Supplementum Tertiae Partis
Thomas Aquinas (1225–1274)
Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae
First published 1906
The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.
Quaestio I: De contritione
Quaestio II: De obiecto contritionis
Articulus I: Utrum homo debeat conteri de poenis, et non solum de culpa.
Articulus II: Utrum contritio esse debeat de originali
Parallela: De Malo, qu. VII, art. 11, ad 3.
Ad secundum sic proceditur.
-
Videtur quod contritio esse debeat de originali. De peccato enim actuali conteri debemus, non ratione actus inquantum est ens quoddam, sed ratione deformitatis: quia actus secundum suam substantiam bonum quoddam est, et a Deo. Sed peccatum originale habet deformitatem, sicut et actuale. Ergo de eo etiam conteri debemus.
-
Praeterea, per peccatum originale homo fuit a Deo aversus: quia poena eius erat carentia divinae visionis. Sed cuilibet debet displicere se fuisse a Deo aversum. Ergo homo debet habere displicentiam peccati originalis. Et sic debet de eo conteri.
Sed contra, medicina debet esse proportionata morbo. Sed peccatum originale sine nostra voluntate contractum est. Ergo non requiritur quod per actum voluntatis, qui est contritio, ab ipso purgemur.
Respondeo dicendum quod contritio, ut dictum est1, est dolor respiciens et quodammodo comminuens voluntatis duritiem. Et ideo solum de illis peccatis potest esse quae ex duritia nostrae voluntatis in nos proveniunt. Et quia peccatum originale nostra voluntate non est inductum, sed ex vitiatae naturae origine contractum, ideo de ipso non potest esse contritio, proprie loquendo: sed displicentia potest esse de eo, vel dolor.
Ad primum ergo dicendum quod contritio non est de peccato ratione substantiae actus tantum, quia ex hoc non habet rationem mali: neque iterum ratione deformitatis tantum, quia deformitas de se non dicit rationem culpae, sed quandoque importat poenam. Debet autem de peccato esse contritio inquantum importat utramque deformitatem ex actu voluntatis provenientem. Et hoc non est in peccato originali. Et ideo de eo non est contritio.
Et similiter dicendum ad secundum: quia aversio voluntatis est illa cui debetur contritio.