Summa Theologiae, Secunda Secundae

Thomas Aquinas

Summa Theologiae, Secunda Secundae

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa Theologiae

First published 1272

The Secunda Secundae, the second part of the second part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, written around 1271–1272, is the Summa's treatment of the virtues in detail: faith, hope and charity, and prudence, justice, fortitude and temperance, each with the gifts of the Holy Spirit that accompany it, the vices opposed to it, and the precepts that govern it. The Latin text is that of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary.


Quaestio I: De obiecto fidei

Articulus I: Utrum obiectum fidei sit veritas prima

Articulus II: Utrum obiectum fidei sit aliquid complexum per modum enuntiabilis

Articulus III: Utrum fidei possit subesse falsum

Articulus IV: Utrum obiectum fidei possit esse aliquid visum

Articulus V: Utrum ea quae sunt fidei possint esse scita

Articulus VI: Utrum credibilia sint per certos articulos distinguenda

Articulus VII: Utrum articuli fidei secundum successionem temporum creverint

Articulus VIII: Utrum articuli fidei convenienter enumerentur

Articulus IX: Utrum convenienter articuli fidei in symbolo ponantur

Parallela: III Sent., dist. XXV, qu. I, art. I, qua 3.

Ad nonum sic proceditur.

  1. Videtur quod inconvenienter articuli fidei in symbolo ponantur. Sacra enim Scriptura est regula fidei, cui nec addere nec subtrahere licet: dicitur enim Deut. IV: Non addetis ad verbum quod vobis loquor, neque auferetis ab eo. Ergo illicitum fuit aliquod symbolum constituere quasi regulam fidei, post sacram Scripturam editam.

  2. Praeterea, sicut Apostolus dicit, ad Ephes. IV, una est fides. Sed symbolum est professio fidei. Ergo inconvenienter traditur multiplex symbolum.

  3. Praeterea, confessio fidei quae in symbolo continetur pertinet ad omnes fideles. Sed non omnibus fidelibus convenit credere in Deum, sed solum illis qui habent fidem formatam. Ergo inconvenienter symbolum fidei traditur sub hac forma verborum: Credo in unum Deum.

  4. Praeterea, descensus ad inferos est unus de articulis fidei, sicut supra dictum est. Sed in symbolo Patrum non fit mentio de descensu ad inferos. Ergo videtur insufficienter collectum.

  5. Praeterea, sicut Augustinus dicit, exponens illud Ioan. XIV, « Creditis in Deum, et in me credite », Petro aut Paulo credimus, sed non dicimur credere nisi in Deum. Cum igitur Ecclesia Catholica sit pure aliquid creatum, videtur quod inconvenienter dicatur: in unam sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.

  6. Praeterea, symbolum ad hoc traditur ut sit regula fidei. Sed regula fidei debet omnibus proponi et publice. Quodlibet igitur symbolum deberet in missa cantari, sicut symbolum Patrum. Non videtur ergo esse conveniens editio articulorum fidei in symbolo.

Sed contra est quod Ecclesia universalis non potest errare, quia Spiritu Sancto gubernatur, qui est Spiritus veritatis: hoc enim promisit Dominus discipulis, Ioan. XVI, dicens: Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Sed symbolum est auctoritate universalis Ecclesiae editum. Nihil ergo inconveniens in eo continetur.

Respondeo dicendum quod, sicut Apostolus dicit, ad Heb. XI, accedentem ad Deum oportet credere. Credere autem non potest aliquis nisi ei veritas quam credat proponatur. Et ideo necessarium fuit veritatem fidei in unum colligi, ut facilius posset omnibus proponi, ne aliquis per ignorantiam a fidei veritate deficeret. Et ab huiusmodi collectione sententiarum fidei nomen symboli est acceptum.

Ad primum ergo dicendum quod veritas fidei in sacra Scriptura diffuse continetur et variis modis, et in quibusdam obscure; ita quod ad eliciendum fidei veritatem ex sacra Scriptura requiritur longum studium et exercitium, ad quod non possunt pervenire omnes illi quibus necessarium est cognoscere fidei veritatem, quorum plerique, aliis negotiis occupati, studio vacare non possunt. Et ideo fuit necessarium ut ex sententiis sacrae Scripturae aliquid manifestum summarie colligeretur quod proponeretur omnibus ad credendum. Quod quidem non est additum sacrae Scripturae, sed potius ex sacra Scriptura assumptum.

Ad secundum dicendum quod in omnibus symbolis eadem fidei veritas docetur. Sed ibi oportet populum diligentius instrui de fidei veritate ubi errores insurgunt, ne fides simplicium per haereticos corrumpatur. Et haec fuit causa quare necesse fuit edere plura symbola. Quae in nullo alio differunt nisi quod in uno plenius explicantur quae in alio continentur implicite, secundum quod exigebat haereticorum instantia.

Ad tertium dicendum quod confessio fidei traditur in symbolo quasi ex persona totius Ecclesiae, quae per fidem unitur. Fides autem Ecclesiae est fides formata: talis enim fides invenitur in omnibus illis qui sunt numero et merito de Ecclesia. Et ideo confessio fidei in symbolo traditur secundum quod convenit fidei formatae: ut etiam si qui fideles fidem formatam non habent, ad hanc formam pertingere studeant.

Ad quartum dicendum quod de descensu ad inferos nullus error erat exortus apud haereticos, et ideo non fuit necessarium aliquam explicationem circa hoc fieri. Et propter hoc non reiteratur in symbolo Patrum, sed supponitur tanquam praedeterminatum in symbolo Apostolorum. Non enim symbolum sequens abolet praecedens, sed potius illud exponit, ut dictum est.

Ad quintum dicendum quod, si dicatur in sanctam Ecclesiam catholicam, est hoc intelligendum secundum quod fides nostra refertur ad Spiritum Sanctum, qui sanctificat Ecclesiam, ut sit sensus: Credo in Spiritum Sanctum sanctificantem Ecclesiam. Sed melius est, et secundum communiorem usum, ut non ponatur ibi in, sed simpliciter dicatur sanctam Ecclesiam catholicam: sicut etiam Leo Papa dicit.

Ad sextum dicendum quod, quia symbolum Patrum est declarativum symboli Apostolorum, et etiam fuit conditum fide iam manifestata et Ecclesia pacem habente, propter hoc publice in missa cantatur. Symbolum autem Apostolorum, quod tempore persecutionis editum fuit, fide nondum publicata, occulte dicitur in Prima et in Completorio, quasi contra tenebras errorum praeteritorum et futurorum.

Articulus X: Utrum ad summum pontificem pertineat fidei symbolum ordinare

Quaestio II: De actu interiori fidei

Quaestio III: De exteriori actu fidei

Quaestio IV: De ipsa fidei virtute

Quaestio V: De habentibus fidem

Quaestio VI: De causa fidei

Quaestio VII: De effectibus fidei

Quaestio VIII: De dono intellectus

Quaestio IX: De dono scientiae

Quaestio X: De infidelitate in communi

Quaestio XI: De haeresi

Quaestio XII: De apostasia

Quaestio XIII: De blasphemia in generali

Quaestio XIV: De blasphemia in spiritum sanctum

Quaestio XV: De caecitate mentis et hebetudine sensus

Quaestio XVI: De praeceptis fidei, scientiae et intellectus

Quaestio XVII: De spe

Quaestio XVIII: De subiecto spei

Quaestio XIX: De dono timoris

Quaestio XX: De desperatione

Quaestio XXI: De praesumptione

Quaestio XXII: De praeceptis pertinentibus ad spem et timorem

Quaestio XXIII: De caritate secundum se

Quaestio XXIV: De caritatis subiecto

Quaestio XXV: De obiecto caritatis

Quaestio XXVI: De ordine caritatis

Quaestio XXVII: De principali actu caritatis, qui est dilectio

Quaestio XXVIII: De gaudio

Quaestio XXIX: De pace

Quaestio XXX: De misericordia

Quaestio XXXI: De beneficentia

Quaestio XXXII: De eleemosyna

Quaestio XXXIII: De correctione fraterna

Quaestio XXXIV: De odio

Quaestio XXXV: De acedia

Quaestio XXXVI: De invidia

Quaestio XXXVII: De discordia

Quaestio XXXVIII: De contentione

Quaestio XXXIX: De schismate

Quaestio XL: De bello

Quaestio XLI: De rixa

Quaestio XLII: De seditione

Quaestio XLIII: De scandalo

Quaestio XLIV: De praeceptis caritatis

Quaestio XLV: De dono sapientiae

Quaestio XLVI: De stultitia

Quaestio XLVII: De prudentia secundum se

Quaestio XLVIII: De partibus prudentiae

Quaestio XLIX: De singulis prudentiae partibus quasi integralibus

Quaestio L: De partibus subiectivis prudentiae

Quaestio LI: De partibus potentialibus prudentiae

Quaestio LII: De dono consilii

Quaestio LIII: De imprudentia

Quaestio LIV: De negligentia

Quaestio LV: De vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa

Quaestio LVI: De praeceptis ad prudentiam pertinentibus

Quaestio LVII: De iure

Quaestio LVIII: De iustitia

Quaestio LIX: De iniustitia

Quaestio LX: De iudicio

Quaestio LXI: De partibus iustitiae

Quaestio LXII: De restitutione

Quaestio LXIII: De acceptione personarum

Quaestio LXIV: De homicidio

Quaestio LXV: De aliis iniuriis quae in personam committuntur

Quaestio LXVI: De furto et rapina

Quaestio LXVII: De iniustitia iudicis in iudicando

Quaestio LXVIII: De his quae pertinent ad iniustam accusationem

Quaestio LXIX: De peccatis quae sunt contra iustitiam ex parte rei

Quaestio LXX: De iniustitia pertinente ad personam testis

Quaestio LXXI: De iniustitia quae fit in iudicio ex parte advocatorum

Quaestio LXXII: De contumelia

Quaestio LXXIII: De detractione

Quaestio LXXIV: De susurratione

Quaestio LXXV: De derisione

Quaestio LXXVI: De maledictione

Quaestio LXXVII: De fraudulentia quae committitur in emptionibus et venditionibus

Quaestio LXXVIII: De peccato usurae

Quaestio LXXIX: De partibus quasi integralibus iustitiae

Quaestio LXXX: De partibus potentialibus iustitiae

Quaestio LXXXI: De religione

Quaestio LXXXII: De devotione

Quaestio LXXXIII: De oratione

Quaestio LXXXIV: De adoratione

Quaestio LXXXV: De sacrificiis

Quaestio LXXXVI: De oblationibus et primitiis

Quaestio LXXXVII: De decimis

Quaestio LXXXVIII: De voto

Quaestio LXXXIX: De iuramento

Quaestio XC: De assumptione divini nominis per modum adiurationis

Quaestio XCI: De assumptione divini nominis ad invocandum per laudem

Quaestio XCII: De superstitione

Quaestio XCIII: De superstitione indebiti cultus veri Dei

Quaestio XCIV: De idololatria

Quaestio XCV: De superstitione divinativa

Quaestio XCVI: De superstitionibus observantiarum

Quaestio XCVII: De tentatione Dei

Quaestio XCVIII: De periurio

Quaestio XCIX: De sacrilegio

Quaestio C: De simonia

Quaestio CI: De pietate

Quaestio CII: De observantia

Quaestio CIII: De dulia

Quaestio CIV: De obedientia

Quaestio CV: De inobedientia

Quaestio CVI: De gratia sive gratitudine

Quaestio CVII: De ingratitudine

Quaestio CVIII: De vindicatione

Quaestio CIX: De veritate

Quaestio CX: De vitiis oppositis veritati

Quaestio CXI: De simulatione et hypocrisi

Quaestio CXII: De iactantia

Quaestio CXIII: De ironia

Quaestio CXIV: De amicitia seu affabilitate

Quaestio CXV: De adulatione

Quaestio CXVI: De litigio

Quaestio CXVII: De liberalitate

Quaestio CXVIII: De avaritia

Quaestio CXIX: De prodigalitate

Quaestio CXX: De epieikeia

Quaestio CXXI: De dono pietatis

Quaestio CXXII: De praeceptis iustitiae

Quaestio CXXIII: De fortitudine

Quaestio CXXIV: De martyrio

Quaestio CXXV: De timore

Quaestio CXXVI: De vitio intimiditatis

Quaestio CXXVII: De audacia

Quaestio CXXVIII: De partibus fortitudinis

Quaestio CXXIX: De magnanimitate

Quaestio CXXX: De praesumptione

Quaestio CXXXI: De ambitione

Quaestio CXXXII: De inani gloria

Quaestio CXXXIII: De pusillanimitate

Quaestio CXXXIV: De magnificentia

Quaestio CXXXV: De vitiis oppositis magnificentiae

Quaestio CXXXVI: De patientia

Quaestio CXXXVII: De perseverantia

Quaestio CXXXVIII: De vitiis oppositis perseverantiae

Quaestio CXXXIX: De dono fortitudinis

Quaestio CXL: De praeceptis fortitudinis

Quaestio CXLI: De temperantia

Quaestio CXLII: De vitiis oppositis temperantiae

Quaestio CXLIII: De partibus temperantiae in generali

Quaestio CXLIV: De verecundia

Quaestio CXLV: De honestate

Quaestio CXLVI: De abstinentia

Quaestio CXLVII: De ieiunio

Quaestio CXLVIII: De gula

Quaestio CXLIX: De sobrietate

Quaestio CL: De ebrietate

Quaestio CLI: De castitate

Quaestio CLII: De virginitate

Quaestio CLIII: De vitio luxuriae

Quaestio CLIV: De speciebus luxuriae

Quaestio CLV: De continentia

Quaestio CLVI: De incontinentia

Quaestio CLVII: De clementia et mansuetudine

Quaestio CLVIII: De iracundia

Quaestio CLIX: De crudelitate

Quaestio CLX: De modestia

Quaestio CLXI: De humilitate

Quaestio CLXII: De superbia

Quaestio CLXIII: De peccato primi hominis

Quaestio CLXIV: De poena primi peccati

Quaestio CLXV: De tentatione primorum parentum

Quaestio CLXVI: De studiositate

Quaestio CLXVII: De curiositate

Quaestio CLXVIII: De modestia secundum quod consistit in exterioribus motibus corporis

Quaestio CLXIX: De modestia secundum quod consistit in exteriori apparatu

Quaestio CLXX: De praeceptis temperantiae

Quaestio CLXXI: De prophetia

Quaestio CLXXII: De causa prophetiae

Quaestio CLXXIII: De modo cognitionis propheticae

Quaestio CLXXIV: De divisione prophetiae

Quaestio CLXXV: De raptu

Quaestio CLXXVI: De gratia linguarum

Quaestio CLXXVII: De gratia gratis data quae consistit in sermone

Quaestio CLXXVIII: De gratia miraculorum

Quaestio CLXXIX: De divisione vitae per activam et contemplativam

Quaestio CLXXX: De vita contemplativa

Quaestio CLXXXI: De vita activa

Quaestio CLXXXII: De comparatione vitae activae ad contemplativam

Quaestio CLXXXIII: De officiis et statibus hominum in generali

Quaestio CLXXXIV: De statu perfectionis in communi

Quaestio CLXXXV: De his quae pertinent ad statum episcoporum

Quaestio CLXXXVI: De his in quibus principaliter consistit religionis status

Quaestio CLXXXVII: De his quae competunt religiosis

Quaestio CLXXXVIII: De differentia religionum

Quaestio CLXXXIX: De ingressu religionis

↑ Top of work