Hunc Deum qui visus est Abrahae, cuique Abraham, non utique ad aliud, quam ad offerendum sacrificium, aedificavit altare; Isaac quoque vidit, et ei, paternae fidei tenax, altare construxit.
Scriptum est enim de Isaac (hoc liber Geneseos continet): Ascendit autem inde ad puteum iuramenti, et visus est ei Dominus in illa nocte, et dixit ei: Ego sum Deus Abraham patris tui; ne timeas, tecum enim sum, et benedicam te, et multiplicabo semen tuum propter Abraham patrem tuum. Et aedificavit ibi Isaac altare, et invocavit in nomine Domini (Gen. XX, 23). Procul dubio eius Domini, qui ei visus praesentiae suae auxilium, et benedictionis donum, et multiplicandi seminis promisit augmentum.
Iacob quoque non alteri Deo, sed illi qui visus est ei, altare fecisse cognoscitur. Et quod amplius est, non hoc sponte arripuit, sed divinis obediens praeceptis implevit. Quod his verbis sancta Scriptura testatur: Dixit autem Deus ad Iacob: Surgens ascende in locum Bethel, et inhabita ibi, et fac ibi altare Deo, qui visus est tibi, cum fugeres a facie Esau fratris tui (Gen. XXXV, 1).
Et subsequenter dicitur: Venit autem Iacob in Lusa, quae est in terra Chanaan, quae est Bethel, ipse et omnis plebs quae erat cum eo, et aedificavit ibi altare, et vocavit nomen loci illius Domus Dei; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret a facie fratris sui Esau (Ibid., 6).
Ecce in ore duorum et trium testium verbum fidei nostrae consistit; ecce amicorum Dei sacrificio prorsus Ecclesiae catholicae concordat oblatio, quae sic sacrificat Patri, ut simul omni sacrificet Trinitati; quoniam et sancti patriarchae, sacrificium quod Filio iubebantur offerre, sciebant se Patri simul et Filio placitis obsequiis exhibere.
Idcirco autem eis divinitus iubebatur, ut Filio altare construerent, non quia sacrificandum non esset Patri, sed ut quod immolabatur a sanctis, simul Filio immolaretur et Patri, neque ut praeponendus esset Patri Filius, sed ne putaretur genitori genitus in aliquo postponendus.
Proinde licet nulli dubium sit patriarchalis sacrificii testimonio rectitudinem nostrae fidei communiri, cui quandiu obdurato corde quilibet obnitendum existimat, a fide consortioque sanctorum alienus exerrat; possemus et de prophetis testimonia non imparis firmitatis ac roboris innectere, nisi totius reddendi memores debiti, ad residuarum etiam quaestionum solutionem mallemus quantocius festinare.