Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Dissertatio I: De divina revelatione
Dissertatio II: De Scriptura sacra
Dissertatio III: De traditionibus
Dissertatio IV: De Ecclesia
Articulus I: Quomodo Ecclesia christiana existere potuerit ante adventum Christi?
Articulus II: Ex quibus constabat religio primaeva?
Articulus III: Quomodo constituta fuit religio mosaica?
Articulus IV: Utrum divina fuerit religio mosaica?
Articulus V: Utrum lex seu religio mosaica fuerit abroganda?
Articulus VI: Utrum lex seu religio mosaica fuerit abrogata?
Articulus VII: Quid sit Ecclesia, et qui sint in ea?
Articulus VIII: Utrum Ecclesia sit visibilis?
[Lutherani et Calvinistae visi sunt primitus agnoscere visibilitatem Ecclesiae, cuius notae essent, secundum ipsos, pura verbi Dei praedicatio et sincera sacramentorum administratio. At cum catholici peterent ab eis ut declarare vellent ubi erat haec Ecclesia visibilis ante suam reformationem, respondere nescierunt. Assignare non poterant Ecclesiam Romanam, a qua tamquam a synagoga Satanae recesserant, et aliam invenire non valuerunt, nec valent, in qua visibiliter omnia dogmata quae ipsi tenent docerentur. Ut ergo ab hoc laqueo se extricarent, quidam finxerunt duplicem Ecclesiam, unam invisibilem praedestinatorum, tinatorum, alteram visibilem praedestinatorum et reproborum. Alii dixerunt Ecclesiam, etsi visibilem, tunc pene extinctam fuisse, ita ut non videretur amplius.
Quaestio est de visibilitate praesenti Ecclesiae per oculos corporeos, cum iudicio et certa persuasione quod sit Ecclesia Christi : alioquin foret visibilis materialiter, et non formaliter sub ratione Ecclesiae.]
Dico : Ecclesia est perpetuo visibilis.
Prob. 1° ex Scriptura. Matth., V, 14, dicitur : Non potest civitas abscondi supra montem posita. De quo textu Aug., lib. II contra Crescon., c. 36, n. 45, ait : « Exstat Ecclesia cunctis clara atque conspicua, quippe civitas quae abscondi non potest, supra montem constituta. » Item parabolae areae, agri, sagenae, quibus Christus Ecclesiam expressit, aperte significant eam esse visibilem.
Act., XX, 28, episcopi dicuntur positi ut regant Ecclesiam Dei. Paulus ad Galat., I, 13, fatetur se persecutum fuisse Ecclesiam Dei. Act., VII, 1, legitur suscitatam fuisse persecutionem contra Ecclesiam. Non poterant autem regere et persequi Ecclesiam nisi visibilem. Et Matth., XVIII, 17, frater incorrigibilis denuntiandus est Ecclesiae, quam si non audierit, habendus est ut ethnicus et publicanus. Quomodo autem potest denuntiari Ecclesiae et audire Ecclesiam, si Ecclesia sit invisibilis?
Prob. 2° momentis theologicis : 1° Omnes tenentur accedere ad Ecclesiam, extra quam non est salus, ut fatentur ipsi haeretici. Atqui id impossibile foret, si Ecclesia sit invisibilis. 2° Ecclesia est societas hominum, hi autem sunt visibiles. 3° In Ecclesia fit exterior professio fidei, administrantur sacramenta, praedicatur verbum Dei, exercetur iurisdictio per superiores in inferiores, congregantur concilia, eduntur definitiones fidei, conduntur leges. Haec autem omnia sunt visibilia. Ergo.
Pro solutione obiectionum, nota duo in Ecclesia attendi posse : unum interius, quod quidam vocant animam Ecclesiae, et est fides qua membra Ecclesiae inter se et cum capite interius colligantur; aliud exterius, quod vocant corpus Ecclesiae, scilicet societas exterior eorum qui publica eiusdem fidei professione, eorundem sacramentorum et pastorum communione coniunguntur. Licet autem id quod est interius sit in se invisibile, dicitur tamen Ecclesia visibilis per suum exterius: sicut, licet anima hominis sit in se invisibilis, homo tamen ex facie dicitur visibilis.
[Petes utrum visibilitas competat sectis haereticorum. Resp. non competere eo gradu quo competit Ecclesiae Christi, quia non sunt toti orbi conspicuae, sicut Ecclesia Christi. Neque semper fuerunt visibiles; ante Lutherum enim et Calvinum, ubi videbantur? Neque insigniora conspiciuntur in eis, sicut in vera Ecclesia, perpetua scilicet et imperturbata successio suorum Pontificum, congregatio conciliorum, eiectio haereticorum, etc.]