Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart (1685–1757)


Tractatus I: De fide

Tractatus II: De regulis fidei

Tractatus III: De spe

Tractatus IV: De charitate

Tractatus V: De iure et iustitia

Dissertatio I: De iure et dominio

Dissertatio II: De subjecto et objecto dominii

Dissertatio III: De modis acquirendi dominium

Dissertatio IV: De iustitia

Dissertatio V: De actu iustitiae ut sic, nempe de iudicio

Dissertatio VI: De actu iustitiae commutativae, nempe de restitutione

Articulus I: De qualitate et necessitate restitutionis

Articulus II: Ex quotuplex titulo obligetur restitutio, sit affirmativa vel negativa?

: Communiter assignantur duo tituli inducentes obligationem restituendi, scilicet res accepta et iniusta acceptio .

1° Ratione rei acceptae tenetur restituere , qui rem alienam apud se sine sua culpa habet, ut depositum, commodatum, pignus, inventum, etc.; quia, cum habeat quod suum non est, sed alienum, debet ab eo subtrahi quod habet ultra quod suum est, et dari ei cui deest secundum formam commutativae iustitiae, ut fiat aequalitas.

Insuper, quamvis in eo casu non fuerit iniusta acceptio, nec sit iniusta detentio, foret tamen iniusta, si res suo tempore non redderetur.

Sub nomine autem rei non solum intelligitur res in se existens, sed eius valor; item fructus existentes et id omne ex quo qui eam habet factus est ditior.

2° Ratione iniustae acceptionis tenetur restituere , qui furto, rapina, aut alia via iniusta rem alienam abstulit, etsi apud ipsum non remaneat. Item qui alium iniuste damnificavit absque ullius rei acceptione; sub iniusta enim acceptione hic intelligitur iniusta damnificatio.

Ratio est, quia licet iste non habeat plus quam debet habere, alter tamen ex eius iniusta actione habet minus quam debet habere. Unde violavit erga ipsum iustitiam, quam tenetur per restitutionem reparare.

Quod si res iniuste ablata apud ipsum maneat in se vel in suo valore, aut inde sit factus ditior, tunc tenetur restituere duplici titulo, nempe rei acceptae et iniustae acceptionis. Porro non raro hi duo tituli coniunguntur, licet alteruter sufficiat.

Nota 1°. Inter hos duos titulos magnum intercedit discrimen, pro praxi diligenter notandum : scilicet quod illi qui tenetur restituere ratione iniustae acceptionis maneat obligatio restituendi, etiamsi res debita sine eius culpa pereat; quia semper manet ratio seu titulus obligationis, scilicet iustitiae violatio, quousque per restitutionem reparetur. Neque rem solam aut eius valorem tenetur restituere, sed et omnes fructus, etiam consumptos; item omnia damna inde emergentia et luera cessantia ei quem iniuste damnificavit, quia illorum est causa culpabiliter. Is vero qui tenetur restituere ratione rei acceptae tantum, non tenetur restituere, si res absque eius culpa pereat, ut in deposito, v. g.; quia tunc cessat ratio seu titulus obligationis, quod est habere rem alienam. Neque etiam tenetur restituere fructus, si sint consumpti et inde non sit factus ditior, neque damna emergentia aut lucra cessantia; quia illorum non est causa. — De his fusius iterum in sequentibus, dum de possessore bonae et malae fidei.

Nota 2°. Posset assignari tertius titulus inducens obligationem restituendi, scilicet contractus; aliquis enim potest obligari ad restitutionem rei quam nec amplius habet, nec iniuste accepit, vi solius contractus. Sed quia ex contractu videtur oriri obligatio solutionis potius quam restitutionis, et duo soli priores tituli omnibus noti communiter assignantur, ut loquamur cum omnibus, nec pariatur confusio, solos etiam hos duos titulos assignamus. De obligatione tamen solvendi vel restituendi ex contractu dicemus infra.

Articulus III: Utrum incurratur obligatio restitutionis ratione damni illati absque culpa theologica?

Articulus IV: Utrum culpa theologica vehemens inducat obligationem restituendi, et qualem?

Articulus V: Utrum et quanto culpa iuridica inducat obligationem restituendi ratione contractus et quasi-contractus, seu officii?

Articulus VI: Quomodo sit restituendum a possessore bonae fidei

Articulus VII: Utrum qui bona fide emit rem furtivam, ubi novit esse furtivam, teneatur eam reddere vero domino?

Articulus VIII: De restitutione facienda a possessore mala fidei

Articulus IX: Utrum illi qui impediunt aliquem a consecutione alicujus boni, teneantur ad restitutionem?

Articulus X: De restitutione facienda ab his qui injuriae damnificationi cooperantur

Articulus XI: Quando sit facienda restitutio?

Articulus XII: Quomodo sit facienda restitutio?

Articulus XIII: Quo loco, cujus expensis et periculo restituenda sit?

Articulus XIV: Cui ex pluribus creditoribus prius sit restituendum?

Articulus XV: Quomodo sit restituenda?

Articulus XVI: De causis quae obligationem restitutionis suspendunt

Articulus XVII: De causis quae tollunt obligationem restitutionis

Dissertatio VII: De vitio opposito iustitiae distributivae, quod est acceptio personarum

↑ Top of work