Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart (1685–1757)


Tractatus I: De fide

Tractatus II: De regulis fidei

Tractatus III: De spe

Tractatus IV: De charitate

Dissertatio I: De charitate secundum se

Dissertatio II: De subjecto, causa, augmento et amissione charitatis

Dissertatio III: De charitate erga proximum

(D. Thomas, q. 25.)

Diximus dissert. I proximum esse secundarium obiectum charitatis. Quaestio nunc est, qui veniant sub nomine proximi.

Articulus I: Utrum homo debeat ex charitate diligere seipsum, corpus suum et peccatores?

1° : Homo debet seipsum diligere ex charitate.

Prob. Homo debet diligere proximum sicut seipsum, Matth., XIX, 19. Atqui debet diligere proximum charitate. Ergo et seipsum.

Confirm. 1°. Deus, ut infinite bonus, dignus est ut ab omnibus amore amicitiae diligatur. Ergo homo debet propter Deum hunc amorem sibi velle. Atqui hoc est se amare amore charitatis. Ergo.

Confirm. 2°. Amicitia charitatis fundatur in communicatione beatitudinis. Ergo illi sunt ex charitate diligendi, quibus beatitudinem volumus. Atqui homo debet sibi velle beatitudinem. Ergo.

Dico 2° : Homo debet ex charitate diligere corpus suum, non solum ut id quod tamquam bonum vult amico, sed etiam ut id cui vult bonum. Ratio primae partis est, quia corpus nostrum potest esse instrumentum bonorum operum quibus Deus honoretur. Ratio secundae partis est, quia, licet corpus nostrum non sit capax aeternae beatitudinis Deum cognoscendo et amando, est tamen capax beatitudinis participatae quae ex anima gloriosa in ipsum redundat.

Dico 3° : Peccatores sunt ex charitate diligendi secundum naturam, non secundum culpam. Ratio primae partis est : tum quia peccatores secundum naturam sunt capaces beatitudinis, quam ipsis propter Deum debemus velle ; tum quia peccator non desinit esse proximus, iuxta illud, Matth., XVIII, 15 : Si peccaverit in te frater tuus. Si frater, ergo proximus. Denique iubemur diligere inimicos, ut mox probabitur. Ergo et peccatores ; sunt enim inimici peccatores. Ratio secundae partis est aperta ; culpa enim contrariatur Deo et est beatitudinis impedimentum. Unde dicebat David, Psal. CXVII, 113 : Iniquos odio habui.

Dices : Viri sancti apprecantur mala peccatoribus, ut Psal. IX, 18 : Convertantur peccatores in infernum. Psal. CIII, 35 : Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Isa., VI, 10 : Excoeca cor populi huius, et aures eius aggrava. Ergo.

Resp. Imprecationes huiusmodi intelligendas esse, vel per modum praenuntiationis, non optationis. Sic intelligitur illud : Convertantur peccatores in infernum, id est, convertentur, et istud : Excoeca cor populi huius, id est, excaecabis. Vel per modum optationis quidem ; sic tamen ut desiderium non referatur ad poenam hominum, sed vel ad iustitiam Dei punientis, ut sit quasi approbatio iustitiae divinae, vel ad remotionem et destructionem culpae : quo sensu intelligitur : Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint ; id est, secundum quod sunt peccatores et iniqui, seu secundum culpam.

[Hinc colliges non licere optare damnationem aeternam cuilibet adhuc in saeculo viventi : tum quia non potest esse medium ad maius bonum habendum, vel ad maius malum vitandum ; tum quia est contraria fini propter quem debemus charitate diligere proximum ; tum denique quia de nullo homine est desperandum, quamdiu vivit. Neque etiam licet alicui desiderare ut peccet, quia peccare est simpliciter malum. Licet tamen, iuxta plures, optare quod Deus permittat aliquos peccare, ut inde humiliores et cautiores resurgant ; tunc enim peccatum non desideratur ut malum, sed quatenus ex eo bonum Deus educere potest, seu potius desideratur bonum quod ex eo oriturum speratur, si Deo placeat hoc medio illud procurare.]

Articulus II: Utrum inimici sint ex charitate diligendi, eisque exhibenda signa et opera charitatis?

1° : Inimici sunt ex charitate diligendi, non qua inimici, sic enim esset diligere peccatum, sed qua homines ; dilectione utique communi, non speciali, per se loquendo.

Prob. 1° ex illo, Matth., V, 44 : Diligite inimicos vestros. Et ut probet Christus esse praeceptum omnibus, addit, ibid., 45 : Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est. Est autem omnibus necessarium ad salutem esse filii Patris coelestis.

2° In Oratione Dominica, Matth., VI, 12, petimus ut Deus dimittat nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Ergo praeceptum est dimittere inimicis, alias non dimittitur nobis. Item, ibid., 15 : Si non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.

3° Praeceptum est ut diligamus proximum. Atqui inimicus est proximus ; ratio enim proximi consistit in eo quod quis sit factus ad imaginem Dei et possit esse particeps aeternae beatitudinis. Ergo.

Dixi : « Dilectione utique communi, non speciali, per se loquendo ; » quia dilectio inimici potest considerari dupliciter : 1° In universali, sicut quis diligens Deum et proximum, ab illa generalitate dilectionis proximi inimicos suos non excludat; et sic dilectio inimicorum est de necessitate charitatis. 2° In speciali, ut scilicet quis in speciali moveatur motu dilectionis ad inimicum, et istud non est de necessitate charitatis absolute et per se loquendo, sed de eius perfectione ; quia sic moveri motu dilectionis in speciali ad quoslibet homines singulariter, non est de necessitate charitatis, cum hoc sit impossibile. Est tamen de necessitate charitatis secundum praeparationem animi, ut scilicet homo habeat animum paratum ad hoc, quod in singulari inimicos diligeret et specialia beneficia praestaret, si necessitas occurreret.

Dico 2° : Per se loquendo, signa et opera communia charitatis sunt exhibenda inimicis, non specialia.

Prob. 1° Dilectio interior ad inimicum in communi est de necessitate charitatis absolute ; in speciali autem non est de necessitate absolute, sed secundum praeparationem animi tantum, ut dictum est. Ergo idem dicendum est de operibus et signis dilectionis exhibendis.

2° Ex virtute charitatis obligamur nulli esse scandalo. Atqui, denegando inimico signa communia dilectionis, sumus illi et aliis scandalo ; secus denegando signa specialia. Ergo. — Prob. min. Denegando inimico signa communia dilectionis quae omnibus communiter exhibentur, inimicus iure praesumit ita fieri ex odio in ipsum et livore vindictae, indeque movetur ut in inimicitia perseveret atque magis obfirmetur ; commune enim est inter homines odisse odientes se. Secus vero non exhibendo ipsi specialia signa quae aliis, etiam non inimicis, non exhibentur.

Pro huius itaque conclusionis explicatione, praesertim in ordine ad praxim, distinguenda sunt signa dilectionis

Communia dicuntur quae communiter omnibus exhibentur, vel forte melius, quae christianus a quovis christiano, concivis a quovis concive, cognatus a quovis cognato, etc. communiter exhibentur; quia, licet haec possint esse specialia respective ad omnes homines, sunt tamen communia in sua classe. Specialia sunt quae exhibentur determinatis personis ac amicis et familiaribus.

Dixi: « Per se loquendo; » quia per accidens possunt aliquando sine peccato, aut saltem sine gravi, denegari signa communia inimicis; et aliquando praeceptum est illis dare signa specialia.

Itaque non tenemur dare signa communia, quando charitas erga nos vel proximum, aut iustitia, contrarium suadet, aut rationabilis causa excusat. 1° Charitas erga nos et proximum, ut si ex denegatione signorum communium speratur inimicus emendandus et non scandalizandus; si ex aspectu aut colloquio cum inimico, timeas ne iniuriarum recordatio, maior commotio aut novae rixae insurgant. Deberet tamen in hoc casu innotescere, id non denegari ex odio. 2° Iustitia, ut si parentes aut superiores, in punitionem iustam et correctionem filii aut subditi, puta ob crimen infame, contractum indignum matrimonium, etc., denegent absque interno odio alloquium, aspectum benignum, aliave beneficia et signa filiis aut subditis exhiberi solita; modo tamen haec vindicta seu poena non excedat modum delicti, nec in perpetuum duret. 3° Rationabilis causa, ut si te offendenti deneges loquelam, responsum, salutationem, etc., in instanti iniuriae acceptae, vel post, ad breve moram, non ex odio et iniuria accepta, idque exterius appareat. Item, si sit leve scandalum. Item, si ob iniuriam te aut familiam graviter diffamantem exhibeas austeriorem vultum aut tristitiam, vel deneges alloquium et salutationem, ne videaris parvi aestimare tantam iniuriam. In his casibus poteris excusari a peccato saltem gravi.

E contra vero per accidens tenemur signa dilectionis specialia exhibere inimico in duobus praesertim casibus: 1° Quando inimicus veniam petit. 2° Quando eius necessitas saltem gravis corporalis vel spiritualis ita exigit. Ratio est, quia cum in certis casibus teneamur benefacere inimico, non possunt convenientiores assignari, quam quando patitur gravem necessitatem, aut petit reconciliationem; alioquin erit signum interni odii et grave scandalum, tam aliis, quam ipsi inimico, qui inde magis exacerbabitur et in inimicitia obfirmabitur.

Petes utrum offensus teneatur omnia condonare seu remittere inimico reconciliationem petenti.

Resp. Offensus tenetur inimico petenti reconciliationem remittere offensam simplicem quae est sine laesione iuris stricti aut damno, seu, quod idem est, deponere aversionem, indignationem seu odium, et huius depositionis quaedam signa exhibere: constat ex praecedentibus. Sed non tenetur remittere iniuriam seu laesionem iuris et damnum, potestque exigere pro iniuria satisfactionem, et pro damno restitutionem; quia unusquisque potest ius suum persequi apud legitimum iudicem. Cavendum est tamen ne inimicus ad satisfactionem vel restitutionem cum nimio suo damno cogatur, aut ne a iudice petatur satisfactio, quando ipse rationabilem offert; id enim vix fieri potest absque aliquo appetitu vindictae. Item, ubi agitur de poena capitis aut mutilatione, et nullum emolumentum parti lesae inde obvenit, expedit, propter eamdem rationem, illam non urgere. Secus esset, si communitas aut familia offensi maneret infamis, si offendens non puniatur secundum leges.

Dissertatio IV: De ordine et praecipuo actu charitatis, qui est dilectio

Dissertatio V: De eleemosyna

Dissertatio VI: De correptione fraterna

Dissertatio VII: De vitiis charitati oppositis

Tractatus V: De iure et iustitia

↑ Top of work