His atque huiusmodi testimoniis claret, cum dicitur, Verbum erat apud Deum, non aliud intelligi debere quam Verbum erat in Deo. Nam et ipse Filius, qui est Verbum Deus, non solum Patrem in se, sed etiam se in Patre esse testatur, dicens: Non credis quia ego in Patre, et pater in me est (Ioan. XIV, 10).
Hoc autem Filii esse apud Patrem, et esse in Patre, non videatur tale quale si quis homo sit apud aliquem hominem, sive iure hospitali (al. hospitalitatis), sive caritatis affectu. Nam et apostolus Paulus dicit, se apud Apostolum Petrum quindecim diebus mansisse (Gal. I, 18), iure scilicet hospitalitatis, et puritate dilectionis, quorum licet per unitatem fidei et caritatis fuerit anima una, et cor unum, non tamen sic mansit Paulus apud Petrum, sicut Verbum manet apud Deum, quia nec sic potest esse homo apud hominem, sicut Verbum Deus est apud Deum Patrem: homo enim apud hominem sic est, ut non solum apud eum non esse possit, sed etiam, cum apud eum est, in ipso substantialiter esse non possit.
Vere enim qui sic apud alium est, extra illum est, quia cum est apud illum, sinceritate dilectionis, loco discernitur, quantolibet affectu invicem sibi uterque iungatur. Sed sic est Verbum apud Deum, sicut est in mente verbum, sicut in corde consilium: cum enim mens apud se verbum habet, utique cogitando habet, quia nihil aliud est apud se dicere quam apud se cogitare.
Cum ergo mens cogitat, et cogitando verbum intra se generat, de sua substantia generat verbum, et sic illud verbum generat de se, ut genitum habeat apud se. Nec minus aliquid habet verbum quod ex mente nascitur, quam est mens de qua nascitur, quia quanta est mens quae generat verbum, tantum est etiam ipsum verbum. Sicut enim de tota mente nascitur verbum, sic intra totam permanet natum.
Et quia cogitante mente, non est eius aliquid, ubi in ea verbum non sit, ideo verbum tantum est, quanta est mens ipsa de qua est, et cum apud illam est, in illa est et quod ipsa mens est, hoc est verbum quod de illa et in illa est; et quanta illa est, tantum etiam verbum est, quia de tota et in tota est. Tantumque est ipsum verbum, quanta simul est et mens ipsa cum verbo, neque enim sic de illa verbum nascitur, ut ab ea localiter secernatur.
Nativitas quippe illa, quae ostendit quid sit et de qua sit, ipsa ostendit quod extra eam de qua natum est esse non possit, nec in aliquo minus sit, sed sic de ipsa sit, ut apud ipsam et in ipsa sit, tantumque sit de illa, quantum in illa, et tantum in illa, quantum cum illa.