Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart (1685–1757)


Tractatus I: De fide

Tractatus II: De regulis fidei

Tractatus III: De spe

Tractatus IV: De charitate

Tractatus V: De iure et iustitia

Dissertatio I: De iure et dominio

Dissertatio II: De subjecto et objecto dominii

Dissertatio III: De modis acquirendi dominium

Dissertatio IV: De iustitia

Dissertatio V: De actu iustitiae ut sic, nempe de iudicio

Dissertatio VI: De actu iustitiae commutativae, nempe de restitutione

Articulus I: De qualitate et necessitate restitutionis

Restitutio est rei acceptae redditio, vel damni illati compensatio.

Differt restitutio a solutione et satisfactione. A solutione : quia solutio postulat ut res quae solvitur sit diversa a re pro qua solvitur, et quod nondum fuerit in possessione illius cui solvitur. Restitutio autem non postulat ut res quae restituitur sit diversa a re pro qua restituitur, quin potius postulat ut sit eadem, quantum fieri potest, aut saltem aequivalens, et consequenter postulat, quantum est ex se, ut iam fuerit in possessione illius cui restituitur. Unde qui depositum reddit, vere restituit, non tamen solvit; e contra, qui dat pecuniam pro tritico empto, proprie solvit, non tamen restituit.

A satisfactione distinguitur restitutio : 1° quia satisfactio proprie respicit personam cui fit satis, quamvis non exhibeat aequivalens debito; restitutio autem respicit rem quae debet eadem reddi vel aequivalens. 2° Satisfactio respicit iniuriam illatam seu honorem violatum, etsi nullum aliud damnum sit illatum; restitutio autem respicit damnum illatum.

Dico 1° : Restitutio est actus iustitiae commutativae : quia ad iustitiam commutativam pertinet constituere aequalitatem rei ad rem inter datum et acceptum, inter damnum et compensationem. Atqui hoc fit per restitutionem. Ergo.

Dices : Laesio iustitiae distributivae obligat ad restitutionem. Ergo restitutio est actus iustitiae distributivae. — Patet consequentia. Actus destruens virtutem, per oppositum actum resarcitur, ut actus intemperantiae per temperantiam. — Prob. ant. Qui bona communia male distribuit, peccat contra iustitiam distributivam. Atqui tenetur ad restitutionem. Ergo.

Resp. Nego ant. — Ad prob., dist. mai. Qui bona communia male distribuit, peccat contra iustitiam distributivam tantum, nego; simul et contra commutativam saltem regulariter, conc. — Ad hunc sensum, dist. min. Atqui tenetur ad restitutionem, qua parte laedit iustitiam commutativam, conc. min.; qua parte laedit iustitiam distributivam, nego min. Quae enim debentur particularibus ex iustitia distributiva tantum, non sunt ipsis simpliciter debita sicut propria et sua, sed secundum quid tantum ratione condignitatis et communitatis cuius sunt partes, ut iam dixi supra dissert. IV, a. 2. Unde ad ea non habent ius in re, neque ad rem, sic ut possint ea in iudicio repetere ut sua. Quapropter, si eis fraudentur, non debent, quantum est ex hoc capite, magis illis restitui, quam debeant restitui ea quae debentur ex religione, vel gratitudine, aliisve partibus potentialibus iustitiae.

Verum raro contingit quod iustitia distributiva non habeat annexam commutativam. Qui enim bona communia particularibus distribuit, vel est ad iustam distributionem stipendio conductus, vel ex officio aut pacto designatus, ad quam proinde tenetur ex iustitia commutativa. Unde, si male distribuat, peccat primo contra iustitiam distributivam, in quantum non distribuit communia particularibus secundum proportionem meritorum; secundo peccat contra iustitiam commutativam, non quidem damnificando particulares in eo quod est ipsorum proprium, seu retinendo quod est stricte suum, sed omitendo appropriationem seu iustam secundum merita distributionem, ad quam ex officio, subindeque ex iustitia commutativa tenebatur.

Dico 2° : Rei iniuste ablatae aut damni iniuste illati restitutio in re, ubi possibilis est, sin minus in voto, est necessaria ad salutem .

Prob. 1° ex Scriptura. Matth., XXII, 21 : Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari. Ad Rom., XII, 7 : Reddite ergo omnibus debita.

Prob. 2° ex Aug., Epist. 153, quae est ad Macedonium et refertur, c. Si res aliena, causa 14, q. 6 : « Si res aliena propter quam peccatum est, cum reddi possit, non redditur, non agitur poenitentia, sed fingitur : si autem veraciter agitur, non remittetur peccatum, nisi restituatur ablatum; sed, ut dixi, cum restitui potest. »

Prob. 3° ratione : Conservare seu non violare iustitiam, est de necessitate salutis. Atqui qui non restituit, cum potest, iniuste ablatum aut damnum iniuste illatum, non conservat, quin imo violat iustitiam, quia non servat aequalitatem. Ergo.

Confirm. Non furari est de necessitate salutis. Atqui detinere id quod alteri debetur, eamdem rationem nocumenti habet cum acceptione iniusta . Ergo.

Dixi, « sin minus voto; » quia ubi restitutio in re est impossibilis, debet tunc haberi propositum illam faciendi dum erit possibilis; quia est de necessitate salutis quod quis habeat propositum servandi omnia Dei mandata, inter quae reponitur praeceptum restituendi seu non detinendi iniuste alienum, quod reducitur ad hoc Decalogi praeceptum : Non furaberis. Qua ratione restitutio in voto potest dici necessaria necessitate medii ad salutem.

Petes utrum praeceptum restituendi sit affirmativum vel negativum.

Resp. esse affirmativum secundum formam; implicare tamen in se negativum, quo prohibemur rem alienam detinere, tamquam rationem sui .

Patet prima pars; quia praecepto affirmativo praecipitur actus virtutis, negativo prohibetur actus vitii. Restitutio autem est actus virtutis.

Patet etiam secunda pars. Ratio enim cur debeat fieri restitutio est, quia alienum non est detinendum; non sic de aliis praeceptis affirmativis, quae licet includant negationem ut oppositam affirmationi, non tamen ut rationem sui : sic, v. g., Deus est amandus, non quia non est odio habendus, sed quia est summe bonus; et sic de caeteris.

Articulus II: Ex quotuplex titulo obligetur restitutio, sit affirmativa vel negativa?

Articulus III: Utrum incurratur obligatio restitutionis ratione damni illati absque culpa theologica?

Articulus IV: Utrum culpa theologica vehemens inducat obligationem restituendi, et qualem?

Articulus V: Utrum et quanto culpa iuridica inducat obligationem restituendi ratione contractus et quasi-contractus, seu officii?

Articulus VI: Quomodo sit restituendum a possessore bonae fidei

Articulus VII: Utrum qui bona fide emit rem furtivam, ubi novit esse furtivam, teneatur eam reddere vero domino?

Articulus VIII: De restitutione facienda a possessore mala fidei

Articulus IX: Utrum illi qui impediunt aliquem a consecutione alicujus boni, teneantur ad restitutionem?

Articulus X: De restitutione facienda ab his qui injuriae damnificationi cooperantur

Articulus XI: Quando sit facienda restitutio?

Articulus XII: Quomodo sit facienda restitutio?

Articulus XIII: Quo loco, cujus expensis et periculo restituenda sit?

Articulus XIV: Cui ex pluribus creditoribus prius sit restituendum?

Articulus XV: Quomodo sit restituenda?

Articulus XVI: De causis quae obligationem restitutionis suspendunt

Articulus XVII: De causis quae tollunt obligationem restitutionis

Dissertatio VII: De vitio opposito iustitiae distributivae, quod est acceptio personarum

↑ Top of work