Et quidem et nos quodammodo dicit Scriptura, et in Deo esse et apud Deum esse, sed non quomodo apud Deum est et in Deo est Verbum Deus, qui est unigenitus Filius: dicitur enim de nobis, quia in Deo vivimus et movemur, et sumus. Et dicitur ipsi Deo, si non peccaverimus, scimus quia apud te sumus deputati.
Verumtamen cum hoc de nobis dicitur, non naturalis unitas nostra cum Deo ostenditur, sed aut potentia creatoris intelligitur, aut pietas redemptoris. Sic enim qui credimus, in Deo et apud Deum sumus, sicut de Deo geniti, filii Dei sumus. Scriptum est enim: Carissimi, nunc filii Dei sumus (I Ioan. III, 2). Et iterum: Voluntarie genuit nos Verbo veritatis (Iac. I, 18). Nos ergo Deus Verbo veritatis genuit, illud autem Verbum veritatem genuit.
Nobis potestatem dedit filios Dei fieri; ille autem non ex potestate Filius Dei factus, sed de Deo naturaliter est Dei Filius natus. Nos Deus voluntarie genuit, quia voluntas generationem praecessit; in Unigeniti autem generatione, nulla generantis praecessit voluntas, ubi sine initio naturali ( al. naturalis) permanet aeterna nativitas.
Sicut ergo geniti sumus, sed non sicut unigenitus Deus; et filii Dei sumus, sed non sicut unicus et verus Filius; et dii sumus, sed non sicut Verbum, qui verus est Deus: ita in Deo sumus, et apud Deum sumus, sed non sicut apud Deum est et in Deo est Verbum Deus, qui de Deo naturaliter natus est: quamvis enim ille Filius dicatur et nos filii dicamur, et ille Deus et nos dii, et ille genitus et nos geniti, multum tamen distat in re quod unum sonare videtur in nomine, quoniam ille, quod Deus, quod Filius, quod Unigenitus est, naturaliter est, quia de natura Patris natus est; nos autem, quod dii, quod filii, quod geniti sumus, non natura, sed gratia sumus, quia cum in natura non haberemus ut hoc esse possemus, gratis nobis datum est ut hoc facti essemus.
Hanc discretionem si haeretici, misericorditer Deo donante, percipiant, lumen verum videbunt et ab unigeniti Filii contumeliis temperabunt: cui non solum in eo quod apud Deum est detrahunt, sed etiam et animam humanam in illo negare contendunt. Quos ipse Filius Dei uno psalmi versiculo designavit, dicens: Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Deum, et qui loquuntur mala adversus animam meam (Psal. CVIII, 20).
Quis enim deterius Christo apud Deum detrahit quam qui audiens Verbum Deum apud Deum esse, dicit idem Verbum in Deo non esse? Aut quis amplius mala adversus Christi animam loquitur, quam qui in Christo humanam animam diffitetur? cum illud Verbum, quod Deus est, sic apud Deum sit, de quo est, ut per unitatem naturae in Deo sit, et per eamdem unitatem naturae unus cum illo Deus sit, et illa anima simul cum carne suscepta fuerit ab unigenito Deo, ut simul in Christo et anima nostra salvaretur et caro.
A quo procul dubio ille sempiternam consequetur salutem, qui in eo divinae humanaeque naturae plenam cognoverit veritatem.