Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Tractatus III: De spe
Tractatus IV: De charitate
Tractatus V: De iure et iustitia
Dissertatio I: De iure et dominio
Dissertatio II: De subjecto et objecto dominii
Dissertatio III: De modis acquirendi dominium
Dissertatio IV: De iustitia
Dissertatio V: De actu iustitiae ut sic, nempe de iudicio
Dissertatio VI: De actu iustitiae commutativae, nempe de restitutione
Articulus I: De qualitate et necessitate restitutionis
Articulus II: Ex quotuplex titulo obligetur restitutio, sit affirmativa vel negativa?
Articulus III: Utrum incurratur obligatio restitutionis ratione damni illati absque culpa theologica?
Articulus IV: Utrum culpa theologica vehemens inducat obligationem restituendi, et qualem?
Difficultas est de veniali culpa ex imperfectione actus et gravi damno illato, circa quam est sententiarum diversitas. Pro cuius resolutione,
Dico 1° : Probabilius est eum qui ex culpa veniali graviter damnificavit proximum, teneri ad aliquam restitutionem. Est contra Lessium et quosdam alios. Ratio est quia, sicut imperfectio actus, licet minuat, non tamen tollit omnem rationem iniustitiae ; sic, licet minuat, non tamen tollit omnem obligationem restituendi, quae ex iustitia tamquam ex radice oritur.
Dico 2° : Minus probabile videtur eum qui ex culpa veniali grave damnum intulit, teneri sub mortali ad reparationem totius damni. Est Sylvestri, Soto, Sylvii, Steyaert et communior, contra Henricum a S. Ignatio et quosdam alios recentiores.
Prob. Obligatio restituendi hic attenditur principaliter, non ex parte obiecti seu damni, sed ex parte iniustitiae formalis. Agimus enim de restitutione ratione iniustae acceptionis ; et si nulla esset formalis iniustitia, quantumvis foret grave damnum, nulla foret obligatio restituendi, ut dixi art. praecedenti. Atqui in nostro casu est iniustitia imperfecta. Ergo debet esse obligatio restituendi imperfecta ; effectus enim debet respondere causae. Non foret autem imperfecta, si esset ad totum restituendum sub mortali.
Dico 3° : Probabile est eum qui ex culpa veniali damnum grave intulit, teneri sub veniali ad totius damni reparationem. Aeque tamen probabile est ad minus non teneri sub veniali, nisi ad partem damni tantum, pro conditione culpae, secundum arbitrium boni viri.
Ratio primae partis est, quia totum damnum est voluntarium, licet imperfecte. Ergo videtur quod sit obligatio totum reparandi imperfecta, scilicet sub veniali.
Ratio secunda partis est, e contra, quod obligatio reparandi totum sub veniali, non videatur imperfecta, nec proportionata culpae levi ex qua oritur. Est quidem imperfecta ex parte sui, quia non est adeo stricta ; sed non est imperfecta ex parte obiecti, quia est ad totum, nec proinde proportionata culpae : sicut poena gravis non est proportionata culpae levi, quamvis reus ad eam tantum leviter adstringeretur.
Et sane durum videtur, quod quis sub peccato veniali teneatur refundere viginti vel quadraginta millia librarum et ultra, et quod non possit ab eo peccato liberari, nisi totam hanc summam refundat. Quapropter multis convenientius videtur dicendum, quod teneatur tantum ad partem, puta quinquagesimam, octuagesimam, etc., pro quantitate culpae, secundum iudicium prudentum.
Caeterum, quidquid sit de speculatione huius quaestionis, communiter advertunt cuiusvis sententiae authores, raro contingere in praxi quod causetur damnum grave ex culpa veniali ; quia, licet inconsideratio venialis sit frequens in subreptitiis cogitationibus et internis animi motibus, qui saepe, facile et subtiliter oriuntur, et quidem circa obiecta naturali inclinationi conformia ; raro tamen contingit in operibus externis gravis momenti, quia ordinariè statim suum periculum ingerunt et fortius mentem excitant ad sui considerationem, aut saltem ad confusam periculi cognitionem. Unde, nisi certo constet inadvertentiam fuisse venialem, habenda est in praxi pro mortali, conformis scilicet damno, et inculcanda est obligatio restituendi sub mortali.
[Ibi S. Ligorius distinguit1 : Si culpa est venialis ratione parvitatis materiae, certe obligat ad restitutionem sub levi. Si vero culpa est venialis ratione inadvertentiae seu indeliberationis, plures dicunt cum Layman et Croix (et huic sententiae adhaeret noster Billuart), esse obligationem restituendi pro ratione culpae. Sed communius et probabiliter tenetur, non induci obligationem restitutionis, nec sub gravi nec sub levi. Non sub gravi, quia talis obligatio non habet proportionem cum culpa levi. Non sub levi, quia levis obligatio non habet proportionem cum materia gravi, eo magis quod culpa imperfecte deliberata non possit inducere perfectam deliberationem : sicut in contractibus et votis e consensu non plene deliberato non oritur obligatio.
Petes 1° utrum teneatur ad restitutionem qui culpabiliter causam damni posuit, et postea damnum frustra impedire conatus est.
Resp. affirmative. Ratio est, quia retractatio, quamvis coram Deo tollat peccatum, non impedit tamen quominus actio culpabiliter posita sit in se causa positiva, efficax et iniusta damni ex ea orti2.
Petes 2° utrum damnificator dubius ad aliquam restitutionem teneatur.
Resp. 1°. Si dubium ortum est ante actionem damnificativam, quaestio solvenda est ex principiis positis in tract. de Conscientia, ubi de lege dubia.
Resp. 2°. Si dubium ortum est post actionem, plura sunt examinanda : 1° An damnum existat. Quo in dubio, etiam positivo, ex sententia communi agens non tenetur ad restitutionem3. Et hoc tenet Angelicus, hic q. 62, a. 7, o, ubi dicit : « In aliis autem casibus enumeratis, non semper obligatur aliquis ad restitutionem ; non enim semper consilium, vel adulatio, vel aliquid huiusmodi est efficax causa rapinae. Unde tunc solum tenetur consiliator, aut palpo, id est adulator, ad restitutionem, quando probabiliter aestimari potest quod ex huiusmodi causis fuerit iniusta acceptio subsecuta ». Ergo, iuxta S. Thomam, probari debet actionem certo fuisse causam damni ; nam adverbium probabiliter usurpatur hic in eo sensu, quod res probari possit, id est quod sit persuasio moraliter certa. — 2° An damnum sit praecisè huic actioni adscribendum. Hoc in dubio datur triplex sententia. Prima, quae est probabilis, docet faciendam esse restitutionem, si actio ex natura sua fuerit apta ad tale damnum inferendum ; quia tunc praesumptio pro influxu stat. Secunda sententia tenet restitutionem esse faciendam pro rata dubii. Sed, praeterquam quod quantitas rei restituenda difficile determinari possit in hoc casu, haec opinio pro parte laedit agentem, si restitutio non sit facienda, et pro parte damnificatum, si sit restituendum. Tertia sententia absolute probabilior affirmat damnificatorem dubium ad nihil teneri ; quia non sufficit ad urgendam restitutionem actio iniuriosa, sed requiritur persuasio moraliter certa quod illa actio vere fuerit causa damni. Unde haec quaestio in praecedentem recidit, scilicet an damnum existat ex parte agentis, et similiter est solvenda4. — 3° An damnificatoris actio, vel omissio, etsi damnosa, fuerit formaliter iniusta, id est stricti iuris alieni laesiva ; quia restitutionis obligatio ex solius iustitiae commutativae violatione nascitur. In huiusmodi dubio agens teneri non potest ad restitutionem ante sententiam iudicis. — 4° An damnificatoris actio, vel omissio, etsi vere damnosa et in se iniusta, fuerit in conscientia graviter culpabilis. Et eadem responsio danda est ; quia, ut supra dictum est, ubi de culpa gravi moraliter non constat, nec constat de obligatione restituendi propter damnificationem5]