Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Tractatus III: De spe
Tractatus IV: De charitate
Dissertatio I: De charitate secundum se
Dissertatio II: De subjecto, causa, augmento et amissione charitatis
Dissertatio III: De charitate erga proximum
Dissertatio IV: De ordine et praecipuo actu charitatis, qui est dilectio
Articulus I: Utrum Deus sit magis ex charitate diligendus, quam proximus?
Articulus II: Utrum homo debeat ex charitate magis se diligere quam proximum?
Articulus III: Quis ordo servandus sit in dilectione proximorum?
[Cum, in iis in quibus invenitur aliquod principium, ordo attendatur secundum comparationem ad illud principium, et cum principium dilectionis sit Deus et ipse diligens, necesse est quod secundum maiorem propinquitatem ad alterum istorum principiorum maior sit dilectionis affectus.
Dico 1°: Meliores sunt magis obiective diligendi, quam nobis coniunctiores minus boni: quatenus secundum eorum praesentem iustitiae statum debemus illis velle maiorem beatitudinis participationem, quam nobis coniunctioribus minus bonis, secundum praesentem eorum statum; quia ad charitatem pertinet ut velit iustitiam Dei servari, secundum quam qui sunt meliores, plus beatitudinis participant1.
Dico 2°: Nobis secundum carnem coniunctiores, sunt, per se loquendo, magis intensive diligendi, quam meliores extranei2
Prob. 1° quia intensio motus pendet a proprio agente3, quod natum est vehementius influere in propinquiora, quam in remotiora. Ergo.
2° Scriptura pluribus in locis nobis specialiter commendat dilectionem coniunctorum, praeter speciale praeceptum honorandi parentes, ut Isa., LVIII, 7, post enumerata varia misericordiae opera, additur: Et carnem tuam ne despexeris, id est eos qui tibi carnaliter sunt coniuncti. I Tim., V, 8: Si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Ubi Apostolus vocat suos, qui quovis modo sunt coniuncti, domesticos autem, qui sanguine sunt iuncti.
3° Ad eos qui non sunt nobis coniuncti, non habemus nisi amicitiam charitatis; ad coniunctos vero habemus alias amicitias, secundum modum coniunctionis, ut amicitiam filiorum ad parentes, et e contra, fratris ad fratrem, civis ad concivem, etc. Et quamvis isti amores sint naturales, aut morales, in hominibus tamen bene ordinatis imperantur a charitate; quia bonum super quod fundatur quaelibet amicitia honesta, ordinatur tamquam ad finem ad bonum super quod fundatur charitas; unde sequitur quod charitas imperet actui cuiuslibet alterius amicitiae, sicut ars qua est circa finem, imperat arti quae est circa ea qua sunt ad finem.
Dixi, « per se loquendo, » quia per accidens contingit quod meliores sint magis diligendi quam coniunctiores secundum carnem; ut si persona salvanda sit necessaria bono communi; si quis te a morte sive corporali sive spirituali, quam inferre volebant parentes, eripuit; si te a fratribus in extrema necessitate derelictum suscepit et curavit; si inter spiritualiter coniunctos sit arctissima necessitudo, et vix ulla inter remotiores consanguineos, ut in tertio, quarto vel quinto gradu. In his et similibus casibus, magis diligendi sunt meliores, quam carnaliter coniuncti.
Quae contra hanc conclusionem obiiciuntur, facile solventur, habita prae oculis distinctione dilectionis obiectivae et intensivae.
Dico 3°: Inter varie coniunctos, carnaliter coniuncti, per se loquendo, sunt magis diligendi, in his quae pertinent ad naturam, quam aliter coniuncti4.
Supponit conclusio varios coniunctionis modos: 1° secundum carnem, ut inter parentes et consanguineos; 2° secundum societatem politicam, ut inter concives et commilitones, tum inter se, tum cum suis magistratibus et ducibus; 3° secundum rationem obsequii, sive spiritualis, sive temporalis.
Prob. concl.; quia intensio dilectionis est ex coniunctione dilecti ad diligentem; coniunctio autem carnalis originis est prior et immobilior, et est secundum id quod pertinet ad substantiam, aliae autem sunt supervenientes. Ergo.
Dixi, « in his quae pertinent ad naturam; » quia in his quae pertinent ad alias coniunctiones, sunt magis diligendi qui secundum illas coniunguntur5; intellige tamen extra necessitatem. Unde in re bellica, magis obeditur duci quam patri. Comparando tamen dilectionem dilectioni, coniunctionem coniunctioni, carnalis est cuicunque praeferrnda, ita ut, si non possint praestari ea quae pertinent ad carnalem coniunctionem et ea quae sunt propria illis coniunctionibus, ista sint omittenda, et coniunctiones deserendae, si necesse sit. Sic miles debet militiam deserere, ut subveniat necessitati parentum, Religiosus exire e monasterio in eumdem finem. Unde, simpliciter loquendo, carnaliter coniuncti sunt magis diligendi, quam aliter coniuncti.
Colliges: 1° in gravi vel extrema necessitate, per se loquendo, magis esse succurrendum parentibus, filiis, uxori, et probabilius etiam fratribus et sororibus, quam cuivis benefactori quantumvis insigni. Dixi, « per se loquendo; » quod est verum sub iisdem exceptionibus secundae conclusioni appositis. 2° Etiam in pari necessitate spirituali, probabilius parentes et filios carnales esse praeferrndos parentibus et filiis spiritualibus. 3° Patrem esse plus diligendum obiective quam filium6; diligitur enim sub ratione principii, quod habet rationem eminentioris boni, et similioris Deo: filium autem esse diligendum plus intensive quam patrem7; est enim filius magis aliquid patris, quam pater sit aliquid filii. Absolute tamen loquendo, pater in necessitate est praeferrndus filio, quia pater diligitur ut causa, filius ut effectus; maior est autem obligatio effectus ad causam, quam causae ad effectum. 4° Patrem, per se loquendo, magis esse diligendum quam matrem, quia est nobilius principium quam mater8. 5° Patrem, propter rationem supra allatam, esse magis diligendum obiective et appretiative, quam uxorem, uxorem vero plus intensive quam patrem et filios; est enim coniunctior patre et filiis9.
[Caeterum observant theologi, ordinem in tribus ultimis consectariis immutare, non esse grave peccatum, quia non est notabilis excessus unius supra alium.]