionem emittunt, promittendo obedientiam. Est argumentum Ioan. XXII. Extravag. Quorundam, de verb. signif. quo usi sunt Patres apud B. Bonavent. lib. 2. Phar. cap. 43. ac D. Thomam hic: Praeterea praestantius est id, quo quis se, quam quo sua offert; sed homo se offert obediendo: Ergo.
Hoc tamen votum, quo ceteris praestantius, eo ditius omni tempore Haereticorum dicteriis divexabatur; et ante omnes Lampetiani a primis fere saeculis, nefarium somniabant, hominem in Dei cultum, ad alterius nutum, propriam abdicare voluntatem; promittere tamen quodcumque votum ob alium moralem finem extra cultum Dei, non adeo malum arbitrabantur: Ita in tenebris ambulantes praepostere iudicant, ut quod in Dei sit obsequium, sceleris arguatur; quod vero in alium finem destinatur, ab ipsis honestetur: Hunc errorem sectati sunt VValdenses, sicut et Begardae, et Beguinae, ut habet Castro, verb. obedientia; tandem ceteri novatores gregatim, duce Luthero, in eandem haeresim iurarunt. Eos Bellarminus lib. 2. de Monachis, cap. 8. Suarez lib. 10. de voto obedientiae, aliique veritatis defensores confutarunt: Nec ullum sane sui erroris fundamentum valent obiicere, quin ea ratione universali facile ruat: nam quicquid in se bonum, et honestum est, proculdubio melius, et honestius evadit, dum in statu firmiori, securiori, et immobili locatur; ideo enim, actus ex diuturno habitu elicitus perfectior, et melior est, quam actus ex levi quadam dispositione, quia fit immobilior, et stabili quadam voluntate, intensius, et firmius in suum actum prodeunte; tale autem est, quod ex voto procedit, cum sit status, ipso etiam habitu stabilior. Obedientiam autem in se, etiam homini praestitam in Dei obsequium, esse bonam, et honestam quis inficiabitur, cum propter Deum Christus factus sit obediens usque ad mortem, et fuerit subditus parentibus suis, ita ut ad eorum nutum, Doctorum etiam caetum derelinqueret.