Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Tractatus III: De spe
Dissertatio I: De spe
Articulus I: De spe secundum se et de ejus objecto
Articulus II: In quibus sit spes
Articulus III: De necessitate spei
Articulus IV: Quae sint vitia opposita spei theologicae?
[Peccata spei contraria duplicis sunt generis : horum alia adversantur desiderio beatitudinis aeternae, alia fiduciae illam obtinendi.
Dico 1° : Desiderio beatitudinis aeternae adversantur : 1° huius saeculi affectus, quo terrena magis quam aeterna cupiuntur; 2° affectus inordinatus felicitatis coelestis, quo ex taedio vitae et laboris beatitas ultima appetitur.
Prior affectus est peccatum mortale, si in terrenis ultimus finis reponatur : v. g., si quis ita comparatus sit, ut optet perpetuo in praesenti vita degere, et Deo relinquere coelum, si Deus ipsi terram relinquere vellet. Posterior non excedit veniale, nisi adsit expressa rebellio contra divinam providentiam. Licite vero sibi quis mortem exoptat, ut vitet peccatum vel aliud ingens malum, dummodo divinae voluntati se submittat1, et non alio sensu quam Apostolus dicat, Rom., VII, 24 : Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius?
Dico 2° : Expectationi fiduciali beatitudinis aeternae adversatur, per defectum, desperatio; per excessum, praesumptio.
1° Desperatio est « animi desponsio, seu motus voluntatis, quo quis refugit adipisci beatitudinem per media ordinaria. » Definitur etiam aliter, « diffidentia obtinendi beatitudinem, vel media ad illam obtinendam necessaria. »
Desperatio est peccatum; quod sic probat Angelicus, hic q. 20, a. 1, o : « Omnis motus appetitivus conformiter se habens intellectui vero, est secundum se bonus; omnis autem motus appetitivus conformiter se habens intellectui falso, est secundum se malus et peccatum. Circa Deum autem vera existimatio intellectus est quod ex ipso provenit hominum salus, et venia peccatoribus datur...; falsa autem opinio est quod peccatori poenitenti veniam deneget, vel quod peccatores ad se non convertat per gratiam iustificantem. Et ideo, sicut motus spei, qui conformiter se habet ad existimationem veram, est laudabilis et virtuosus; ita oppositus motus desperationis, qui se habet conformiter existimationi falsae de Deo, est vitiosus et peccatum. »
Hoc peccatum est mortale, et quidem gravissimum, minus tamen peccato infidelitatis et odii Dei, sed periculosius, ut demonstratur ab eodem Doctore, ibid., a. 3, o : « Quod primo et per se habet aversionem a Deo, est gravissimum peccatum inter peccata mortalia. Virtutibus autem theologicis opponuntur infidelitas, desperatio et odium Dei : inter quae odium et infidelitas, si desperationi comparentur, inveniuntur secundum se quidem, id est secundum rationem propriae speciei, graviora. Infidelitas enim provenit ex hoc quod homo ipsam Dei veritatem non credit; odium vero Dei provenit ex hoc quod voluntas hominis ipsi divinae bonitati contrariatur; desperatio autem ex hoc quod homo non sperat se bonitatem Dei participare. Ex quo patet quod infidelitas et odium Dei sunt contra Deum secundum quod in se est, desperatio autem secundum quod eius bonum participatur a nobis. Unde maius peccatum est, secundum se loquendo, non credere Dei veritatem, vel odisse Deum, quam non sperare consequi gloriam ab ipso. Sed, si comparetur desperatio ad duo peccata ex parte nostra, sic desperatio est periculosior; quia per spem revocamur a malis et inducimur ad bona prosequenda. Et ideo, sublata spe, irrefraenati homines labuntur in vitia et a bonis laboribus retrahuntur... Et Isidorus dicit in lib. de Summo bono : « Perpetrare flagitium aliquod, mors animae est; sed desperare, est descendere in infernum. »
Sequitur, desperationem proprie dictam non admittere materiae parvitatem, quamvis aliquando venialis fieri possit, ob defectum pleni consensus.2 Ideo confessarius examinare debet an ex desperationis affectu consueta pietatis officia, praesertim cum praeceptum urgebat, intermissa fuerint, necne. Inde satis tutum praestiti vel negati consensus indicium habebit. Advertat tamen, plures poenitentes, non de Dei misericordia, sed de sua eius gratiae cooperatione desperare; quod proprie desperatio vocari non debet, sed est pusillanimitas, quae admittit materiae parvitatem.
2° Praesumptio, quae est desperatione frequentior, oritur ex timoris Dei defectu, et definitur : « Temeraria expectatio beatitudinis mediorumve ad illam. »
Est peccatum, et quidem, secundum D. Thomam, hic q. 21, a. 1, o, « est proprie species peccati in Spiritum sanctum, quia scilicet per huiusmodi praesumptionem tollitur vel contemnitur adiutorium Spiritus sancti, per quod homo revocatur a peccato. »
Est peccatum per se grave, quod non excusatur a tanto, nisi per actus imperfectionem. Rationem affert Angelicus, ibid., a. 2, o : « Sicut supra dictum est circa desperationem, omnis motus appetitivus qui conformiter se habet ad intellectum falsum, secundum se malus est et peccatum. Praesumptio autem est motus quidam appetitivus, quia importat quamdam spem inordinatam; habet autem se conformiter intellectui falso, sicut et desperatio. Si enim falsum est quod Deus poenitentibus non indulgeat, vel quod peccantes ad poenitentiam non convertat; ita falsum est quod in peccato perseverantibus veniam concedat, et a bono opere cessantibus gloriam largiatur : cui existimationi conformiter se habet praesumptionis motus. Et ideo praesumptio est peccatum, minus tamen quam desperatio; quoniam magis proprium est Deo misereri et parcere, quam punire, propter eius infinitam bonitatem. Illud enim secundum se Deo convenit, hoc autem secundum nostra peccata. »
Unde : 1° Ille peccat, qui salutem sperat, vel propter propria merita, vel propter merita Christi, absque ulla cooperatione suorum operum3. — 2° Item mortaliter peccat, qui ob spem veniae inducitur ad peccandum, quia, v. g., Deus tam facile plura peccata quam unum ignoscit. Secus vero, si diceret se tam facile declaraturum in confessione plura peccata quam unum : quod per se non est nisi veniale4. — 3° Praesumptionis proprie dictae reatum non contrahit, qui peccat cum spe veniae, ita ut haec spes non sit motivum peccandi, sed peccatum comitetur tantum. — 4° Difficile excusantur a peccato gravi contra charitatem sibi debitam, qui perseverant in peccato sub spe aliquando poenitendi, cum magno periculo damnationis se exponant5.
Animadvertendum est, cum peccato sive desperationis sive praesumptionis coniungi aliquando peccatum haeresis, v. g., si quis iudicaret, ut Cain, suum peccatum esse irremissibile; aut si quis per solas naturae vires salutem speraret, sicut Pelagiani; vel per solam fidem, sine operibus, ut Lutherani.]