Frustra igitur in illa disputatione, de hoc quod dictum est: Verbum erat apud Deum, asserere voluit quod in aliquo est esse semper interius, quod apud aliquem est esse semper exterius, cum flatus receptus in corpus, sic in homine sit, ut apud hominem sit. Et rursus e corpore redditus, ita non sit apud hominem, quemadmodum non est in homine. Minus enim attendit in hoc, quod absurdo nitebatur asserere documento, quam gravior eum subsequenter absurditas teneret innexum.
Etenim cum dicitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Si exterius est omne quod apud Deum est, et interius est omne quod in Deo est; quid illi disputatori peritissimo restat, nisi ut nos potiores Filio Dei esse contendat? Dicit quippe Apostolus de Deo: Quia in ipso vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28). Et alio loco: Unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso (I Cor. VIII, 6).
Nunc iam quisquis ille est qui sub Christiano nomine non metuit adversus Christum tam temere disputare, cum audit Verbum esse apud Deum, et nos esse in Deo, si audet, dicat Verbum esse exterius, et nos interius. Quod si dicendum existimat, ipse de suis dictis iudicium ferat; neque enim in tali sermone iudex quaerendus est alius, quando ipse qui hoc dicit a seipso sit profecto culpandus.
Quid iterum respondebit adversus illam eiusdem beati Pauli sententiam, qua dicit de Deo: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula, amen (Rom. XI, 13)? Ecce omnia Paulus ex Deo, et per Deum, et in Deo esse testatur, Verbum vero apud Deum esse, Ioannis evangelistae praedicatione dignoscitur; si autem secundum Arianorum sensum, omne quod in Deo est, interius est, et omne quod apud Deum est, exterius est, quoniam Arianus Verbum, quod apud Deum est, non in Deo esse, sed exterius esse credit.
Hoc reliquum est ut omnibus quae in Deo sunt, illud quod apud Deum est, inferius praedicetur: hoc autem recepto (quia de Verbo scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt), ipsa erit secundum Arianos rectitudo fidei, ut praeponenda sit factura factori.
Quis iam non cernit in quod praecipitium improvidi homines cadunt, qui verae fidei resistentes, perfidiam defensare contendunt? Quid enim aliud talibus verbis agitur, nisi ut huius defensione sententiae, conditionis suae ac redemptionis oblita, semetipsam Filio Dei, non solum aequare, sed et praeferre audeat creatura? Miror autem, quomodo non considerant, a quibus illud asseritur, quam deterior ex eo fructus nefandae blasphemiae nascatur.
Aiunt enim: « Quod in Deo est, interius esse credendum, quod autem apud Deum est, exterius aestimandum. Quocirca si illud quod apud Deum est, et exterius est, non est credendum unius cum Deo naturae, consequens est ut illud quod in Deo est, et interius est, unius credatur cum Deo substantiae. » Ad hanc igitur conclusionem ratiocinatio ista perducitur, ut sicut Verbum, pro eo quod apud Deum est, ab eius natura separatur: ita creatura, pro eo quod est in Deo, unius credatur naturae cum Deo.
Unde convincuntur illa sentire, quibus nos et Filio audeant praeferre, et Patri conentur aequare. Sic totum confundunt, qui a veritate dissentiunt. Ecce quibus sententiis error infidelis asseritur. Ecce quibus adinventionibus fidei veritas impugnatur.