Summa Theologiae, Secunda Secundae

Thomas Aquinas

Summa Theologiae, Secunda Secundae

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa Theologiae

First published 1272

The Secunda Secundae, the second part of the second part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, written around 1271–1272, is the Summa's treatment of the virtues in detail: faith, hope and charity, and prudence, justice, fortitude and temperance, each with the gifts of the Holy Spirit that accompany it, the vices opposed to it, and the precepts that govern it. The Latin text is that of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary.


Quaestio I: De obiecto fidei

Articulus I: Utrum obiectum fidei sit veritas prima

Articulus II: Utrum obiectum fidei sit aliquid complexum per modum enuntiabilis

Articulus III: Utrum fidei possit subesse falsum

Articulus IV: Utrum obiectum fidei possit esse aliquid visum

Articulus V: Utrum ea quae sunt fidei possint esse scita

Articulus VI: Utrum credibilia sint per certos articulos distinguenda

Articulus VII: Utrum articuli fidei secundum successionem temporum creverint

Parallela: Infra, qu. II, art. 7; qu. CLXXIV, art. 6; III Sent., dist. XXV, qu. II, art. 2, qua 1.

Ad septimum sic proceditur.

  1. Videtur quod articuli fidei non creverint secundum temporum successionem. Quia, ut Apostolus dicit, ad Heb. XI, fides est substantia sperandarum rerum. Sed omni tempore sunt eadem speranda. Ergo omni tempore sunt eadem credenda.

  2. Praeterea, in scientiis humanitus ordinatis per successionem temporum augmentum factum est propter defectum cognitionis in primis qui scientias invenerunt: ut patet per Philosophum, in II Metaphys. Sed doctrina fidei non est inventa humanitus, sed tradita a Deo: Dei enim donum est, ut dicitur Ephes. II. Cum igitur in Deum nullus defectus scientiae cadat, videtur quod a principio cognitio credibilium fuerit perfecta, et quod non creverit secundum successionem temporum.

  3. Praeterea, operatio gratiae non minus ordinate procedit quam operatio naturae. Sed natura semper initium sumit a perfectis: ut Boetius dicit, in libro de Consol. Ergo etiam videtur quod operatio gratiae a perfectis initium sumpserit, ita quod illi qui primo tradiderunt fidem perfectissime eam cognoverunt.

  4. Praeterea, sicut per Apostolos ad nos fides Christi pervenit, ita etiam in veteri Testamento per priores Patres ad posteriores devenit cognitio fidei: secundum illud Deut. XXXII: Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi. Sed Apostoli plenissime fuerunt instructi de mysteriis: acceperunt enim, sicut tempore prius, ita et ceteris abundantius, ut dicit Glossa, super illud Rom. VIII, nos ipsi primitias Spiritus habentes. Ergo videtur quod cognitio credibilium non creverit per temporum successionem.

Sed contra est quod Gregorius dicit, quod secundum incrementa temporum crevit scientia sanctorum Patrum: et quanto viciniores adventui Salvatoris fuerunt, tanto sacramenta salutis plenius perceperunt.

Respondeo dicendum quod ita se habent in doctrina fidei articuli fidei sicut principia per se nota in doctrina quae per rationem naturalem habetur. In quibus principiis ordo quidam invenitur, ut quaedam in aliis implicite contineantur: sicut omnia principia reducuntur ad hoc sicut ad primum, Impossibile est simul affirmare et negare, ut patet per Philosophum, in IV Metaphys. Et similiter omnes articuli implicite continentur in aliquibus primis credibilibus, scilicet ut credatur Deus esse et providentiam habere circa hominum salutem: secundum illud ad Heb. XI: Accedentem ad Deum oportet credere quia est, et quod inquirentibus se remunerator sit. In esse enim divino includuntur omnia quae credimus in Deo aeternaliter existere, in quibus nostra beatitudo consistit: in fide autem providentiae includuntur omnia quae temporaliter a Deo dispensantur ad hominum salutem, quae sunt via in beatitudinem. Et per hunc etiam modum aliorum subsequentium articulorum quidam in aliis continentur: sicut in fide redemptionis humanae implicite continetur et incarnatio Christi et eius passio et omnia huiusmodi.

Sic igitur dicendum est quod, quantum ad substantiam articulorum fidei, non est factum eorum augmentum per temporum successionem: quia quaecumque posteriores crediderunt continebantur in fide praecedentium Patrum, licet implicite. Sed quantum ad explicationem, crevit numerus articulorum: quia quaedam explicite cognita sunt a posterioribus quae a prioribus non cognoscebantur explicite. Unde Dominus Moysi dicit, Exod. VI: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob: et nomen meum Adonai non indicavi eis. Et David dicit: Super senes intellexi. Et Apostolus dicit, ad Ephes. III: Aliis generationibus non est agnitum mysterium Christi sicut nunc revelatum est sanctis Apostolis eius et prophetis.

Ad primum ergo dicendum quod semper fuerunt eadem speranda apud omnes. Quia tamen ad haec speranda homines non pervenerunt nisi per Christum, quanto a Christo fuerunt remotiores secundum tempus, tanto a consecutione sperandorum longinquiores: unde Apostolus dicit, ad Heb. XI: Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas respicientes. Quanto autem aliquid a longinquioribus videtur, tanto minus distincte videtur. Et ideo bona speranda distinctius cognoverunt qui fuerunt adventui Christi vicini.

Ad secundum dicendum quod profectus cognitionis dupliciter contingit. Uno modo, ex parte docentis, qui in cognitione proficit, sive unus sive plures, per temporum successionem. Et ista est ratio augmenti in scientiis per rationem humanam inventis. Alio modo, ex parte addiscentis: sicut magister qui novit totam artem non statim a principio tradit eam discipulo, quia capere non posset, sed paulatim, condescendens eius capacitati. Et hac ratione profecerunt homines in cognitione fidei per temporum successionem. Unde Apostolus, ad Gal. III, comparat statum veteris Testamenti pueritiae.

Ad tertium dicendum quod ad generationem naturalem duae causae praeexiguntur, scilicet agens et materia. Secundum igitur ordinem causae agentis, naturaliter prius est quod est perfectius, et sic natura a perfectis sumit exordium: quia imperfecta non ducuntur ad perfectionem nisi per aliqua perfecta praeexistentia. Secundum vero ordinem causae materialis, prius est quod est imperfectius: et secundum hoc natura procedit ab imperfecto ad perfectum. In manifestatione autem fidei Deus est sicut agens, qui habet perfectam scientiam ab aeterno: homo autem est sicut materia recipiens influxum Dei agentis. Et ideo oportuit quod ab imperfectis ad perfectum procederet cognitio fidei in hominibus. Et licet in hominibus quidam se habuerint per modum causae agentis, quia fuerunt fidei doctores; tamen manifestatio Spiritus datur talibus ad utilitatem communem, ut dicitur I ad Cor. XII. Et ideo tantum dabatur Patribus qui erant instructores fidei de cognitione fidei, quantum oportebat pro tempore illo populo tradi vel nude vel in figura.

Ad quartum dicendum quod ultima consummatio gratiae facta est per Christum: unde et tempus eius dicitur tempus plenitudinis, ad Gal. IV. Et ideo illi qui fuerunt propinquiores Christo vel ante, sicut Ioannes Baptista, vel post, sicut Apostoli, plenius mysteria fidei cognoverunt. Quia et circa statum hominis hoc videmus, quod perfectio est in iuventute, et tanto habet homo perfectiorem statum vel ante vel post, quanto est iuventuti propinquior.

Articulus VIII: Utrum articuli fidei convenienter enumerentur

Articulus IX: Utrum convenienter articuli fidei in symbolo ponantur

Articulus X: Utrum ad summum pontificem pertineat fidei symbolum ordinare

Quaestio II: De actu interiori fidei

Quaestio III: De exteriori actu fidei

Quaestio IV: De ipsa fidei virtute

Quaestio V: De habentibus fidem

Quaestio VI: De causa fidei

Quaestio VII: De effectibus fidei

Quaestio VIII: De dono intellectus

Quaestio IX: De dono scientiae

Quaestio X: De infidelitate in communi

Quaestio XI: De haeresi

Quaestio XII: De apostasia

Quaestio XIII: De blasphemia in generali

Quaestio XIV: De blasphemia in spiritum sanctum

Quaestio XV: De caecitate mentis et hebetudine sensus

Quaestio XVI: De praeceptis fidei, scientiae et intellectus

Quaestio XVII: De spe

Quaestio XVIII: De subiecto spei

Quaestio XIX: De dono timoris

Quaestio XX: De desperatione

Quaestio XXI: De praesumptione

Quaestio XXII: De praeceptis pertinentibus ad spem et timorem

Quaestio XXIII: De caritate secundum se

Quaestio XXIV: De caritatis subiecto

Quaestio XXV: De obiecto caritatis

Quaestio XXVI: De ordine caritatis

Quaestio XXVII: De principali actu caritatis, qui est dilectio

Quaestio XXVIII: De gaudio

Quaestio XXIX: De pace

Quaestio XXX: De misericordia

Quaestio XXXI: De beneficentia

Quaestio XXXII: De eleemosyna

Quaestio XXXIII: De correctione fraterna

Quaestio XXXIV: De odio

Quaestio XXXV: De acedia

Quaestio XXXVI: De invidia

Quaestio XXXVII: De discordia

Quaestio XXXVIII: De contentione

Quaestio XXXIX: De schismate

Quaestio XL: De bello

Quaestio XLI: De rixa

Quaestio XLII: De seditione

Quaestio XLIII: De scandalo

Quaestio XLIV: De praeceptis caritatis

Quaestio XLV: De dono sapientiae

Quaestio XLVI: De stultitia

Quaestio XLVII: De prudentia secundum se

Quaestio XLVIII: De partibus prudentiae

Quaestio XLIX: De singulis prudentiae partibus quasi integralibus

Quaestio L: De partibus subiectivis prudentiae

Quaestio LI: De partibus potentialibus prudentiae

Quaestio LII: De dono consilii

Quaestio LIII: De imprudentia

Quaestio LIV: De negligentia

Quaestio LV: De vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa

Quaestio LVI: De praeceptis ad prudentiam pertinentibus

Quaestio LVII: De iure

Quaestio LVIII: De iustitia

Quaestio LIX: De iniustitia

Quaestio LX: De iudicio

Quaestio LXI: De partibus iustitiae

Quaestio LXII: De restitutione

Quaestio LXIII: De acceptione personarum

Quaestio LXIV: De homicidio

Quaestio LXV: De aliis iniuriis quae in personam committuntur

Quaestio LXVI: De furto et rapina

Quaestio LXVII: De iniustitia iudicis in iudicando

Quaestio LXVIII: De his quae pertinent ad iniustam accusationem

Quaestio LXIX: De peccatis quae sunt contra iustitiam ex parte rei

Quaestio LXX: De iniustitia pertinente ad personam testis

Quaestio LXXI: De iniustitia quae fit in iudicio ex parte advocatorum

Quaestio LXXII: De contumelia

Quaestio LXXIII: De detractione

Quaestio LXXIV: De susurratione

Quaestio LXXV: De derisione

Quaestio LXXVI: De maledictione

Quaestio LXXVII: De fraudulentia quae committitur in emptionibus et venditionibus

Quaestio LXXVIII: De peccato usurae

Quaestio LXXIX: De partibus quasi integralibus iustitiae

Quaestio LXXX: De partibus potentialibus iustitiae

Quaestio LXXXI: De religione

Quaestio LXXXII: De devotione

Quaestio LXXXIII: De oratione

Quaestio LXXXIV: De adoratione

Quaestio LXXXV: De sacrificiis

Quaestio LXXXVI: De oblationibus et primitiis

Quaestio LXXXVII: De decimis

Quaestio LXXXVIII: De voto

Quaestio LXXXIX: De iuramento

Quaestio XC: De assumptione divini nominis per modum adiurationis

Quaestio XCI: De assumptione divini nominis ad invocandum per laudem

Quaestio XCII: De superstitione

Quaestio XCIII: De superstitione indebiti cultus veri Dei

Quaestio XCIV: De idololatria

Quaestio XCV: De superstitione divinativa

Quaestio XCVI: De superstitionibus observantiarum

Quaestio XCVII: De tentatione Dei

Quaestio XCVIII: De periurio

Quaestio XCIX: De sacrilegio

Quaestio C: De simonia

Quaestio CI: De pietate

Quaestio CII: De observantia

Quaestio CIII: De dulia

Quaestio CIV: De obedientia

Quaestio CV: De inobedientia

Quaestio CVI: De gratia sive gratitudine

Quaestio CVII: De ingratitudine

Quaestio CVIII: De vindicatione

Quaestio CIX: De veritate

Quaestio CX: De vitiis oppositis veritati

Quaestio CXI: De simulatione et hypocrisi

Quaestio CXII: De iactantia

Quaestio CXIII: De ironia

Quaestio CXIV: De amicitia seu affabilitate

Quaestio CXV: De adulatione

Quaestio CXVI: De litigio

Quaestio CXVII: De liberalitate

Quaestio CXVIII: De avaritia

Quaestio CXIX: De prodigalitate

Quaestio CXX: De epieikeia

Quaestio CXXI: De dono pietatis

Quaestio CXXII: De praeceptis iustitiae

Quaestio CXXIII: De fortitudine

Quaestio CXXIV: De martyrio

Quaestio CXXV: De timore

Quaestio CXXVI: De vitio intimiditatis

Quaestio CXXVII: De audacia

Quaestio CXXVIII: De partibus fortitudinis

Quaestio CXXIX: De magnanimitate

Quaestio CXXX: De praesumptione

Quaestio CXXXI: De ambitione

Quaestio CXXXII: De inani gloria

Quaestio CXXXIII: De pusillanimitate

Quaestio CXXXIV: De magnificentia

Quaestio CXXXV: De vitiis oppositis magnificentiae

Quaestio CXXXVI: De patientia

Quaestio CXXXVII: De perseverantia

Quaestio CXXXVIII: De vitiis oppositis perseverantiae

Quaestio CXXXIX: De dono fortitudinis

Quaestio CXL: De praeceptis fortitudinis

Quaestio CXLI: De temperantia

Quaestio CXLII: De vitiis oppositis temperantiae

Quaestio CXLIII: De partibus temperantiae in generali

Quaestio CXLIV: De verecundia

Quaestio CXLV: De honestate

Quaestio CXLVI: De abstinentia

Quaestio CXLVII: De ieiunio

Quaestio CXLVIII: De gula

Quaestio CXLIX: De sobrietate

Quaestio CL: De ebrietate

Quaestio CLI: De castitate

Quaestio CLII: De virginitate

Quaestio CLIII: De vitio luxuriae

Quaestio CLIV: De speciebus luxuriae

Quaestio CLV: De continentia

Quaestio CLVI: De incontinentia

Quaestio CLVII: De clementia et mansuetudine

Quaestio CLVIII: De iracundia

Quaestio CLIX: De crudelitate

Quaestio CLX: De modestia

Quaestio CLXI: De humilitate

Quaestio CLXII: De superbia

Quaestio CLXIII: De peccato primi hominis

Quaestio CLXIV: De poena primi peccati

Quaestio CLXV: De tentatione primorum parentum

Quaestio CLXVI: De studiositate

Quaestio CLXVII: De curiositate

Quaestio CLXVIII: De modestia secundum quod consistit in exterioribus motibus corporis

Quaestio CLXIX: De modestia secundum quod consistit in exteriori apparatu

Quaestio CLXX: De praeceptis temperantiae

Quaestio CLXXI: De prophetia

Quaestio CLXXII: De causa prophetiae

Quaestio CLXXIII: De modo cognitionis propheticae

Quaestio CLXXIV: De divisione prophetiae

Quaestio CLXXV: De raptu

Quaestio CLXXVI: De gratia linguarum

Quaestio CLXXVII: De gratia gratis data quae consistit in sermone

Quaestio CLXXVIII: De gratia miraculorum

Quaestio CLXXIX: De divisione vitae per activam et contemplativam

Quaestio CLXXX: De vita contemplativa

Quaestio CLXXXI: De vita activa

Quaestio CLXXXII: De comparatione vitae activae ad contemplativam

Quaestio CLXXXIII: De officiis et statibus hominum in generali

Quaestio CLXXXIV: De statu perfectionis in communi

Quaestio CLXXXV: De his quae pertinent ad statum episcoporum

Quaestio CLXXXVI: De his in quibus principaliter consistit religionis status

Quaestio CLXXXVII: De his quae competunt religiosis

Quaestio CLXXXVIII: De differentia religionum

Quaestio CLXXXIX: De ingressu religionis

↑ Top of work