Summa Theologiae, Secunda Secundae

Thomas Aquinas

Summa Theologiae, Secunda Secundae

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa Theologiae

First published 1272

The Secunda Secundae, the second part of the second part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, written around 1271–1272, is the Summa's treatment of the virtues in detail: faith, hope and charity, and prudence, justice, fortitude and temperance, each with the gifts of the Holy Spirit that accompany it, the vices opposed to it, and the precepts that govern it. The Latin text is that of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary.


Quaestio I: De obiecto fidei

Articulus I: Utrum obiectum fidei sit veritas prima

Articulus II: Utrum obiectum fidei sit aliquid complexum per modum enuntiabilis

Articulus III: Utrum fidei possit subesse falsum

Articulus IV: Utrum obiectum fidei possit esse aliquid visum

Articulus V: Utrum ea quae sunt fidei possint esse scita

Articulus VI: Utrum credibilia sint per certos articulos distinguenda

Articulus VII: Utrum articuli fidei secundum successionem temporum creverint

Articulus VIII: Utrum articuli fidei convenienter enumerentur

Articulus IX: Utrum convenienter articuli fidei in symbolo ponantur

Articulus X: Utrum ad summum pontificem pertineat fidei symbolum ordinare

Parallela: Infra, qu. xi, art. 2, ad 3; De Pot., qu. X, art. 4, ad 13.

Ad decimum sic proceditur.

  1. Videtur quod non pertineat ad Summum Pontificem fidei symbolum ordinare. Nova enim editio symboli necessaria est propter explicationem articulorum fidei, sicut dictum est. Sed in veteri Testamento articuli fidei magis ac magis explicabantur secundum temporum successionem propter hoc quod veritas fidei magis manifestabatur secundum maiorem propinquitatem ad Christum, ut supra dictum est. Cessante ergo tali causa in nova Lege, non debet fieri maior ac maior explicatio articulorum fidei. Ergo non videtur ad auctoritatem Summi Pontificis pertinere nova symboli editio.

  2. Praeterea, illud quod est sub anathemate interdictum ab universali Ecclesia non subest potestati alicuius hominis. Sed nova symboli editio interdicta est sub anathemate auctoritate universalis Ecclesiae. Dicitur enim in gestis primae Ephesinae synodi quod, perlecto symbolo Nicaenae synodi, decrevit sancta synodus aliam fidem nulli licere proferre vel conscribere vel componere praeter definitam a sanctis patribus qui in Nicaea congregati sunt cum Spiritu Sancto, et subditur anathematis poena; et idem etiam reiteratur in gestis Chalcedonensis synodi. Ergo videtur quod non pertineat ad auctoritatem Summi Pontificis nova editio symboli.

  3. Praeterea, Athanasius non fuit Summus Pontifex, sed Alexandrinus Patriarcha. Et tamen symbolum constituit quod in Ecclesia cantatur. Ergo non magis videtur pertinere editio symboli ad Summum Pontificem quam ad alios.

Sed contra est quod editio symboli facta est in synodo generali. Sed huiusmodi synodus auctoritate solius Summi Pontificis potest congregari: ut habetur in Decretis, dist. XVII. Ergo editio symboli ad auctoritatem Summi Pontificis pertinet.

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, nova editio symboli necessaria est ad vitandum insurgentes errores. Ad illius ergo auctoritatem pertinet editio symboli ad cuius auctoritatem pertinet sententialiter determinare ea quae sunt fidei, ut ab omnibus inconcussa fide teneantur. Hoc autem pertinet ad auctoritatem Summi Pontificis, ad quem maiores et difficiliores Ecclesiae quaestiones referuntur, ut dicitur in Decretis, dist. XVII. Unde et Dominus, Luc. XXII, Petro dixit, quem Summum Pontificem constituit: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Et huius ratio est quia una fides debet esse totius Ecclesiae: secundum illud I ad Cor. 1: Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Quod servari non posset nisi quaestio fidei de fide exorta determinaretur per eum qui toti Ecclesiae praeest, ut sic eius sententia a tota Ecclesia firmiter teneatur. Et ideo ad solam auctoritatem Summi Pontificis pertinet nova editio symboli: sicut et omnia alia quae pertinent ad totam Ecclesiam, ut congregare synodum generalem et alia huiusmodi.

Ad primum ergo dicendum quod in doctrina Christi et Apostolorum veritas fidei est sufficienter explicata. Sed quia perversi homines apostolicam doctrinam et ceteras Scripturas pervertunt ad sui ipsorum perditionem, sicut dicitur II Pet. ult.; ideo necessaria est, temporibus procedentibus, explanatio fidei contra insurgentes errores.

Ad secundum dicendum quod prohibitio et sententia synodi se extendit ad privatas personas, quarum non est determinare de fide. Non enim per huiusmodi sententiam synodi generalis ablata est potestas sequenti synodo novam editionem symboli facere, non quidem aliam fidem continentem, sed eandem magis expositam. Sic enim quaelibet synodus observavit, ut sequens synodus aliquid exponeret supra id quod praecedens synodus exposuerat, propter necessitatem alicuius haeresis insurgentis. Unde pertinet ad Summum Pontificem, cuius auctoritate synodus congregatur et eius sententia confirmatur.

Ad tertium dicendum quod Athanasius non composuit manifestationem fidei per modum symboli, sed magis per modum cuiusdam doctrinae: ut ex ipso modo loquendi apparet. Sed quia integram fidei veritatem eius doctrina breviter continebat, auctoritate Summi Pontificis est recepta, ut quasi regula fidei habeatur.

Quaestio II: De actu interiori fidei

Quaestio III: De exteriori actu fidei

Quaestio IV: De ipsa fidei virtute

Quaestio V: De habentibus fidem

Quaestio VI: De causa fidei

Quaestio VII: De effectibus fidei

Quaestio VIII: De dono intellectus

Quaestio IX: De dono scientiae

Quaestio X: De infidelitate in communi

Quaestio XI: De haeresi

Quaestio XII: De apostasia

Quaestio XIII: De blasphemia in generali

Quaestio XIV: De blasphemia in spiritum sanctum

Quaestio XV: De caecitate mentis et hebetudine sensus

Quaestio XVI: De praeceptis fidei, scientiae et intellectus

Quaestio XVII: De spe

Quaestio XVIII: De subiecto spei

Quaestio XIX: De dono timoris

Quaestio XX: De desperatione

Quaestio XXI: De praesumptione

Quaestio XXII: De praeceptis pertinentibus ad spem et timorem

Quaestio XXIII: De caritate secundum se

Quaestio XXIV: De caritatis subiecto

Quaestio XXV: De obiecto caritatis

Quaestio XXVI: De ordine caritatis

Quaestio XXVII: De principali actu caritatis, qui est dilectio

Quaestio XXVIII: De gaudio

Quaestio XXIX: De pace

Quaestio XXX: De misericordia

Quaestio XXXI: De beneficentia

Quaestio XXXII: De eleemosyna

Quaestio XXXIII: De correctione fraterna

Quaestio XXXIV: De odio

Quaestio XXXV: De acedia

Quaestio XXXVI: De invidia

Quaestio XXXVII: De discordia

Quaestio XXXVIII: De contentione

Quaestio XXXIX: De schismate

Quaestio XL: De bello

Quaestio XLI: De rixa

Quaestio XLII: De seditione

Quaestio XLIII: De scandalo

Quaestio XLIV: De praeceptis caritatis

Quaestio XLV: De dono sapientiae

Quaestio XLVI: De stultitia

Quaestio XLVII: De prudentia secundum se

Quaestio XLVIII: De partibus prudentiae

Quaestio XLIX: De singulis prudentiae partibus quasi integralibus

Quaestio L: De partibus subiectivis prudentiae

Quaestio LI: De partibus potentialibus prudentiae

Quaestio LII: De dono consilii

Quaestio LIII: De imprudentia

Quaestio LIV: De negligentia

Quaestio LV: De vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa

Quaestio LVI: De praeceptis ad prudentiam pertinentibus

Quaestio LVII: De iure

Quaestio LVIII: De iustitia

Quaestio LIX: De iniustitia

Quaestio LX: De iudicio

Quaestio LXI: De partibus iustitiae

Quaestio LXII: De restitutione

Quaestio LXIII: De acceptione personarum

Quaestio LXIV: De homicidio

Quaestio LXV: De aliis iniuriis quae in personam committuntur

Quaestio LXVI: De furto et rapina

Quaestio LXVII: De iniustitia iudicis in iudicando

Quaestio LXVIII: De his quae pertinent ad iniustam accusationem

Quaestio LXIX: De peccatis quae sunt contra iustitiam ex parte rei

Quaestio LXX: De iniustitia pertinente ad personam testis

Quaestio LXXI: De iniustitia quae fit in iudicio ex parte advocatorum

Quaestio LXXII: De contumelia

Quaestio LXXIII: De detractione

Quaestio LXXIV: De susurratione

Quaestio LXXV: De derisione

Quaestio LXXVI: De maledictione

Quaestio LXXVII: De fraudulentia quae committitur in emptionibus et venditionibus

Quaestio LXXVIII: De peccato usurae

Quaestio LXXIX: De partibus quasi integralibus iustitiae

Quaestio LXXX: De partibus potentialibus iustitiae

Quaestio LXXXI: De religione

Quaestio LXXXII: De devotione

Quaestio LXXXIII: De oratione

Quaestio LXXXIV: De adoratione

Quaestio LXXXV: De sacrificiis

Quaestio LXXXVI: De oblationibus et primitiis

Quaestio LXXXVII: De decimis

Quaestio LXXXVIII: De voto

Quaestio LXXXIX: De iuramento

Quaestio XC: De assumptione divini nominis per modum adiurationis

Quaestio XCI: De assumptione divini nominis ad invocandum per laudem

Quaestio XCII: De superstitione

Quaestio XCIII: De superstitione indebiti cultus veri Dei

Quaestio XCIV: De idololatria

Quaestio XCV: De superstitione divinativa

Quaestio XCVI: De superstitionibus observantiarum

Quaestio XCVII: De tentatione Dei

Quaestio XCVIII: De periurio

Quaestio XCIX: De sacrilegio

Quaestio C: De simonia

Quaestio CI: De pietate

Quaestio CII: De observantia

Quaestio CIII: De dulia

Quaestio CIV: De obedientia

Quaestio CV: De inobedientia

Quaestio CVI: De gratia sive gratitudine

Quaestio CVII: De ingratitudine

Quaestio CVIII: De vindicatione

Quaestio CIX: De veritate

Quaestio CX: De vitiis oppositis veritati

Quaestio CXI: De simulatione et hypocrisi

Quaestio CXII: De iactantia

Quaestio CXIII: De ironia

Quaestio CXIV: De amicitia seu affabilitate

Quaestio CXV: De adulatione

Quaestio CXVI: De litigio

Quaestio CXVII: De liberalitate

Quaestio CXVIII: De avaritia

Quaestio CXIX: De prodigalitate

Quaestio CXX: De epieikeia

Quaestio CXXI: De dono pietatis

Quaestio CXXII: De praeceptis iustitiae

Quaestio CXXIII: De fortitudine

Quaestio CXXIV: De martyrio

Quaestio CXXV: De timore

Quaestio CXXVI: De vitio intimiditatis

Quaestio CXXVII: De audacia

Quaestio CXXVIII: De partibus fortitudinis

Quaestio CXXIX: De magnanimitate

Quaestio CXXX: De praesumptione

Quaestio CXXXI: De ambitione

Quaestio CXXXII: De inani gloria

Quaestio CXXXIII: De pusillanimitate

Quaestio CXXXIV: De magnificentia

Quaestio CXXXV: De vitiis oppositis magnificentiae

Quaestio CXXXVI: De patientia

Quaestio CXXXVII: De perseverantia

Quaestio CXXXVIII: De vitiis oppositis perseverantiae

Quaestio CXXXIX: De dono fortitudinis

Quaestio CXL: De praeceptis fortitudinis

Quaestio CXLI: De temperantia

Quaestio CXLII: De vitiis oppositis temperantiae

Quaestio CXLIII: De partibus temperantiae in generali

Quaestio CXLIV: De verecundia

Quaestio CXLV: De honestate

Quaestio CXLVI: De abstinentia

Quaestio CXLVII: De ieiunio

Quaestio CXLVIII: De gula

Quaestio CXLIX: De sobrietate

Quaestio CL: De ebrietate

Quaestio CLI: De castitate

Quaestio CLII: De virginitate

Quaestio CLIII: De vitio luxuriae

Quaestio CLIV: De speciebus luxuriae

Quaestio CLV: De continentia

Quaestio CLVI: De incontinentia

Quaestio CLVII: De clementia et mansuetudine

Quaestio CLVIII: De iracundia

Quaestio CLIX: De crudelitate

Quaestio CLX: De modestia

Quaestio CLXI: De humilitate

Quaestio CLXII: De superbia

Quaestio CLXIII: De peccato primi hominis

Quaestio CLXIV: De poena primi peccati

Quaestio CLXV: De tentatione primorum parentum

Quaestio CLXVI: De studiositate

Quaestio CLXVII: De curiositate

Quaestio CLXVIII: De modestia secundum quod consistit in exterioribus motibus corporis

Quaestio CLXIX: De modestia secundum quod consistit in exteriori apparatu

Quaestio CLXX: De praeceptis temperantiae

Quaestio CLXXI: De prophetia

Quaestio CLXXII: De causa prophetiae

Quaestio CLXXIII: De modo cognitionis propheticae

Quaestio CLXXIV: De divisione prophetiae

Quaestio CLXXV: De raptu

Quaestio CLXXVI: De gratia linguarum

Quaestio CLXXVII: De gratia gratis data quae consistit in sermone

Quaestio CLXXVIII: De gratia miraculorum

Quaestio CLXXIX: De divisione vitae per activam et contemplativam

Quaestio CLXXX: De vita contemplativa

Quaestio CLXXXI: De vita activa

Quaestio CLXXXII: De comparatione vitae activae ad contemplativam

Quaestio CLXXXIII: De officiis et statibus hominum in generali

Quaestio CLXXXIV: De statu perfectionis in communi

Quaestio CLXXXV: De his quae pertinent ad statum episcoporum

Quaestio CLXXXVI: De his in quibus principaliter consistit religionis status

Quaestio CLXXXVII: De his quae competunt religiosis

Quaestio CLXXXVIII: De differentia religionum

Quaestio CLXXXIX: De ingressu religionis

↑ Top of work