Nunc itaque ad residuas quaestiones, duce Domino, indagandas nostrae disputationis dirigatur intentio. Dicis a nonnullis te interrogatum de sacrificio corporis et sanguinis Christi, quod plerique soli Patri existimant immolari. Hanc etiam asseris haereticorum esse quasi palmarem interrogationem.
Sed novum non est, ut haeretici, privati lumine veritatis, illis se propositionibus veritatem superaturos arbitrentur, quibus facillime superantur: Gloria namque in confusionem ipsorum est qui terrena sapiunt (Philip. III, 19). Hoc ergo sectantes haeretici, ea sibi, quasi palmaria et invicta, videntur proponere, unde sibi confusionem non vident imminere. Sed cum a veritate superantur, hoc in illis utique impletur, ut unde gloriantur inde confundantur.
Non est igitur mirum, si illi, quos malitia sua (sicut scriptum est) excaecatos, veritas ipsa (quae lux est vera) deseruit, quorumque squalentem perversi cordis obtutum tetri erroris obscuritas circumsepsit, inseparabilem Trinitatem, quam substantiali diversitate disparem praedicare non dubitant, consequenter honorificentiae quoque imparis ( al. impari) officio impie dissipare contendant. Et quoniam in ipsam sapientiam ( al. ipsa sapientia) peccare convincuntur, ipsius sapientiae in eis sermo completur, ut dum in ipsam peccant, in animas suas peccatum impietatis admittant; sic namque dicit ipsa Sapientia: Qui autem in me peccant, impie faciunt in animas suas: et qui me oderunt diligunt mortem (Prov. VIII, 36).
Quomodo enim Dei Filium non oderunt, quem unigenitum quidem verbis negare non possunt, sed eum a natura Patris, inconsiderata perversitate, discernunt? aut quomodo in animas suas impie non faciunt, qui Dei unigenitum Filium, Deum scilicet verum, nec glorificare cum Patre consentiunt, nec uno eodemque sacrificio pariter honorari permittunt? Quibus, cum Dei adiutorio (in quantum series praesentis operis capit), breviter respondentes hanc interrogationem praemittimus, ut dicant: Utrum eam fidem Deus suae donarit Ecclesiae, qua pater noster Abraham Deo credens placuit, et in qua cunctas gentes terrae in suo semine benedicendas accepit: an aliam sibi religionis normam divinitus profiteantur traditam, ut patriarcharum et prophetarum fidem aestiment abdicandam? Et licet ab hac fide (sicut demonstratura est veritas) omnimodis habeantur extranei, ipsam tamen Ecclesiae datam dicunt, ipsamque apud se inviolatam manere contendunt.