Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Tractatus III: De spe
Tractatus IV: De charitate
Dissertatio I: De charitate secundum se
Dissertatio II: De subjecto, causa, augmento et amissione charitatis
Dissertatio III: De charitate erga proximum
Dissertatio IV: De ordine et praecipuo actu charitatis, qui est dilectio
Articulus I: Utrum Deus sit magis ex charitate diligendus, quam proximus?
Articulus II: Utrum homo debeat ex charitate magis se diligere quam proximum?
Articulus III: Quis ordo servandus sit in dilectione proximorum?
Articulus IV: An et quo sensu liceat diligere Deum et illi servire propter retributionem?
Articulus V: De praecipto charitatis
Petes 1° utrum detur speciale praeceptum diligendi Deum actu interno.
Non pauci docuerunt, non dari praeceptum speciale et a caeteris distinctum diligendi Deum actu interno explicito, sed dilectionem Dei praeceptam nihil aliud esse quam observantiam caeterorum mandatorum, etiam sine ullo interno dilectionis affectu; quod sane non parum offendit pias aures. Contra quos itaque
Resp.1 : Datur speciale et a caeteris distinctum praeceptum diligendi Deum affectu et actu interno explicito, et non solum effectu, observando caetera mandata.
Prob. 1° ex his Christi verbis, Matth., XXII, 37-40 : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa lex pendet. Idem legitur Deuter., VI, 5, et Luc., X, 27.
Ex his triplex formo argumentum.
Primum. Iuxta Augustinum et omnes interpretes, verba Scripturae in sensu naturali et obvio accipienda sunt, nisi obstet grave inconveniens. Atqui ista verba : diligere ex toto corde, in tota anima, in tota mente, naturaliter et obvie affectum et actum internum dilectionis significant, nec nisi per apertam violentiam in alium sensum detorqueri possunt, neque huic sensui ullum obstat inconveniens ; quin imo in hunc sensum omnia conspirant. Ergo.
Secundum. Inter ea quae distincta non sunt, non potest numerari primum, secundum et tertium, neque unum potest dici maximum : hoc per se patet. Atqui, iuxta Scripturam citatam, praeceptum dilectionis Dei inter caetera numeratur primum, praeceptum dilectionis proximi, secundum, caetera quae in his duobus pendent, tertium. Item, praeceptum dilectionis Dei dicitur maximum inter alia. Ergo praeceptum dilectionis Dei est speciale et distinctum a caeteris praeceptis.
Tertium. Nihil pendet a seipso. Atqui lex seu praecepta totius legis pendent ab his duobus praeceptis. Ergo hae duo praecepta sunt a caeteris distincta.
Confirm. Scriptura distinguit dilectionem Dei et observantiam mandatorum, ut causam et effectum, ut signum et significatum, Ioann., XIV, 15 : Si diligitis me, mandata mea servate. Ubi dilectio assignatur ut causa observantiae mandatorum, et observantia mandatorum ut signum dilectionis.
Huc faciunt sequentes propositiones damnatae : Prima : « Homo nullo unquam vitae tempore tenetur elicere actum fidei, spei et charitatis ex vi praeceptorum divinorum ad eas virtutes pertinentium. » Est prima inter damnatas ab Alexandro VII, anno 1665.—Secunda: « An peccet mortaliter qui actum dilectionis Dei semel tantum in vita eliceret, condemnare non audemus. »—Tertia : « Probabile est, ne singulis quidem rigorose quinquenniis per se obligare praeceptum charitatis erga Deum. »—Quarta : « Tunc solum obligat, quando tenemur iustificari, et non habemus aliam viam qua iustificari possumus. » Sunt quinta, sexta et septima inter damnatas ab Innocent. XI, anno 1679. — Quinta : « Finem ultimum homo non tenetur amare neque in principio, neque in decursu vitae suae moraliter. » Est damnata ab Alexandro VIII, 24 aug. 1690.
Quod diximus de praecepto diligendi interne Deum, dicendum est de praecepto diligendi interne proximum, propter easdem rationes, quibus adde : Iubemur diligere proximum sicut nos ipsos ; nos autem diligimus nos affectu interno. Item, Ioann., XV, 12, dicit Christus: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Christus autem dilexit nos, non solum per opera externa, sed affectu interno.
Neque dicas, proximum sublevari dumtaxat opere externo, nec curare affectum internum. Falsum namque est utrumque assumptum. Sublevatur enim proximus etiam orationibus internis, et dedignaretur opus externum, si sine affectu illi exhiberetur.
Hinc sequentes propositiones damnatas ab Innocentio XI: « Non tenemur proximum diligere actu interno et formali. » Est decima. — « Praecepto proximum diligendi satisfacere possumus per solos actus externos. » Est undecima.
[Petes 2° an teneamur ad agendum semper ex motivo charitatis.
Resp. negative. 1° Actus aliarum virtutum propter propria motiva eliciti sunt boni, ut actus fidei et spei, qui etiam in statu peccati sunt obligatorii. Conc. Trid., sess. XIV, cap. 4, declarat attritionem esse donum Dei et disponere paenitentem ad iustificationem. Item sess. VI, can. 31, definitur : « Si quis dixerit iustificatum peccare, dum intuitu aeternae mercedis bene operatur; anathema sit. »
Damnata sunt ab Alexandro VIII propositiones sequentes : 8ª « Necesse est infidelem in omni opere peccare. » - 13ª « Quisquis etiam aeternae mercedis intuitu Deo famulatur, charitate si caruerit, vitio non caret, quoties intuitu licet beatitudinis operatur. » — 15ª « Attritio qua gehennae et poenarum metu concipitur, sine dilectione benevolentia Dei propter se, non est bonus motus ac supernaturalis. »
2° Dantur actus indifferentes ex sua specie2, id est actus qui quandam bonitatem naturalem habent, sed neque boni neque mali sunt in ordine supernaturali ; et hi actus sunt liciti, ut probatum est in tract. de Actib. hum., dissert. IV, art. 4. Atqui, si semper ex motivo charitatis esset agendum, tales actus non essent liciti. Ergo.]
Petes 3° quandonam obliget praeceptum charitatis.
Resp. Praeceptum dilectionis Dei per se obligat : 1° Initio usus rationis ad hoc sufficientis. De quo sat dixi in tract. de Peccatis, dissert. VIII, art. 6.
2° Obligat per se in fine vitae; quia, cum tunc spiritus revertatur ad Deum qui creavit illum, et diabolus maxime illi insidietur, gravissimae negligentiae et contemptus accusaretur homo, si non se converteret per amorem ad Deum, cui sperat amore aeterno coniungi in beatitudine.
3° Obligat per se saepius in vita, cum charitas sit virtus praecipua qua tendimus in finem propter quem creati sumus. At quoties et quando, incertum est.
Quidam assignant dies dominicos et festos, in quibus cum fideles colunt Deum ut omnium rerum principium, inde incitantur etiam ad eum amandum. Alii semel aut bis in septimana actum dilectionis requirunt. Sed cum, ut dixi, haec incerta sint, hortandi sunt fideles ut saepe et saepissime, in quantum possunt, in his actibus charitatis se exerceant. Quod facile praestabunt, si cum attentione et affectu recitent Orationem Dominicam, in cuius recitatione exercetur actus formalis dilectionis Dei, dicendo: Sanctificetur nomen tuum ; hoc enim non est aliud quam velle quod nomen Dei ubique et ab omnibus habeatur sanctum et glorificetur.
[Sic autem S. Ligor., Homo apost., IV, 13 : « Circa actum charitatis, magis mihi arridet sententia eorum qui eum requirunt semel in mense, dum difficulter observare poterit legem divinam, qui frequenter suum ergo Deum amorem actibus positivis non exercet. »
Quod frequenter eliciendi sint actus charitatis, patet ex sequentibus verbis, Deuter., VI, 5-8 : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo, et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens, et ligabis ea quasi signum in manu tua. Apparet autem ex ipso textu quod actus impliciti sub hoc praecepto includantur et per eos impleatur; nam actiones enumeratae non sunt per se charitatis actus. Unde praecepto charitatis facile satisfaciunt fideles qui pie vivunt, orant, sacramenta suscipiunt, vitant peccatum ne Deum offendant et ei displiceant, divinam voluntatem in omnibus amplectuntur et propria voluntati praeponunt, etc. Hortandi sunt tamen ut actus explicitos frequenter eliciant, quia sunt Deo gratissimi, habitum charitatis firmant et ex eis crescit devotio.
Patet eos praecepto charitatis non satisfacere, etsi ignorantia saltem ex parte excusentur, qui in statu peccati mortalis per menses remanent ; nec eos qui peccatum quidem detestantur, sed ex sola attritione, quae ad rationem verae charitatis non attingit.]
Per accidens autem obligat praeceptum charitatis, quoties urget aliud praeceptum quod non potest impleri sine dilectione Dei; quia qui tenetur ad finem, tenetur ad media.