Supplementum Tertiae Partis
Thomas Aquinas (1225–1274)
Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae
First published 1906
The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.
Quaestio I: De contritione
Quaestio II: De obiecto contritionis
Articulus I: Utrum homo debeat conteri de poenis, et non solum de culpa.
Articulus II: Utrum contritio esse debeat de originali
Articulus III: Utrum de omni actuali peccato commisso a nobis debeamus conteri
Parallela: Part. III, qu. LXXXVII, art. 1; De Malo, qu. VII, art. 3, ad 3.
Ad tertium sic proceditur.
-
Videtur quod non de omni actuali peccato commisso a nobis debeamus conteri. Quia contraria contrariis curantur1. Sed quaedam peccata per tristitiam committuntur: sicut acedia et invidia. Ergo medicina eorum non debet esse tristitia, quae est contritio, sed gaudium.
-
Praeterea, contritio est actus voluntatis, qui non potest esse de eo quod cognitioni non subiacet. Sed quaedam peccata sunt quae in cognitione non habemus, sicut oblita. Ergo de eis non potest esse contritio.
-
Praeterea, per voluntariam contritionem delentur illa quae per voluntatem committuntur. Sed ignorantia voluntarium tollit: ut patet per Philosophum, III Ethic.2 Ergo de his quae per ignorantiam accidunt, non debet esse contritio.
-
Praeterea, de illo peccato non debet esse contritio quod per contritionem non tollitur. Sed quaedam peccata non tolluntur per contritionem: sicut venialia, quae adhuc post contritionis gratiam manent. Ergo non de omnibus peccatis praeteritis debet esse contritio.
Sed contra, poenitentia est medicina contra omnia peccata actualia. Sed poenitentia non est aliquorum quorum non sit contritio, quae est prima pars eius. Ergo et de omnibus peccatis debet esse contritio.
- Praeterea, nullum peccatum dimittitur nisi quis iustificetur. Sed ad iustificationem requiritur contritio, ut prius3 dictum est. Ergo de quolibet peccato conteri oportet.
Respondeo dicendum quod omnis actualis culpa ex hoc contingit quod voluntas legi Dei non cedit, vel eam transgrediendo, vel omittendo, vel praeter eam agendo. Et quia durum est quod habet potentiam ut non facile patiatur, ideo in omni actuali peccato duritia quaedam est. Et propter hoc, si debeat peccatum curari, oportet quod per contritionem comminuentem remittatur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut ex dictis4 patet, contritio opponitur peccato ex parte illa qua ex electione voluntatis procedit non sequentis imperium divinae legis, non autem ex parte eius quod est in peccato materiale: et hoc est illud super quod cadit electio. Cadit autem voluntatis electio non solum super actus aliarum virium, quibus voluntas ad suum finem utitur, sed etiam super actum proprium ipsius: voluntas enim vult se velle aliquid. Et sic electio voluntatis cadit super dolorem illum seu tristitiam quae invenitur in peccato invidiae et huiusmodi, sive dolor ille sit in sensu sive in ipsa voluntate. Et ideo illis peccatis contritionis dolor opponitur.
Ad secundum dicendum quod oblivio de aliquo potest esse dupliciter. Aut ita quod totaliter a memoria exciderit: et tunc non potest aliquis inquirere illud. Aut ita quod partim a memoria exciderit et partim maneat: sicut cum recolo me aliquid audivisse in generali, sed nescio quid in speciali. Et tunc requiro in memoria ad recognoscendum.
Et secundum hoc, etiam aliquod peccatum potest esse oblitum dupliciter. Aut ita quod in generali memoria maneat, sed non in speciali. Et tunc debet recogitare homo ad inveniendum peccatum: quia de quolibet peccato mortali tenetur homo specialiter conteri. Si autem invenire non possit, sufficit de eo conteri secundum quod in notitia tenet. Et debet homo non solum de peccato, sed de oblivione eius dolere, quae ex negligentia contingit.
Si autem peccatum omnino ex memoria excidit, tunc ex impotentia faciendi excusatur a debito, et sufficit generalis contritio de omni eo in quo Deum offendit. Sed quando impotentia tollitur, sicut cum ad memoriam revocatur peccatum, tunc tenetur homo specialiter conteri. Sicut etiam est de paupere qui non potest solvere quod debet: excusatur, et tamen tenetur cum primo poterit.
Ad tertium dicendum quod, si ignorantia omnino tolleret voluntatem male agendi, excusaret, et non esset peccatum. Sed quandoque non totaliter tollit voluntatem: et tunc a toto non excusat, sed a tanto. Et ideo de peccato per ignorantiam commisso debet homo conteri.
Ad quartum dicendum quod post contritionem de mortali potest remanere veniale, sed non post contritionem de veniali. Et ideo de venialibus etiam debet esse contritio, eo modo quo et poenitentia, sicut supra5 dictum est.