Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Dissertatio I: De divina revelatione
Dissertatio II: De Scriptura sacra
Dissertatio III: De traditionibus
Dissertatio IV: De Ecclesia
Articulus I: Quomodo Ecclesia christiana existere potuerit ante adventum Christi?
Articulus II: Ex quibus constabat religio primaeva?
Articulus III: Quomodo constituta fuit religio mosaica?
Articulus IV: Utrum divina fuerit religio mosaica?
[Resp. affirmative.
Prob. 1° ex his quae in praecedentibus articulis dicta sunt, quibus demonstratur : 1° religionem hanc a Deo ipso directe constitutam fuisse ; 2° omnia fuisse ordinata ad praeparandum adventum redemptoris humano generi post lapsum promissi ; 3° populum Israeliticum Ecclesiam anticipatam christianam vere fuisse.
Prob. 2° miraculis, tum in ordine physico, tum in ordine intellectuali.
1° Miracula ordinis physici fuerunt patrata primum ad statuendum religionem mosaicam, deinde ad eam confirmandam. 1° Plura et praeclarissima miracula facta sunt, quibus Moysis divina missio fuit evidentissime demonstrata. Ex his recensere sufficiat decem plagas Aegyptiacas, transitum Maris Rubri, manna e coelo descendens, quo Israelitae per quadraginta annos in deserto fuerunt nutriti, interitum Core, Dathan, et Abiron, quos, iubente Moyse, terra absorbuit, in poenam rebellionis, etc. Moyses ipse, antequam hi rebelles descenderent vivi in infernum, populo dixit, Num., XVI, 28 et 29 : In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis, et non ea proprio ex corde protulerim. Si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga qua et caeteri visitari solent, non misit me Dominus. Pari iure cetera miracula quae ipse fecit in gratiam missionis suae invocare potuisset, 2° Innu mera sunt miracula qua postea fecerunt Iosue, Iudices et prophetae, praesertim Elias et Elisaeus. Porro his omnibus mosaica religio fuit confirmata, siquidem non ad alium finem fuerunt peracta. Atqui haec miracula sunt facta historice certa et evidenter divina, utpote leges et vires naturae excedentia. Ergo religio cui patrocinantur est divina.
2° Miracula ordinis intellectualis sunt prophetiae. Et quidem historia populi Dei longe ante eventus singulos fuit prophetice praefixa. 1° Ante Moysen, Deus Abrahamo, iam aetate provecto, promittit, Gen., XV, 16 et 18, quod eius semen seu posteritas non numerabitur prae multitudine. Populus ex eo ortus peregrinus erit in terra non sua, id est in Aegypto, ubi subiicietur servituti et affligetur quadringentis annis, post quos egredietur cum magna substantia. Ex eo reges egredientur, dabiturque ei terra peregrinationis, omnisque terra Chanaan, in possessionem. Iacob moriens hoc praeclarissimum vaticinium, eventu quem naturaliter presagire non poterat comprobatum, edicit, Gen., XLIX, 10 : « Non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. » 2° Moyses ipse Israelitis nuntiat, Num., XIV, 29 et 30, omnes qui numerati sunt a viginti annis et supra, et murmuraverunt contra Dominum, terram promissam non ingressuros, praeter Caleb et Iosue. Quod factum est, ut narratur ibid., XXVI, 65 ; Deuter., I, 35 seqq.; Iosue, XIV, 6 seqq. Phinees eiusque filiis perpetuum sacerdotium promittit, Num., XXIV, 13, huiusque promissionis adimpletio notatur Psal. CV, 13 ; Eccli., XLV, 30 ; 1 Machab., II, 54. Plures aliae praedictiones citari possent. 3° Sunt quasi innumerae prophetiae post Moysen editae. Praenuntiantur : ab Ahia, divisio regni Salomonis; ab Osee et Amos, vastatio et destructio Israelitici regni post quadraginta annos. Magis stupendae sunt prophetiae quae ad captivitatem babylonicam spectant, in quibus et tempus et duratio huius captivitatis determinantur, et Cyrus nominatim ut liberator populi designatur. Isaias, Ieremias et Daniel Babylonis eversionem, Ierusalem reaedificationem nem et imperiorum fata ita clare describunt, ut res praeteritas narrare, potius quam futuras annuntiare videantur : unde Porphyrius non dubitaverit asserere, has prophetias, aut saltem ex illis plures, post eventum fuisse confectas. Atqui hae omnes prophetiae, in gratiam religionis mosaicae directe vel indirecte editae, evidenter sunt divinae. Ergo.
Supponitur necessario libros in quibus miracula praedicta narrantur et prophetiae supra enuntiatae leguntur, esse authenlicos et integros, et divinitus fuisse inspiratos. Hac autem demonstrantur a scriptoribus qui hermeneutica sacra incumbunt.
Divinitas religionis mosaicae probari potest insuper ex natura constitutionis tum politicae tum religiosae populi, et ex praecellentia doctrinae quam gens ista profitebatur, qua nonnisi a Deo venire possunt. Sed haec sufficienter supra fuerunt exposita.]