Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Tractatus III: De spe
Tractatus IV: De charitate
Dissertatio I: De charitate secundum se
Dissertatio II: De subjecto, causa, augmento et amissione charitatis
Dissertatio III: De charitate erga proximum
Dissertatio IV: De ordine et praecipuo actu charitatis, qui est dilectio
Articulus I: Utrum Deus sit magis ex charitate diligendus, quam proximus?
Articulus II: Utrum homo debeat ex charitate magis se diligere quam proximum?
In homine duo sunt, scilicet natura spiritualis et corporalis1. In tantum homo dicitur diligere seipsum aut proximum, in quantum diligit se vel proximum secundum naturam spiritualem.
Dico 1°: Homo debet ex charitate se magis diligere, quam proximum2.
Prob. 1° ex illo, Matth., XXII, 39: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ex quo videtur quod dilectio hominis ad seipsum sit exemplar dilectionis quae est ad alterum3.
Exemplar autem est potius quam exemplatum. Unde Aug., lib. I de Civit., c. 20: « Regulam diligendi proximum, inquit, a semetipso dilector accepit. » Ergo.
Prob. 2°. Deus diligitur ut principium boni super quod fundatur dilectio charitatis4; homo autem diligit seipsum ut participem illius boni, et proximum ut socium in isto bono. Atqui participatio est potior consociatione, sicut unitas est potior unione. Ergo homo debet ex charitate magis se diligere quam proximum.
Dico 2°: Homo magis debet diligere proximum quam proprium corpus; quia illud magis est ex charitate diligendum, quod habet pleniorem rationem diligibilis ex charitate. Atqui consociatio in plena participatione beatitudinis, quae est ratio diligendi proximum quantum ad animam, est maior ratio diligendi, quam participatio beatitudinis per redundantiam, quae est ratio diligendi proprium corpus. Ergo.
Verum, quia praeceptum diligendi proximum exponendo proprium corpus pro eius salute spirituali, est affirmativum vum, licet semper obliget, non tamen obligat pro semper, sed in certis casibus necessitatis. Triplex autem distinguitur necessitas: extrema, gravis et communis. Extrema dicitur, quando proximus est in aeternum periturus, nisi adiuvetur; ut si infans sit sine baptismo moriturus. Gravis, quando sine adiutorio potest absolute salvari, sed valde difficile; ut si quis morti proximus et in peccato mortali existens, petat confessionem, sine qua potest absolute salvari sola contritione, sed longe difficilius quam sacramento. Communis est in qua communiter versantur peccatores, qui communes peccandi occasiones incurrunt.
Iuxta hanc triplicem necessitatem,
Dico 3°: In extrema necessitate, quilibet tenetur exponere propriam vitam pro salute aeterna proximi, si sit spes quod iuvari possit. In gravi necessitate, tenentur solum ii quibus incumbit ex officio cura animarum. In necessitate communi, nemo tenetur.
Prob. prima pars. 1° Iuxta Scripturam, I Ioann., I, 16, nos debemus pro fratribus nostris animas ponere; quod verum est saltem in extrema necessitate. Unde Aug., lib. de Mendacio, c. 6, n. 9, ait: « Temporalem plane vitam suam pro aeterna vita proximi non dubitabit Christianus amittere. »
2° Tenemur exponere bona fortunae pro salvanda vita corporali proximi in extrema necessitate positi, iuxta illud, I Ioann., III, 17: Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo charitas Dei manet in illo? Ergo pro salvanda eius vita spirituali debemus vitam corporalem exponere. — Patet conseq.; quia sic se habet vita nostra corporalis ad vitam spiritualem proximi, sicut opes nostrae ad vitam eius corporalem.
Adverte autem eos non censeri in extrema necessitate, qui ex propria malitia se in periculum damnationis iniiciunt, ut sunt qui bellum iniustum ingrediuntur, duellum suscipiunt, et similes, qui possunt seipsis a periculo recedere.
Prob. secunda pars. Magis tenentur ii quibus incumbit ex officio cura animarum gregi suo providere, quam ii quibus haec cura non incumbit. Atqui hi tenentur in extrema necessitate, neutri tenentur in communi. Ergo ii tenentur in gravi necessitate, quibus incumbit ex officio cura animarum, et non alii.
Aliunde, durum foret obligare privatum, qui nullam alterius curam suscepit quam eam generalem quam cuique Deus mandavit de proximo suo, pro eius salute vitam profundere extra extremam necessitatem. Secus esset, si ageretur tantum de aliquo damno in bonis fortunae; illud enim pati deberet privatus pro salute proximi.
Hinc inferes, pastores teneri cum periculo vitae, puta tempore pestis, administrare sacramentum poenitentiae suis parochianis; quia, licet possint absolute salvari cum contritione, difficile tamen, longe autem facilius cum attritione et sacramento: unde sunt, si non extrema, saltem in gravi necessitate. Quantum ad administrationem sacramentorum Eucharistiae et Extrema Unctionis, vide quae scripsimus in tract. de Eucharistia, dissert. VII, a. 4, Petes 1° et in tract. de Extrema Unctione art. 7, Petes 2°.
Tertia pars est manifesta; quia necessitas communis, a qua quilibet seipsum non ita difficile expedire potest, et melius quam quivis alius, non est tanta, ut pro illa vitam profundere teneamur.
[Attamen in communi seu ordinaria necessitate utriusque ordinis, corporalis scilicet et spiritualis, proximo succurrendum est cum levi incommodo. 1° Succurrendum est, quia amor proximi hoc exposcit, et aliunde, si omnes hoc officium omitterent, necessitas communis gravis vel etiam extrema evaderet. 2° Cum levi incommodo tantum, quia ordinarie proximus facile se expedit a tali necessitate, et si per breve tempus eam pati cogatur, non est ei nimis molesta.
Nec teneris omnibus in communi necessitate positis opitulari; quia alii eadem obligatione tenentur, et nemo posset eam solus implere.
Petes utrum homo possit exponere propriam vitam corporalem pro vita corporali proximi.
Ante resp., suppono 1° licere, imo quandoque oportere exponere bona temporalia pro salute corporali proximi, pretiosior enim est vita proximi bonis nostris temporalibus.
Suppono 2°, ubi agitur de bono communi, et vitae personae reipublicae necessariae, quemlibet posse et teneri exponere vitam propriam pro eius vita servanda.
Suppono 3°, ubi agitur de vitae aequalis, si me credam in peccato mortali, aut si vita mea sit familiae meae vel aliis necessaria, non licere vitam meam pro alterius vita exponere. His suppositis,
Resp. Non licet vitam propriam exponere pro vita alterius aequalis secundum se praecise considerata, seu spectando praecise vitam et vitam; esset enim diligere proximum, non sicut seipsum, sed plus quam seipsum, quod est contra ordinem charitatis. Probabilius tamen licet ex motivo virtutis christianae.
Prob. haec secunda pars verbis Christi, Ioann., XV, 13: Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis; quod potest generaliter intelligi etiam de salute corporali, ut intellexit Chrysost., lib. II de Sacerd. Praeterea, licitum est praeferre bonum virtutis bono corporis, ubi necessitas ita exigit.
Ex hac probabili sententia inferunt plures theologi quod, si duo sint in extrema necessitate, unus possit alteri dare unicum panem quem habet; in fuga hostium possit concedere equum, quamvis pedibus fugere non possit; grassante peste, possit servire infirmis; in naufragio, possit cedere tabulam quam posset occupare, aut iam occupavit: si tamen nondum ea coepit uti; in hoc enim casu, inquit Sylvius, cedere tabulam, esset se praecipitare in mare, quod videtur pertinere ad occisionem sui, qua nunquam licita est.]