An tria Paupertatis, Castitatis, et Obedientiae vota, sint Religioni essentialia.
Assero primo, haec requiri ad statum religionis.
Probatur a D. Bonavent. in Apol. Pauperum, cap. 3. prima responsionis, quia ad perfectionem requiritur ut homo abstrahatur ab his, quae graviter impediunt Caritatem, et abstrahunt ad noxia: sed haec tria sunt Concupiscentia carnis, Concupiscentia oculorum, et superbia vitae, quae maxime abstrahunt a Deo ad noxia; et haec reciduntur votis: primum quidem voto Castitatis, secundum Paupertatis, Tertium Obedientiae: Ergo. Hoc argumentum vide quaest. praecedenti.
Confirmatur, nam his votis omnia bona nostra Deo offeruntur, quae sunt exteriora corporis, et animae, ut docet Aristoteles 1. Eth. cap. 8. et lib. 17. cap. 13. Hinc D. Gregorius homil. 20. super Ezech. vocat hoc Holocaustum.
Quod vero haec per vota debeant firmari probatur, nam ad statum exigitur immobilitas, et ut non facile quis retro aspiciat, ut dicitur Lucae 9. sed hoc firmatur per vota: Ergo. Ita etiam D. Thom. hic et Valentia disp. 10. quaest. 4. puncto 2. Vide et Alphonsum Rodriquez de Votis.
Assero secundo; inter haec, Votum obedientiae est praecipuum.
Probatur a D. Bonavent. loco citato, et in cap. 1. regulae, et D. Thom. art. 8. quia offerimus Deo praestantius bonum, scilicet voluntatem, quae praecedit bonis corporis, et fortunae.
Observat autem S. Doctor etiam clericos promittere Episcopo obedientiam, ut dicitur 12. quaest. 1. cap. Non dicatis; attamen sublimiorem esse obedientiam Monachorum, ut dicitur extra. de officio ordinary, cap. 5. Ratio est, quia clerici promittunt obedire, salva stabilitate loci, et non in omnibus, sed in quibusdam spiritualibus. At Religiosi se exponunt obedientiae, ut quaqua voluerit praelatus eos mittat, et in omnibus subiiciuntur, quae ad regulam spectant.
Assero tertio, haec tria vota satis esse ad constituendum in statu religionis.
Ratio D. Bonavent. est, quia per haec satis dedicamur immobiliter Deo.
Nota vero, emissionem votorum simplicium in Societate Iesu, post Nativitatem, constituere eos religiosos. Sic declarant Paulus III. Iulius III. Gregorius XIII. qui poenas excommunicationis latae sententiae, et inhabilitatis ad omnia officia, et beneficia, eo ipso absque declaratione, incurrenda indixit contradicentibus. Vide Valentiam. Hoc privilegium confirmatum est illis a sancto Concilio Trident. sess. 26. cap. 16. de reform.
Assero quarto, Votum ordinarie paupertatis religiosae duo imponere; alterum non habere aliquid proprium: alterum non habere superflua.
Priorem partem docent omnes cum D. Th. art. 3. et patet ex cap. cum ad monasterium de statu monachorum. Posterior pars patet ex Clement. 1. de statu monach. et traditur a Nauarro cap. Non dicatis, num. 17. Sylvester verb. Religio, 6. quaest. 7. Lessio lib. 2. cap. 41. dub. 9. Valentia disp. 10. quaest. 4. puncto 3. Tannero disp. 6. quaest. 3. dub. 4. et aliis.
Notandum tamen haec sufficere iis, qui Paupertatem tantum vovent particularem, habent tamen in communi, quales sunt omnes religiosi, exceptis Capucinis, et de observantia, ut declarat Concil. Tridentinum sess. 25. cap. 3.
Aliqua obiiciuntur nullius ponderis.
Cum omnes ordines in essentia votis nixa conveniant, sequitur, eos non distingui essentialiter; sed solum quo ad fines cuiusque, ut dixi quaest. 2. et ut docent D. Bonavent. loco cit. D. Thom. quaest. 188. 189. Sylvester ibi, Lessius lib. 2. cap. 41. dub. 2. Laym. lib. 4. tract. 5. cap. 3. Faust. in thef. lib. 5. quaest. 17. Bassaeus V. Religio 1. num. 10.