Cum ergo sancti Spiritus ad sanctificandum totius Ecclesiae sacrificium postulatur adventus, nihil aliud postulari mihi videtur nisi ut per gratiam spiritalem in corpore Christi (quod est Ecclesia) caritatis unitas iugiter indisrupta servetur.
Haec est enim principale Spiritus sancti donum, sine qua quisquis linguis hominum angelorumque loquitur, velut aes sonans, aut cymbalum tinniens, sonum dare potest, vitam habere non potest. Etsi habeat omnem prophetiam, et noverit mysteria omnia et omnem scientiam, etsi habeat omnem fidem, ita ut montes transferat, caritatem autem non habeat, nihil est. Etsi distribuerit in cibos pauperum omnes facultates suas, et tradiderit corpus suum ut ardeat, caritatem autem non habeat, nihil ei prodest (I Cor. XIII, 1, 2, 3). Nam quia legem dicit Apostolus, ordinatam per angelos in manu mediatoris (Gal. III, 19), linguis locuti sunt angelorum, qui in ore, quae legis sunt ( al. legebant), docebant, et adversus legem pravis operibus militabant. De quibus ipse Salvator dicit: Quae dicunt, facite, quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim et non faciunt (Matth. XXIII, 3).
Saul quoque prophetiam habuit, et Simon Magus credidit, et baptismi sacramentum accepit, nam et daemones, dum credunt et contremiscunt, videntur habere fidem, sed nihil eis prodest, quia non habent caritatem. Multi etiam facultates suas pauperibus erogantes, quia non curaverunt acquirendae caritatis studium impendere, res quidem suas donaverunt, quod ideo nihil eis profuit, quia seipsos perdiderunt, non acquirendo caritatem, quam acquirere debuerunt.
His igitur demonstratur indiciis ibi esse Spiritum sanctum ubi est finis praecepti, hoc est, caritas de puro corde, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Ubi autem cum fide caritas non est, quaecunque dona Spiritus sancti esse posse, ipsum vero Spiritum sanctum esse non posse; ac per hoc, nihil prodesse illorum donorum largitatem, ubi sic aliquod donum Spiritus habetur, ut ipse Spiritus non habeatur.
Proinde tales, etsi videntur quorumlibet paternorum donorum participes, non tamen sunt haereditatis paternae consortes, quoniam Spiritus sanctus est pignus haereditatis nostrae (Ephes. I, 14). Et in hoc nos Deus et pater Domini nostri Iesu Christi benedixit in omni benedictione spiritali, in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso, ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ipsius in caritate.