Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Tractatus III: De spe
Dissertatio I: De spe
Articulus I: De spe secundum se et de ejus objecto
Articulus II: In quibus sit spes
Articulus III: De necessitate spei
[Necessitas est vel medii, vel praecepti ; respicit autem spem sive habitualem, sive actualem.
Dico 1° : Spes habitualis omnibus hominibus, tam parvulis quam adultis, necessaria est necessitate medii ad iustificationem et salutem.
Prob. 1° Scriptura sacra. Apostolus dicit, Rom., VII, 24 : Spe salvi facti sumus. Ergo sine spe, sicut et sine fide et charitate, non est salus ; consequenter nec iustificatio, cum iustus solus sit salvandus. Idem, I Cor., XIII, 13 : Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec. Maior autem horum charitas. Spes hic reponitur inter tres virtutes qua nunc, id est in praesenti vita, sunt necessariae ad vitam animae, seu ad iustificationem. Ad eos qui ex gentilitate ad Ecclesiam venerant dicit idem Apostolus, Ephes., II, 12 : Eratis in illo tempore sine Christo,... hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Unde qui spem non habent, sunt alienati a Christo et Deo, nec ideo iusti. Similia leguntur Tit., III, 7 ; Hebr., X, 23.
Prob. 2° ex Trident., sess. VI, cap. 7 : « Fides, nisi ad eam spes accedat et charitas, neque unit perfecte cum Christo, neque corporis eius vivum membrum efficit. » Hic agitur, non de actibus, sed de habitibus trium harumce virtutum.
Prob. 3° ratione. Homo non est iustus, nisi voluntas eius ad finem suum ultimum, seu ad beatitudinem aeternam, ordinetur. Atqui sic ordinari non potest, nisi hunc finem se obtenturum speret. Ergo.
Dico 2° : Spes actualis omnibus adultis ratione pollentibus necessaria est, necessitate tam medii quam praecepti.
Prob. prima pars. 1° Iusti sine spe non possunt postulare a Deo gratias et cuiusvis generis auxilia ad perseverandum in iustitia et ad finem ultimum consequendum necessaria. Hoc innuitur textu Pauli supra relato : Spe salvi facti sumus. — 2° Peccatores spe certe indigent ut ad iustificationem se disponant, ut docet Trident. ubi supra. Porro in utroque casu habitus solus non sufficit, sed actus requiritur, ut homo ad Deum moveatur.
Confirm. Habitus spei necessarius est necessitate medii ad iustificationem. Atqui hic habitus ordinatur ad actum. Ergo.
Prob. secunda pars. 1° Apostolus, Hebr., X, 23 : Teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem ; fidelis enim est qui repromisit. Confessio spei nihil aliud est quam actus, et praeceptum exprimitur per hoc verbum, teneamus. 1 Tim., V, 5 : Quae autem vere vidua est, speret in Deum, et instet obsecrationibus. Speret continet pariter actum et praeceptum. Ibid., VI, 17 : Praecipe... neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo. Idem I Petr., I, 13 : Sobrii... et perfecte sperete in eam gratiam quae vobis offertur in revelatione Iesu Christi. — 2° Actus fidei, spei et charitatis, qui sunt de necessitate medii, sunt pariter necessaria necessitate praecepti, quia Deus vult certe et necessario haec media adhiberi. Atqui actus spei est necessarius necessitate medii. Ergo. — 3° Haec necessitas eruitur ex condemnatione propositionis sequentis, n. 1, ab Alexandro VII : « Homo nullo unquam vitae suae tempore tenetur elicere actum fidei, spei et charitatis ex vi praeceptorum divinorum ad eas virtutes pertinentium. »
Necessitas actus spei fuit negata a Quietistis. Imo, eo usque processit Michael Molinos, ut doceret, vitam internam in hoc consistere, quod homo suas potentias annihilet, et mere passive se habeat, quia « velle operari active, est Deum offendere, qui vult esse ipse solus agens. » Hoc principium omnis actus cuiuslibet virtutis destructivum spei applicans, dicebat Molinos : « Non debet anima cogitare nec de praemio, nec de punitione; nec de paradiso, nec de inferno; nec de morte, nec de aeternitate. » Haec propositio est 7ª inter 68 ab Innocentio XII damnatas. Doctrina quietismi absoluti iam fuerat reprobata hac definitione Trident., sess. VI, can. 31 : « Si quis dixerit, iustificatum peccare, dum intuitu mercedis aeternae bene operatur; anathema sit. » Semi-Quietistae, inter quos illustrissimus Fenelon per aliquod tempus primum locum tenuit, actum spei non reprobabant quidem ut malum, sed illum ut minus perfectum habebant, docentes animam ad statum charitatis tam purae elevari posse, ut prorsus indifferens fiat ad ea quae seipsam respiciunt, et « nihil sibi, omnia Deo velit. » Hoc systema sufficienter noscitur ex tribus his propositionibus, quae sunt 1ª, 2ª et 4ª inter 23 ab Innocentio XII damnatas : « Datur habitualis status amoris Dei qui est charitas pura, et sine ulla admixtione motivi proprii interesse. Neque timor punarum neque desiderium remunerationum habent amplius in eo partem. Non amatur amplius Deus propter meritum, reque propter perfectionem, neque propter felicitatem in amando inveniendam. » — « In statu vitae contemplativae sive unitivae, amittitur omne motivum interessatum timoris et spei. » — « In statu sanctae indifferentiae, anima non habet amplius desideria voluntaria et deliberata propter suum interesse, exceptis iis occasionibus in quibus toti suae gratiae fideliter non cooperatur. »
Omnes norunt quam humiliter et etiam alacriter decretum pontificium amplexus sit Fénelon, de quo Innocentium dixisse refertur, quod « Cameracensis peccavit tantum excessu amoris Dei. »
Petes quandonam praeceptum spei obliget.
Resp. 1° Obligat, sicut praeceptum fidei, per se : 1° initio usus rationis, quando nempe aeterna beatitudo sufficienter proposita est tamquam finis ultimus, ad quem unusquisque tendere debet; 2° in periculo mortis, ut homo contra tentationes tunc exsurgere solitas roboretur, et in Deum ultimum finem mox consequendum feratur; 3° saepius in vita, ad minus semel quolibet anno; quia sine actu spei nec in statu iustitiae persistere, nec meritorie operari possumus. De caetero, sufficit spes virtualis, quae a fidelibus passim exercetur, v. g., cum orant vel sacramenta recipiunt.
2° Obligat per accidens : 1° quando ex praecepto eliciendus est actus alterius virtutis, v. g., orationis aut poenitentiae, qui sine actu spei saltem implicito exerceri non potest; 2° quando quis versatur in periculo desperationis; 3° in omni tentatione, cum adest periculum ei consentiendi, nisi spes animum erigat.1