Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Tractatus III: De spe
Dissertatio I: De spe
Articulus I: De spe secundum se et de ejus objecto
Articulus II: In quibus sit spes
1° : Spes remanet in omnibus fidelibus viatoribus, etiam peccatoribus, qui non desperant vel praesumunt.
Prob. 1° quia Tridentinum, sess. VI, cap. 6 et can. 3, et sess. XIV, cap. 4, requirit spem in peccatoribus qui se ad iustificationem disponunt. S. Thomas, quaest. praecedenti 17, a. 8, docet spem, ordine generationis, praecedere charitatem, et Ia IIae, q. 65, a. 4, fidem et spem posse esse sine charitate.
2° Habitus destruitur, vel per accidens, ad destructionem fundamenti, vel per se a suo contrario, aut ex destructione obiecti. Atqui fundamentum spei, quod est fides, remanet in peccatoribus fidelibus, et peccata quaecumque, praeter desperationem et praesumptionem, non sunt spei contraria ; remanet etiam obiectum spei formale quod, beatitudo scilicet futura ardua, possibilis, et formale quo, minimum ommipotentia auxilians. Quamvis enim peccator non possit sperare beatitudinem adipisci manendo in eodem statu, potest tamen sperare, ex omnipotentia auxiliante, statum mutare, et eo mutato, beatitudinem per gratiam et charitatem obtinere.
[Dixi 1° : « In omnibus fidelibus viatoribus, » quia in haereticis, cum in iis destruatur fundamentum spei, quod est fides, destruitur etiam spes : unde, quamvis videantur sperare, spes eorum non est theologica, sed humana et falsa.
Dixi 2° : « Qui non desperant aut praesumunt, » quia desperatio et praesumptio contrariantur spei : de quibus infra.]
Dico 2° : In damnatis non remanet spes, bene tamen in animabus in Purgatorio. 1
Prob. prima pars. Spes est de beatitudine futura possibilis. Atqui ad conditionem miseriae damnatorum pertinet, ut ipsi sciant quod nullo modo possunt damnationem evadere et ad beatitudinem pervenire. Ergo.
Confirm. Spes fundatur in fide. Atqui fides non remanet in damnatis, ut diximus in tract. de Fide, dissert. IV, art. 2, De habentibus fidem, dico 2°. Ergo nec spes.
Prob. secunda pars. Respectu animarum in Purgatorio, beatitudo est adhuc absens, ardua et per graves poenas assequenda, sicque obiectum spei.
Dico 3° : Spes theologica, neque quoad actum, neque quoad habitum, manet in beatis. 2
Prob. 1° ex Apostolo, Rom., VIII, 24, dicente : Spes quae videtur, non est spes ; nam quod videt quis, quid sperat ?
Prob. 2°. Subtracto eo quod dat speciem, resolvitur species, et non potest res eadem remanere. 3 Atqui in beatis subtrahitur obiectum formale a quo spes habet speciem. Ergo. — Prob. min. Obiectum formale spei est beatitudo futura et nondum habita. Ergo in beatis, etc. Unde, quamvis beati videantur adhuc aliquid sperare, vel sibi, ut gloriam corporis, vel aliis, ut beatitudinem ipsam essentialem, non est spes theologica, sed spes communiter et late dicta, seu potius desiderium ex amore charitatis profluens.
[Petes utrum timor spei coniunctus sit bonus.
Resp. Quadruplex distinguitur timor : humanus, servilis, filialis et initialis. 4
1° Timor humanus seu mundanus est fuga mali temporalis per offensam Dei. Est mortaliter vel venialiter malus, prout in mortale vel veniale peccatum inducit. Hinc illud, Matth., X, 28 : Nolite timere eos qui occidunt corpus. Et, Luc., IX, 26 : Qui me erubuerit, et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet. Attamen, sicut amor malus temporalis non constituit peculiarem speciem vitii, sed generatim per omnia vitia vagatur ; ita, proportione servata, timor humanus, absolute spectatus.
2° Timor Dei servilis est fuga peccati ob formidinem poenae a Deo infligendae. Duplex est : 1° Timor serviliter seu formaliter servilis, quo sola poena reformidatur, quin animus odio prosequatur culpam ; ita ut homo peccare vellet, si poena non impenderet. Hic timor malus est atque vitiosus, tum quia voluntatem peccandi non excludit, tum quia peccati poenam ipsa culpa potiorem habet. 2° Timor materialiter tantum servilis, quo animus vere aversatur culpam propter poenam quidem, sed non ita dispositus, ut peccatum ageret, si poena abesset. Hic posterior correspondet virtuti spei, et bonus est, quamvis non perfectus ; nam oritur ex amore sui bene ordinato. Unde Christus Dominus, Luc., XII, 5 : Ostendam vobis quem timeatis. Timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis, hunc timete. Et Tridentinum, sess. VI, can. 8 : « Si quis dixerit, gehennae metum, per quem ad misericordiam Dei, de peccatis dolendo, confugimus, vel a peccando abstinemus, peccatum esse, aut peccatores peiores facere ; anathema sit. »
3° Timor filialis, seu castus, est timor peccati, ad cavendam Dei offensam. « Filiorum est timere offensam patris, » ait Angelicus 5. Hic timor est optimus, quia oritur ex charitate : imo crescit, crescente charitate ; nam quo magis quis Deum diligit, eo magis timet ei per peccatum displicere. Talis timor spem mirifice adiuuat, siquidem eo maiorem sperandi rationem habemus, quo magis Dei offensam reformidamus et de viribus nostris diffidimus.
4° Timor initialis est fuga peccati primario ut est malum culpae, secundario ut est causa poenae. Dicitur initialis, 1° quia competit incipientibus ambulare viam mandatorum Dei ; hi enim ducuntur partim amore virtutis, partim formidine poenae ; 2° quia initium sapientiae timor Domini, Psal. cx, 10.]