Supplementum Tertiae Partis
Thomas Aquinas (1225–1274)
Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae
First published 1906
The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.
Quaestio I: De contritione
Quaestio II: De obiecto contritionis
Articulus I: Utrum homo debeat conteri de poenis, et non solum de culpa.
Articulus II: Utrum contritio esse debeat de originali
Articulus III: Utrum de omni actuali peccato commisso a nobis debeamus conteri
Articulus IV: Utrum etiam de peccatis futuris aliquis debeat conteri
Articulus V: Utrum homo debeat conteri de peccato alieno
Ad quintum sic proceditur.
-
Videtur quod homo debeat conteri de peccato alieno. Non enim petit aliquis indulgentiam nisi de peccato de quo contritus est. Sed de peccatis alienis indulgentia petitur in Psalmo1: Ab alienis parce servo tuo. Ergo debet homo conteri de peccatis alienis.
-
Praeterea, homo ex caritate debet diligere proximum sicut seipsum2. Sed propter dilectionem sui et de malis suis dolet et bona desiderat. Ergo, cum teneamur proximo desiderare bona gratiae sicut et nobis, videtur quod debeamus de culpis eius dolere sicut et de nostris. Sed contritio nihil est quam dolor de peccatis. Ergo homo debet conteri de peccatis alienis.
Sed contra, contritio est actus poenitentiae virtutis. Sed nullus poenitet nisi de his quae ipse fecit. Ergo nullus conteritur de peccatis alienis.
Respondeo dicendum quod illud idem conteritur quod prius durum et integrum fuit. Unde oportet quod contritio pro peccato sit in eodem in quo peccati duritia praecessit. Et sic de alienis peccatis non est contritio.
Ad primum ergo dicendum quod ab alienis peccatis sibi parci Propheta precatur, inquantum ex consortio peccatorum aliquis per consensum aliquam immunditiam contrahit: cum scriptum sit3: Cum perverso perverteris.
Ad secundum dicendum quod de peccatis aliorum dolere debemus, non tamen oportet quod de eis conteramur: quia non omnis dolor de peccato praeterito est contritio, ut ex dictis4 patet.