Supplementum Tertiae Partis
Thomas Aquinas (1225–1274)
Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae
First published 1906
The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.
Quaestio I: De contritione
Quaestio II: De obiecto contritionis
Articulus I: Utrum homo debeat conteri de poenis, et non solum de culpa.
Ad primum sic proceditur.
-
Videtur quod homo debeat conteri de poenis, et non solum de culpa. Augustinus enim, in libro de Poenitentia1, dicit: Nemo vitam aeternam desiderat nisi eum huius vitae mortalis poeniteat. Sed mortalitas vitae quaedam poena est. Ergo debet poenitens etiam de poenis conteri.
-
Praeterea, supra2 habitum est, ex verbis Augustini3, quod poenitens debet dolere ex hoc quod virtute se privavit. Sed privatio virtutis quaedam poena est. Ergo contritio est dolor etiam de poenis.
Sed contra, nullus tenet illud de quo dolet. Sed poenitens, secundum suum nomen, poenam tenet4. Ergo non dolet de poena. Et sic contritio, quae est dolor poenitentialis, non est de poena.
Respondeo dicendum quod contritio importat, ut dictum est5, alicuius duri et integri comminutionem. Haec autem integritas et duritia invenitur in malo culpae: quia voluntas, quae est ipsius causa, in eo qui male agit, in suis terminis stat nec praecepto legis cedit. Et ideo huius mali displicentia contritio per similitudinem dicitur. Haec autem similitudo non potest adaptari ad malum poenae: quia poena simpliciter dicit diminutionem. Et ideo de malis poenae potest esse dolor, sed non contritio.
Ad primum ergo dicendum quod poenitentia, secundum Augustinum, debet esse de hac mortali vita, non ratione ipsius mortalitatis (nisi poenitentia large dicatur omnis dolor), sed ratione peccatorum, ad quae ex infirmitate huius vitae deducimur.
Ad secundum dicendum quod ille dolor quo quis dolet ex emissione virtutis per peccatum, non est essentialiter ipsa contritio, sed est principium eius: sicut enim aliquis movetur ad appetendum aliquid propter bonum quod inde expectat, ita movetur ad dolendum de aliquo propter malum quod inde consecutus est.