Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart (1685–1757)


Tractatus I: De fide

Tractatus II: De regulis fidei

Tractatus III: De spe

Dissertatio I: De spe

Articulus I: De spe secundum se et de ejus objecto

Spes generaliter sumpta est « motus appetitivae partis in bonum futurum arduum seu difficile, possibile tamen adeptu. » Theologice sumpta, est « habitus animi divinitus infusus per quem certa cum fiducia aeterna vita bona, auxilio divino obtinenda, expectamus. » Potest considerari cum charitate, et dicitur spes formata, vel sine charitate, et dicitur spes informis, sicut dictum est de fide.

Petes 1° utrum spes christiana informis sit virtus.

Resp. Spes informis est virtus, sed imperfecta.

Ratio primae partis est, quia spei christianae etiam informi convenit definitio virtutis ; est enim bona qualitas mentis a Deo infusa, qua bene vivitur et nemo male utitur ut principio.

Ratio secundae partis est, quia spes sine charitate non facit hominem simpliciter bonum ; licet enim sit principium actus boni, non tamen meritorii in ordine ad finem ultimum, vitam scilicet aeternam : ideoque non habet statum et modum perfectae virtutis, sicut ante diximus de fide informi.

Ob. Non esse spem, sed presumptionem, sperare beatitudinem sine charitate.

Resp. Posse peccatorem sperare sine charitate beatitudinem, sed obtinendam per charitatem ; saltem enim tacite consequi sperat remissionem peccatorum, et ita obtenta charitate, per eam consequi vitam aeternam.]

Petes 2° quodnam sit obiectum formale quod spei.

Suppono 1° obiectum materiale adaequatum et extensivum spei, esse aeternam beatitudinem et omnia ad illam conducentia, quia haec omnia cadunt sub obiecto quo, seu sub ratione formali spei, qua est omnipotentia auxilians, ut dicam modo.

Suppono 2° inter haec omnia beatitudinem esse obiectum primarium et principale, quod dicitur formale quod, quia est id quod principaliter primo per se et ratione sui speratur, caetera autem ratione illius. Sed difficultas est qua beatitudo sit obiectum formale quod spei : an formalis, vel obiectiva ? Beatitudo obiectiva est ipse Deus, formalis est possessio Dei, seu visio beatifica.

Resp. Obiectum formale quod spei non est beatitudo formalis, sed obiectiva , connotans tamen beatitudinem formalem, seu visionem beatificam.

Prob. prima pars. 1° Obiectum formale quod et immediatum spei, quae est virtus theologica, debet esse aliquid pure divinum et increatum, ut patet in fide et charitate ; quia alioquin religio, qua mediante cultu altingit Deum, foret virtus theologica : quod communiter negatur. Atqui sola beatitudo obiectiva, seu Deus ipse, est quid divinum et increatum, non beatitudo formalis, qua est actus creatus. Ergo.

2° Illud est obiectum formale quod spei, quod principaliter primo per se et ratione sui a spe attingitur, et ratione cuius caetera attinguntur. Atqui id est sola beatitudo obiectiva, seu Deus ipse, non beatitudo formalis. Ergo. — Prob. min. Sperans non quaerit Deum propter possessionem, alias poneret finem ultimum in actu creato ; sed quaerit possessionem Dei propter Deum. Item, non quaerit possessionem Dei ut rem beatificantem, sed ut modum et applicationem Dei beatificantis, ita ut tota ratio beatificans sit ipse Deus. Sic avarus quaerit pecuniam ut rem, possessionem autem non quaerit ut rem ; non enim quaerit possessionem ut possidendam, sed ut modum et applicationem rei possidendae. Ergo.

Prob. secunda pars. Deus non est obiectum spei, nisi ut possidendus. Atqui possidetur per visionem beatificam, quae est beatitudo formalis. Ergo in obiecto formali quod spei importatur de connotato et in obliquo visio beatifica, seu beatitudo formalis tamquam conditio et applicatio obiecti formalis.

[Ex his colliges quod neque aggregatum ex beatitudine formali et obiectiva possit dici obiectum formale quod spei, tum quia istud aggregatum non est quid pure divinum et increatum, tum quia beatitudo formalis et obiectiva in obiecto spei non sunt duae res aut duae causae, sed una res tantum et una causa cum applicatione causae ; ita ut tota ratio formalis obiecti sit beatitudo obiectiva, seu Deus, eius autem possessio, conditio tantum requisita ut beatificet : sicut, dum ignis, applicatus ligno, comburit, ignis et applicatio non sunt duae causae, sed una tantum, quae est solus ignis.]

Petes 3° quodnam sit obiectum formale quo spei.

Resp. Obiectum formale quo spei est omnipotentia auxilians, id est praebens aut offerens auxilia .

Prob. Illud est obiectum formale quo spei, quod est motivum et ratio cur speramus seu expectamus a Deo, certa cum fiducia, beatitudinem aeternam et media ad illam conducentia. Atqui istud motivum est omnipotentia auxilians. Ergo. — Prob. min. Non possumus sperare certa cum fiducia beatitudinem, nisi ab eo quem novimus posse et velle eam dare. Atqui Deus, ut omnipotens, potest eam dare, et ut auxilians, seu praebens aut offerens auxilia, vult illam dare. Ergo.

[Petes 4° utrum liceat sperare in homine.

Resp. Non licet sperare in homine , sed in solo Deo, tamquam in primaria causa beatitudinis nostrae ; quia ipse solus tamquam causa principalis ad eam nos perducere potest. Licet autem sperare in homine, vel in aliqua creatura, tamquam in agente secundario et instrumentali per quod adiuvamur ad consequenda quaecumque bona in beatitudinem ordinata : et hoc modo convertimur ad sanctos, et ab aliis hominibus aliqua petimus.

Hinc inferes etiam esse licitum spem aliquam ponere in propriis meritis ex gratia Dei acquisitis, tamquam in causis instrumentalibus, siquidem sint media a Deo ad salutem ordinata, et tota fiducia ultimate refundatur in ipsum authorem gratiae et meritorum.]

Articulus II: In quibus sit spes

Articulus III: De necessitate spei

Articulus IV: Quae sint vitia opposita spei theologicae?

Tractatus IV: De charitate

Tractatus V: De iure et iustitia

↑ Top of work