Quoties, dilectissime Monime1, a Christi famulis virtus consideratur ac perpenditur caritatis, non minus invenitur mirabilis quam suavis.
Quis enim eam non miretur, aut quis ea non admodum delectetur, cuius sarcina cum portatur, non fatigatione animum debilitat, sed alacritate confortat? Ipsa enim cum onerat, sublevat, et miro modo, quem onerat, non permittit comprimi, quem sublevat, non sinit extolli. Haec me tibi praeteritum debitum, cum Domini adiutorio, persolventem, rursus efficit debitorem.
Iam enim de quatuor quaestionibus quas mihi miseras pertractandas, illo adiuvante qui sapientiam praestat parvulis, duos libros absolveram cupiens tibi reddere quod debebam. Sic repente cuiusdam assertionis Arianae meas aures perstrinxit opinio, quae tanto magis inutili est adinventione genita, quanto magis reperitur ab omni intellectu, non solum divinarum Scripturarum, sed etiam ipsius humanitatis externa. Comperi quippe quamdam eos de initio Evangelii secundum Ioannem, insolitam nunc serere ( al. inserere, al. quaerere) quaestionem; ut illud quod dictum est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Ioan. I, 1), ita intelligendum atque exponendum putent, ut id ipsum Verbum apud Patrem esse, non in Patre esse, sed extra Patrem esse accipiendum existiment: ita ut quidam eorum (quantum auditu comperi) dum de his duabus praepositionibus, hoc est in et apud, inter eos oriretur quodam die conflictus, accepto cuiusdam birro, et in manibus retento, interrogasset an in illo esset cum apud illum esset birrus ille, quem ipse retineret.
Atque hunc (hinc) suam quasi sententiam firmaturum hac sermonem suum definitione clausisse, cum aliquid in nobis esse dicitur, intra nos intelligendum, dum vero apud nos esse dicitur, extra nos accipiendum.
Et quia birrus ille, quem ipse retinebat, sic apud illum esset, ut in illo non esset, ac per hoc, ex eo quod apud illum esset, non tamen in illo esset, extra illum, non intra illum esset: eodem modo Verbum quoque Dei (quod Deus est) credendum quidem apud Patrem esse, non in Patre esse, et ob hoc nec unius esse cum Patre substantiae: quoniam quidquid sic apud aliquem est, ut in illo non sit, profecto sic apud illum est, ut unius cum eo substantiae esse non possit.
Haec est eorum ratiocinatio, rationi contraria. Haec legalis disputatio legi Dei intolerabiliter inimica.