Hinc donante Christo aliquid scribere, meus excitatus est animus, ne virulentis sermonibus parvulorum perturbetur auditus, pertinet enim ad nostrae servitutis officium, adversus nascentem pestilentiam cuiuslibet opinionis mortiferae salubria divinorum eloquiorum remedia praeparare.
Itaque cum sanctus Apostolus sollicite fideles praemoneat, dicens: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8), isti e contrario, non solum praeterito tempore philosophiae mundialis sectantes errorem secundum elementa mundi, de Deo existimaverunt disputandum, sed ita sunt totius tunc religionis obliti, ut cum de Deo disputant, nec ipsa elementa mundi istius corporalis attendant: ac sic, dum oculos intelligentiae etiam contra ea quae videntur pertinaciter claudunt, nunquam invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciunt.
Quid enim potest absurdius dici quam ut cum de Deo quis disputat, non nisi de crassioribus tantum corporibus documenta disputationis assumat? Magnum enim quiddam sibi ille visus est invenire, cum accepto birro et manibus retento interrogasset utrum, sicut apud illum esset, ita in illo esset. Exinde docere volens quemadmodum birrum apud hominem, sic esse Filium apud Patrem, ut quia birrus apud hominem esse possit, in homine autem esse non possit, ita Filius sit quidem apud Patrem, sed non sit in Patre.
Rogo si de corporibus istis contrectabilibus aliquid in exemplum disputans delectabatur assumere, licet illi adversus veritatem disputanti, elementa quae a veritate facta sunt, non possent ullatenus suffragari, tamen ut tolerabile aliquid dicere videretur, ut de caeteris taceam, cur birrum, quem manibus tenebat, ostendit, et non saltem flatum, quem naribus carpebat, attendit? Quia si birrus ille posset dici apud illum esse, et non in illo esse, flatus iste tamen, quem ex aere carpimus, cum eum spirando percipimus, et apud nos est, et in nobis est: et quidquid eius respirando reddimus, cum reddiderimus, nec apud nos, nec in nobis habemus.
An forte dicturus est, aeris istius elementum, cum spirando accipimus, in nobis tantum esse, non etiam apud nos esse? Dicat ergo, quando apud nos possit esse, an cum eum reddimus, et eum in nobis non habemus? Sed hoc puto, quia nec de birro illo dicere audebit, si tamen eum illi a quo acceperat reddidit. Videt enim quia eum tunc apud se habuit, cum accepit; postquam autem reddidit, apud se habere iam destitit.
Sicut enim acceptione factum est, ut quod non habuit, apud se haberet, ita redditione factum est, ut quod apud se habuit, non haberet. Proinde si birrum dixit, non in se esse, sed apud se esse, hunc tamen flatum, quem de circumfuso aere vicissim sumimus et reddimus, mihi videtur quia non dicet, non esse apud hominem, cum est in homine, quia tunc eum homo apud se et in se habet, cum eum accipit spirando. Cum vero respirando reddit, sic eum apud se non habet, sicut nec in se habet.