Speculum apponit D. Bonavent. tersum, in quo adamussim Novitii suos mores componant, et Patres admittendis ad professionem destinati, novitiorum vitam anatomice examinent. Opusculum quidem caeleste.
Aliud opus simile apponit. De Institutione Novitiorum; opus sane aureum. Omnia vero latius disserta colligit in Regula Novitiorum.
Rursus, Opusculum aliud apponit pro monialibus de perfectione vitae.
Decernit sanctum Trident. Concil. sess. 25. cap. 15. non esse validam professionem, si novitius 16. annos non compleuit, et integrum annum probationis non peregit, et hoc in nostra Regula observat S. Bonau. ad cap. 2.
Annus debet politice ad morem impleri, ut si bissextus sit, duo dies unum constituant.
Si e privilegio moriturus novitius ad professionem admittatur, succedunt parentes ab intestato, quidquid dicat cum aliis Diana part. 3. de dub. reg. resol. 17. et part. 5. tract. 5. resol. 139. Ratio est, quia in solum spirituale solatium conceditur, ideo nequit in foro externo praeiudicare legitimis heredibus, et devolvere hereditatem ad monasterium, ubi nullum ius est; nullum pariter debitum.
Debet annus integer continuatus esse, non interpolatus; Rodriquez tomo 2. cap. 8. et tomo 3. qq. quaest. 15. art. 8. Sa V. Religio n. 9. Azor tract. 1. lib. XII. cap. 2. quaestio 8. Bonacina de claus. quaest. 2. puncto 10. diff. 2. Nauar. de reg. consil. 32. et 33. Henriquez lib. XIII. de excomm. cap. 40. Syluester V. religio 5. q. 4. D. Anton. 3. part. tit. 16. cap. 3. §. 2. Faust. in th. f. lib. V. quaest. 163. et 164. Sanchez lib. 5. cap. 4. Bassaeus V. Religio 3. num. 5.
Si novitius aufugiat ad duas horas cum habitu, et redeat, interruptus est annus, iuxta decisionem Cardinalium apud Barbosam de iur. can. lib. 1. c. 42. n. 139. Vecch. disp. 11. dub. 3. num. 6. et 15.
Debet annus compleri cum habitu Religionis, ut docent Sylvester V. Religio 5. quaest. 5. Angel. V. novitius, Vecchius disp. 11. dub. 7. et alii apud Bassaeum num. 7.
Si nouitiatus fuit irritus, est iterandus, quia non est causa, nec ad praeteritum est potentia. Ita Nauar. et Rodriquez apud Bassaeum num. 9.
Recipientes ad professionem inter Mendicantes, ante annum completum, excommunicantur, et suspenduntur ipso facto a facultate admittendi ad professionem cap. Non solum de reg. in 6. eadem censura nodantur, qui toto illo anno impediunt, ne libere transeat novitius ad alium ordinem, nisi maior 16. annis professionem emiserit. In aliis autem Ordinibus graviter peccant contra praeceptum Concilii Trident. sess. 25. de regul. cap. 15.
Possunt superiores ex causa prolongare professionem, ex iure veteri, cui in hoc Tridentina Synodus non derogat. Conceditur vero a Pio V. apud Rodriquez loco citato, et Bassaeum num. 10. dummodo intra sex menses ille speretur futurus habilis.
NOVITII non tenentur statutis Religionis cum non adhuc sint membra. Vide Bassaeum n. 11. et 13.
Gaudent privilegio Canonis, et Fori, Sanchez lib. IV. cap. 39. num. 17. et lib. VI. cap. 10. Layman lib. IV. tract. 5. cap. 4. Diana de dub. regular. Resol. 73.
REDIENS ad saeculum non reincidit in censuras, aut irregularitates, a quibus in Religione fuit absolutus vigore privilegiorum, quae adducit Vecch. disp. 9. dub. 25. Vide Suarez tract. 5. in 3. part. disp. 7. sect. 5. num. 35. Dianam cit. resol. 44. Bonacina de leg. disp. IV. quaest. 2. puncto 7. §. 4. num. 28. Id probabilius ait Bassaeus num. 16.