Scribis praeterea de illo Apostoli loco, ubi ait: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. Quod consilium in epistola quam ad te nuper scripsi ad illud pertinere memoravi quod, duobus denariis a Domino acceptis, fidelis stabularius supererogavit (Luc. X, 35).
Cuius loci sensum, licet non ita a sancto Augustino positum asseras, alios tamen illustres viros taliter hoc posuisse confirmas. Est quidem verum: quia sanctus Augustinus hoc dixit ab Apostolo supererogatum, quod cum secundum praeceptum posset, si vellet, de Evangelio vivere, maluit tamen non solum sibi, sed et his qui cum illo erant, propriis manibus laborare, sicut Ephesiis veraciter dixit: Ipsi scitis, quoniam (al. quomodo) ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.
Et omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos (Act. XX, 34). Nam et Thessalonicensibus scribens, Memores enim estis, inquit, fratres, laboris (al, laborem, etc.) nostri et fatigationis, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus (I Thess. III, 8), nam et ad Corinthios hanc dicit mercedem suam, ut Evangelium praedicans, sine sumptu ponat Evangelium ut non abutatur potestate sua in Evangelio (I Cor. IX, 18).
Cum ergo hoc sanctus Augustinus competenter et congrue posuisset, non tamen incompetens videri aut incongruum debet, quod sanctus Ambrosius beati Pauli supererogationem vel in sermonibus atque epistolis eius, vel in nimio labore mentis et corporis collocavit. Sanctus autem Optatus Milevitanus, in sexto adversus Parmenianum libro, consilium de Virginibus Paulum supererogasse testatur his verbis: Virginitas enim voluntatis res est, non necessitatis.
Denique stabularius ille apostolus Paulus, cui confossus peccatorum vulneribus populus commendatus est, duos denarios quos erogasset ( al. erogaret) acceperat, duo scilicet Testamenta. Haec per doctrinam, quasi sumptus impendit. Docuit quomodo coniugales Christiani debeant vivere, de ( al. a) quo cum quaereretur quid de virginibus praeciperet, respondit, sibi de virginibus nihil esse mandatum (I Cor. VII, 25). Confessus est, se duo Testamenta, hoc est duos denarios erogasse.
Expliciti erant quodammodo sumptus, sed qui saucium commendaverat, promiserat se redditurum quidquid in cura amplius erogasset post impensos duos denarios. Non praecepta, sed consilium erogat Paulus ad virginitatem. Nec impedimento est volentibus, nec nolentes impellit aut cogit.