Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Tractatus III: De spe
Tractatus IV: De charitate
Tractatus V: De iure et iustitia
Dissertatio I: De iure et dominio
Dissertatio II: De subjecto et objecto dominii
Dissertatio III: De modis acquirendi dominium
Dissertatio IV: De iustitia
Dissertatio V: De actu iustitiae ut sic, nempe de iudicio
Dissertatio VI: De actu iustitiae commutativae, nempe de restitutione
Articulus I: De qualitate et necessitate restitutionis
Articulus II: Ex quotuplex titulo obligetur restitutio, sit affirmativa vel negativa?
Articulus III: Utrum incurratur obligatio restitutionis ratione damni illati absque culpa theologica?
Articulus IV: Utrum culpa theologica vehemens inducat obligationem restituendi, et qualem?
Articulus V: Utrum et quanto culpa iuridica inducat obligationem restituendi ratione contractus et quasi-contractus, seu officii?
1° : In commodato, recipiens tenetur de damno ex culpa levi et levissima, non tamen ex casu fortuito. In precario, tenetur ex culpa lata tantum. In contractibus vero qui sunt in utilitatem dantis et recipientis, ut in locato, tenetur ex culpa levi.
Ita, non quidem ex natura rei, quia stando in iure naturae, nemo ex stricta iustitia tenetur maiorem diligentiam adhibere in conservandis rebus alienis, quam ipse dominus adhiberet, sed ex dispositione iuris tam canonici quam civilis in pluribus locis.
Et hae leges videntur obligare in foro conscientiae ante sententiam iudicis ; quia ista obligatio restituendi in his contractibus, non tam videtur poena, quam conditio illis apposita ex legum statutis. Neque dicendae sunt fundatae in falsa praesumptione fraudis, sed potius in aequitate et honestate naturali.
Petes utrum qui rem vel conductam, vel commodatam, vel depositam remittit per nuntium, teneatur ad restitutionem seu solutionem, si res culpa nuntii pereat.
Resp. cum Sylvio, sub distinctione. Si nuntius habebatur communiter fidelis, non tenetur, quia non est in culpa. Si nuntius non habebatur communiter fidelis, tenetur, quia est in culpa.
Nec est simile de eo qui remitteret rem mutuatam ; quia res mutuata est mutuatarii, quamdiu non pervenit ad mutuatorem1. Unde, quamvis sine culpa mutuatarii pereat, ipsi ut domino perit. Res vero commodata2, locata, deposita, est commodantis, locantis, deponentis, et non commodatarii, locatarii aut depositarii. Unde, si sine huius culpa pereat, ad nihil tenetur, et res perit domino.
Dico 2° : Qui agunt ex quasi-contractu, seu ex officio, ut sunt tutores, iudices, advocati, medici, chirurgi, etc., non videntur teneri de damno ex quavis culpa iuridica, nisi sit simul theologica : quia vel nullae sunt leges quae de his officiis id clare decernant, sicut diximus esse de veris et apertis contractibus ; vel, si sint, non videntur receptae in praxi quoad forum conscientiae ; id enim suadet communis hominum sensus. Nullus est enim aut vix ullus qui existimet medicum, chirurgum, advocatum, tutorem et similes, teneri in conscientia et coram Deo ad restitutionem, si in conscientia et coram Deo non peccaverint. Et sane, si res aliter se haberet, quis vigilantissimus et peritissimus his officiis fungi vellet, cum saepe contingat vigilantissimis et peritissimis ex inadvertentia aut oblivione naturali, aliove casu, obrepere aliquam levem aut levissimam culpam iuridicam, ex qua tenerentur restituere, quamvis essent coram Deo sine culpa ?
Caeterum, fateor eos qui inserviunt ex officio stipendio conducti, teneri stricto iure naturae maiorem adhibere diligentiam quam qui ex charitate gratis inserviunt, et hanc si omittant voluntarie, peccare coram Deo et teneri ad restitutionem.