Cum ergo, sicut diximus, tota Trinitas unitate deitatis suae naturaliter immensa infinitaque permaneat, et sic localiter nusquam sit ut tamen nusquam desit, atque ita sit ubique tota, ut nec per partes creaturae totius particulariter dividi, nec universitate totius possit creaturae concludi, quoties Spiritus sanctus ad consecrandum sacrificium a poscitur, prima est fidei ratio, prima est cunctis Christianis salubriter retentanda cautela, ut sancti Spiritus nullatenus localis cogitetur aut existimetur adventus.
Fidelibus quippe dicit Apostolus: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16). Et alio loco: Orantes omni tempore in spiritu, et in ipso vigilantes (Ephes. VI, 18).
Et ipse Salvator discipulis suis dicit: Si diligitis me, mandata mea servate, et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit (Ioan. XIV, 15).
Unde et Paulus eumdem nos Spiritum adoptionis accepisse sic praedicat: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba Pater (Rom. VIII, 15). Fidelibus itaque, qui templum Dei sunt, et in quibus Spiritus Dei inhabitat, imo qui templum sunt Spiritus sancti, sicut Apostolus dicit: Nescitis quia membra vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo (I Cor. III, 16)? quibus etiam idem apostolus mandat ut in ipso orent atque in ipso vigilent, quomodo Spiritus sanctus, tanquam ante absens mitti creditur? cum nec orare condigne ac vigilare aliquis possit, nisi se illi Spiritus sanctus infuderit. Quocirca, sicut dicit Apostolus, Spiritalibus spiritalia comparantes (I Cor. II, 13), et in Spiritu, qui utique naturaliter Deus est, nihil corporale, nihil temporale, nihil locale, nihil mutabile cogitantes, considerare debemus nomine Spiritus sancti nonnunquam dona spiritalis gratiae nuncupari. Nam legimus in libro Regum: Cum esset Elias divino munere transferendus, et discipulo, priusquam tolleretur, dedisset fiduciam postulandi quod vellet, ille spiritum, quem Elias acceperat duplicem, sibi postulavit attribui.
Ubi utique intelligimus spiritus nomine donum spiritalis gratiae designari. Neque enim substantia Spiritus sancti potest vel augeri vel minui, qui sicut est sine initio et sine termino sempiternus, sic est sine augmento detrimentoque perfectus.