Summa Theologiae, Secunda Secundae

Thomas Aquinas

Summa Theologiae, Secunda Secundae

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa Theologiae

First published 1272

The Secunda Secundae, the second part of the second part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, written around 1271–1272, is the Summa's treatment of the virtues in detail: faith, hope and charity, and prudence, justice, fortitude and temperance, each with the gifts of the Holy Spirit that accompany it, the vices opposed to it, and the precepts that govern it. The Latin text is that of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary.


Quaestio I: De obiecto fidei

Articulus I: Utrum obiectum fidei sit veritas prima

Articulus II: Utrum obiectum fidei sit aliquid complexum per modum enuntiabilis

Articulus III: Utrum fidei possit subesse falsum

Articulus IV: Utrum obiectum fidei possit esse aliquid visum

Articulus V: Utrum ea quae sunt fidei possint esse scita

Parallela: Ia IIae, qu. LXVII, art. 3; III Sent., dist. XXIV, art. 2, qua 2; De Verit., qu. XIV, art. 9; Ad Hebr., cap. XI, lect. 1.

Ad quintum sic proceditur.

  1. Videtur quod ea quae sunt fidei possint esse scita. Ea enim quae non sciuntur videntur esse ignorata: quia ignorantia scientiae opponitur. Sed ea quae sunt fidei non sunt ignorata: horum enim ignorantia ad infidelitatem pertinet, secundum illud I ad Tim. 1: Ignorans feci in incredulitate mea. Ergo ea quae sunt fidei possunt esse scita.

  2. Praeterea, scientia per rationes acquiritur. Sed ad ea quae sunt fidei a sacris auctoribus rationes inducuntur. Ergo ea quae sunt fidei possunt esse scita.

  3. Praeterea, ea quae demonstrative probantur sunt scita: quia demonstratio est syllogismus faciens scire. Sed quaedam quae in fide continentur sunt demonstrative probata a philosophis: sicut Deum esse, et Deum esse unum, et alia huiusmodi. Ergo ea quae sunt fidei possunt esse scita.

  4. Praeterea, opinio plus distat a scientia quam fides: cum fides dicatur esse media inter opinionem et scientiam. Sed opinio et scientia possunt esse aliquo modo de eodem, ut dicitur in I Poster. Ergo etiam fides et scientia.

Sed contra est quod Gregorius dicit, quod apparentia non habent fidem, sed agnitionem. Ea ergo de quibus est fides agnitionem non habent. Sed ea quae sunt scita habent agnitionem. Ergo de his quae sunt scita non potest esse fides.

Respondeo dicendum quod omnis scientia habetur per aliqua principia per se nota, et per consequens visa. Et ideo oportet quaecumque sunt scita aliquo modo esse visa. Non autem est possibile quod idem ab eodem sit creditum et visum, sicut supra dictum est. Unde etiam impossibile est quod ab eodem idem sit scitum et creditum.

Potest tamen contingere ut id quod est visum vel scitum ab uno, sit creditum ab alio. Ea enim quae de Trinitate credimus nos visuros speramus, secundum illud I ad Cor. XIII: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: quam quidem visionem iam angeli habent: unde quod nos credimus illi vident. Et similiter potest contingere ut id quod est visum vel scitum ab uno homine, etiam in statu viae, sit ab alio creditum, qui hoc demonstrative non novit. Id tamen quod communiter omnibus hominibus proponitur ut credendum est communiter non scitum. Et ista sunt quae simpliciter fidei subsunt. Et ideo fides et scientia non sunt de eodem.

Ad primum ergo dicendum quod infideles eorum quae sunt fidei ignorantiam habent: quia nec vident aut sciunt ea in seipsis, nec cognoscunt ea esse credibilia. Sed per hunc modum fideles habent eorum notitiam, non quasi demonstrative, sed inquantum per lumen fidei videntur esse credenda, ut dictum est.

Ad secundum dicendum quod rationes quae inducuntur a Sanctis ad probandum ea quae sunt fidei non sunt demonstrativae, sed persuasiones quaedam manifestantes non esse impossibile quod in fide proponitur. Vel procedunt ex principiis fidei, scilicet ex auctoritatibus sacrae Scripturae: sicut Dionysius dicit, II cap. de Div. Nom. Ex his autem principiis ita probatur aliquid apud fideles sicut etiam ex principiis naturaliter notis probatur aliquid apud omnes. Unde etiam theologia scientia est, ut in principio Operis dictum est.

Ad tertium dicendum quod ea quae demonstrative probari possunt inter credenda numerantur, non quia de ipsis sit simpliciter fides apud omnes: sed quia praeexiguntur ad ea quae sunt fidei, et oportet ea saltem per fidem praesupponi ab his qui horum demonstrationem non habent.

Ad quartum dicendum quod, sicut Philosophus ibidem dicit, a diversis hominibus de eodem omnino potest haberi scientia et opinio, sicut et nunc dictum est de scientia et fide. Sed ab uno et eodem potest quidem haberi fides et scientia de eodem secundum quid, scilicet subiecto, sed non secundum idem: potest enim esse quod de una et eadem re aliquis aliquid sciat et aliquid aliud opinetur; et similiter de Deo potest aliquis demonstrative scire quod sit unus, et credere quod sit trinus. Sed de eodem secundum idem non potest esse simul in uno homine scientia nec cum opinione nec cum fide, alia tamen et alia ratione. Scientia enim cum opinione simul esse non potest simpliciter de eodem, quia de ratione scientiae est quod id quod scitur existimetur esse impossibile aliter se habere; de ratione autem opinionis est quod id quod quis existimat, existimet possibile aliter se habere. Sed id quod fide tenetur, propter fidei certitudinem, existimatur etiam impossibile aliter se habere: sed ea ratione non potest simul idem et secundum idem esse scitum et creditum, quia scitum est visum et creditum est non visum, ut dictum est.

Articulus VI: Utrum credibilia sint per certos articulos distinguenda

Articulus VII: Utrum articuli fidei secundum successionem temporum creverint

Articulus VIII: Utrum articuli fidei convenienter enumerentur

Articulus IX: Utrum convenienter articuli fidei in symbolo ponantur

Articulus X: Utrum ad summum pontificem pertineat fidei symbolum ordinare

Quaestio II: De actu interiori fidei

Quaestio III: De exteriori actu fidei

Quaestio IV: De ipsa fidei virtute

Quaestio V: De habentibus fidem

Quaestio VI: De causa fidei

Quaestio VII: De effectibus fidei

Quaestio VIII: De dono intellectus

Quaestio IX: De dono scientiae

Quaestio X: De infidelitate in communi

Quaestio XI: De haeresi

Quaestio XII: De apostasia

Quaestio XIII: De blasphemia in generali

Quaestio XIV: De blasphemia in spiritum sanctum

Quaestio XV: De caecitate mentis et hebetudine sensus

Quaestio XVI: De praeceptis fidei, scientiae et intellectus

Quaestio XVII: De spe

Quaestio XVIII: De subiecto spei

Quaestio XIX: De dono timoris

Quaestio XX: De desperatione

Quaestio XXI: De praesumptione

Quaestio XXII: De praeceptis pertinentibus ad spem et timorem

Quaestio XXIII: De caritate secundum se

Quaestio XXIV: De caritatis subiecto

Quaestio XXV: De obiecto caritatis

Quaestio XXVI: De ordine caritatis

Quaestio XXVII: De principali actu caritatis, qui est dilectio

Quaestio XXVIII: De gaudio

Quaestio XXIX: De pace

Quaestio XXX: De misericordia

Quaestio XXXI: De beneficentia

Quaestio XXXII: De eleemosyna

Quaestio XXXIII: De correctione fraterna

Quaestio XXXIV: De odio

Quaestio XXXV: De acedia

Quaestio XXXVI: De invidia

Quaestio XXXVII: De discordia

Quaestio XXXVIII: De contentione

Quaestio XXXIX: De schismate

Quaestio XL: De bello

Quaestio XLI: De rixa

Quaestio XLII: De seditione

Quaestio XLIII: De scandalo

Quaestio XLIV: De praeceptis caritatis

Quaestio XLV: De dono sapientiae

Quaestio XLVI: De stultitia

Quaestio XLVII: De prudentia secundum se

Quaestio XLVIII: De partibus prudentiae

Quaestio XLIX: De singulis prudentiae partibus quasi integralibus

Quaestio L: De partibus subiectivis prudentiae

Quaestio LI: De partibus potentialibus prudentiae

Quaestio LII: De dono consilii

Quaestio LIII: De imprudentia

Quaestio LIV: De negligentia

Quaestio LV: De vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa

Quaestio LVI: De praeceptis ad prudentiam pertinentibus

Quaestio LVII: De iure

Quaestio LVIII: De iustitia

Quaestio LIX: De iniustitia

Quaestio LX: De iudicio

Quaestio LXI: De partibus iustitiae

Quaestio LXII: De restitutione

Quaestio LXIII: De acceptione personarum

Quaestio LXIV: De homicidio

Quaestio LXV: De aliis iniuriis quae in personam committuntur

Quaestio LXVI: De furto et rapina

Quaestio LXVII: De iniustitia iudicis in iudicando

Quaestio LXVIII: De his quae pertinent ad iniustam accusationem

Quaestio LXIX: De peccatis quae sunt contra iustitiam ex parte rei

Quaestio LXX: De iniustitia pertinente ad personam testis

Quaestio LXXI: De iniustitia quae fit in iudicio ex parte advocatorum

Quaestio LXXII: De contumelia

Quaestio LXXIII: De detractione

Quaestio LXXIV: De susurratione

Quaestio LXXV: De derisione

Quaestio LXXVI: De maledictione

Quaestio LXXVII: De fraudulentia quae committitur in emptionibus et venditionibus

Quaestio LXXVIII: De peccato usurae

Quaestio LXXIX: De partibus quasi integralibus iustitiae

Quaestio LXXX: De partibus potentialibus iustitiae

Quaestio LXXXI: De religione

Quaestio LXXXII: De devotione

Quaestio LXXXIII: De oratione

Quaestio LXXXIV: De adoratione

Quaestio LXXXV: De sacrificiis

Quaestio LXXXVI: De oblationibus et primitiis

Quaestio LXXXVII: De decimis

Quaestio LXXXVIII: De voto

Quaestio LXXXIX: De iuramento

Quaestio XC: De assumptione divini nominis per modum adiurationis

Quaestio XCI: De assumptione divini nominis ad invocandum per laudem

Quaestio XCII: De superstitione

Quaestio XCIII: De superstitione indebiti cultus veri Dei

Quaestio XCIV: De idololatria

Quaestio XCV: De superstitione divinativa

Quaestio XCVI: De superstitionibus observantiarum

Quaestio XCVII: De tentatione Dei

Quaestio XCVIII: De periurio

Quaestio XCIX: De sacrilegio

Quaestio C: De simonia

Quaestio CI: De pietate

Quaestio CII: De observantia

Quaestio CIII: De dulia

Quaestio CIV: De obedientia

Quaestio CV: De inobedientia

Quaestio CVI: De gratia sive gratitudine

Quaestio CVII: De ingratitudine

Quaestio CVIII: De vindicatione

Quaestio CIX: De veritate

Quaestio CX: De vitiis oppositis veritati

Quaestio CXI: De simulatione et hypocrisi

Quaestio CXII: De iactantia

Quaestio CXIII: De ironia

Quaestio CXIV: De amicitia seu affabilitate

Quaestio CXV: De adulatione

Quaestio CXVI: De litigio

Quaestio CXVII: De liberalitate

Quaestio CXVIII: De avaritia

Quaestio CXIX: De prodigalitate

Quaestio CXX: De epieikeia

Quaestio CXXI: De dono pietatis

Quaestio CXXII: De praeceptis iustitiae

Quaestio CXXIII: De fortitudine

Quaestio CXXIV: De martyrio

Quaestio CXXV: De timore

Quaestio CXXVI: De vitio intimiditatis

Quaestio CXXVII: De audacia

Quaestio CXXVIII: De partibus fortitudinis

Quaestio CXXIX: De magnanimitate

Quaestio CXXX: De praesumptione

Quaestio CXXXI: De ambitione

Quaestio CXXXII: De inani gloria

Quaestio CXXXIII: De pusillanimitate

Quaestio CXXXIV: De magnificentia

Quaestio CXXXV: De vitiis oppositis magnificentiae

Quaestio CXXXVI: De patientia

Quaestio CXXXVII: De perseverantia

Quaestio CXXXVIII: De vitiis oppositis perseverantiae

Quaestio CXXXIX: De dono fortitudinis

Quaestio CXL: De praeceptis fortitudinis

Quaestio CXLI: De temperantia

Quaestio CXLII: De vitiis oppositis temperantiae

Quaestio CXLIII: De partibus temperantiae in generali

Quaestio CXLIV: De verecundia

Quaestio CXLV: De honestate

Quaestio CXLVI: De abstinentia

Quaestio CXLVII: De ieiunio

Quaestio CXLVIII: De gula

Quaestio CXLIX: De sobrietate

Quaestio CL: De ebrietate

Quaestio CLI: De castitate

Quaestio CLII: De virginitate

Quaestio CLIII: De vitio luxuriae

Quaestio CLIV: De speciebus luxuriae

Quaestio CLV: De continentia

Quaestio CLVI: De incontinentia

Quaestio CLVII: De clementia et mansuetudine

Quaestio CLVIII: De iracundia

Quaestio CLIX: De crudelitate

Quaestio CLX: De modestia

Quaestio CLXI: De humilitate

Quaestio CLXII: De superbia

Quaestio CLXIII: De peccato primi hominis

Quaestio CLXIV: De poena primi peccati

Quaestio CLXV: De tentatione primorum parentum

Quaestio CLXVI: De studiositate

Quaestio CLXVII: De curiositate

Quaestio CLXVIII: De modestia secundum quod consistit in exterioribus motibus corporis

Quaestio CLXIX: De modestia secundum quod consistit in exteriori apparatu

Quaestio CLXX: De praeceptis temperantiae

Quaestio CLXXI: De prophetia

Quaestio CLXXII: De causa prophetiae

Quaestio CLXXIII: De modo cognitionis propheticae

Quaestio CLXXIV: De divisione prophetiae

Quaestio CLXXV: De raptu

Quaestio CLXXVI: De gratia linguarum

Quaestio CLXXVII: De gratia gratis data quae consistit in sermone

Quaestio CLXXVIII: De gratia miraculorum

Quaestio CLXXIX: De divisione vitae per activam et contemplativam

Quaestio CLXXX: De vita contemplativa

Quaestio CLXXXI: De vita activa

Quaestio CLXXXII: De comparatione vitae activae ad contemplativam

Quaestio CLXXXIII: De officiis et statibus hominum in generali

Quaestio CLXXXIV: De statu perfectionis in communi

Quaestio CLXXXV: De his quae pertinent ad statum episcoporum

Quaestio CLXXXVI: De his in quibus principaliter consistit religionis status

Quaestio CLXXXVII: De his quae competunt religiosis

Quaestio CLXXXVIII: De differentia religionum

Quaestio CLXXXIX: De ingressu religionis

↑ Top of work