Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Dissertatio I: De divina revelatione
Dissertatio II: De Scriptura sacra
Dissertatio III: De traditionibus
Dissertatio IV: De Ecclesia
Articulus I: Quomodo Ecclesia christiana existere potuerit ante adventum Christi?
Articulus II: Ex quibus constabat religio primaeva?
Articulus III: Quomodo constituta fuit religio mosaica?
Articulus IV: Utrum divina fuerit religio mosaica?
Articulus V: Utrum lex seu religio mosaica fuerit abroganda?
Articulus VI: Utrum lex seu religio mosaica fuerit abrogata?
Articulus VII: Quid sit Ecclesia, et qui sint in ea?
1° : Ecclesia Christi generaliter sumpta, secundum omnem statum, locum et tempus, est « Congregatio fidelium in vero Dei cultu adunatorum, sub Christo capite. » Et sic comprehendit fideles veteris Testamenti, non solum eos qui pertinebant ad Synagogam, scilicet Iudaeos, sed etiam alios fideles extra Synagogam, quales erant Iob, Melchisedech, etc. Item comprehendit beatos, etiam angelos in coelo, animas patientes in Purgatorio, et fideles viatores. In beatis dicitur Ecclesia triumphans; in animabus Purgatorii, Ecclesia patiens; in viatoribus, Ecclesia militans : non quod sint diversae Ecclesiae, sed diversae partes seu diversi status eiusdem Ecclesiae.
Nec obstat quod tempore veteris Testamenti Christus nondum venerat; fideles enim veteris Testamenti credebant Christum venturum, et intuitu eius meritorum futurorum salutem consecuti sunt. Et ideo Christus erat illorum caput.
Dico 2° : Ecclesia Christi militans, est « societas fidelium baptizatorum, eiusdem fidei professione, eorumdem sacramentorum participatione, eodem cultu inter se adunatorum, sub uno capite Christo in coelis, et sub eius in terris Vicario summo Pontifice. » Haec definitio communiter recipitur.
Dico 3° : Nec omnes nec soli praedestinati sunt in Ecclesia.
Prima pars patet. Non enim Paulus, dum Ecclesiam persequebatur, erat in Ecclesia, et tamen erat praedestinatus. Idem dicit de pluribus Iudaeis et ethnicis.
Prob. secunda pars. 1° Ioannes Baptista, Matth., III, 12, comparat Ecclesiam areae in quâ sunt triticum et paleae igne inexstinguibili comburendae. Ibidem XIII, 47, Christus eam comparat sagenae missae in mare ex omni genere piscium congreganti, in quâ non solum boni continentur, sed etiam mali eiiciendi ; ibidem, XXII, 2 seqq., convivio nuptiali, in quod intrant qui non habent vestem nuptialem, et ideo mittendi in tenebras exteriores. Apostolus, II Tim., II, 20 et 21, comparat eam magnae domui in quâ sunt vasa, alia ad honorem, alia in contumeliam. Atqui certum est praedestinatos non esse comburendos igne inexstinguibili, non esse eiiciendos, non mittendos in tenebras exteriores, nec esse vasa in contumeliam. Ergo non soli praedestinati sunt in Ecclesia.
2° Hi omnes sunt in Ecclesia, qui illam per sacramentum fidei, hoc est Baptismum, sunt ingressi. Atqui non soli praedestinati sunt baptizati. Ergo.
3° Cum praedestinatio nemini sit cognita, si Ecclesia solis praedestinatis constaret, Ecclesia foret invisibilis, cuius oppositum infra probabimus; neque pastores agnoscere possent suas oves, neque oves suum pastorem.
Dico 4° : Non soli iusti, sed peccatores, etiam manifesti, sunt in Ecclesia.
Prob. 1° ex tribus comparationibus areae, sagenae et convivii, de quibus conclusione praecedenti. Pariter enim probant de peccatoribus.
2° Christus, Matth., XVIII, 17, praecipit ut peccator privatim correptus et non emendatus denuntietur Ecclesiae, quam si non audierit, ab ea eiiciatur. Ergo supponit peccatores in Ecclesia. I Cor., V, 1, in Ecclesia Corinthiorum invenitur incestuosus.
3° Christus instituit in Ecclesia sacramentum Poenitentiae, quo peccatores resurgerent et sanarentur. Ergo supponit esse in Ecclesia peccatores; alioquin frustra esset istud sacramentum.
4° Ecclesia est societas fidelium baptizatorum in eadem fide, sub eodem capite ordinata. Atqui peccatores qui nec sunt haeretici, neque schismatici, nec excommunicati, sunt fideles baptizati in eadem fide, sub eodem capite ordinati. Ergo.
Eamdem doctrinam tradunt SS. Patres. Chrysostomus, in Psal., XXXIX; Hieron., contra Lucifer., c. 8; Aug., in pluribus locis, expresse Tract. VI in Ioann., n. 12, ubi dicit : « Nos fatemur in Ecclesia et bonos et malos esse, sed tamquam grana et paleam. »
Dices 1° : Multi Patres, Cyprian., Epist. ad Magnum.; Hieron., ad Ephes., 5; Aug., lib. I contra Petilian., cap. ultimo, et alibi, dicunt malos non esse membra Ecclesiae, nec ad Ecclesiam pertinere. Ergo.
Resp. laudatos Patres vel loqui de perfectis membris Ecclesiae, quae vivunt vita perfecta per charitatem; vel malorum nomine intelligere infideles; vel sumere Ecclesiam restricto sensu, prout est congregatio nobiliorum membrorum, seu solorum iustorum.
Dices 2° : Peccatores pertinent ad civitatem Babylonicam, iuxta Aug. Ergo non ad mysticam Ierusalem, scilicet Ecclesiam.
Resp. Dist. conseg. Ergo non ad mysticam Ierusalem, sub eadem ratione, conc.; sub diversa ratione, nego. Pertinent ad civitatem Babylonicam ratione peccati, ad Ecclesiam ratione fidei.
Hinc inferes, rite damnatas esse in Quesnello propositiones 72, 73, 74, 75, 76, 77 et 78.1
Prob. 1° Nullus ingreditur in Ecclesiam et fit eius membrum, nisi per baptismum. Ergo. 2° Omnes qui sunt in Ecclesia, capaces sunt sacramentorum Ecclesiae. Horum autem non sunt capaces catechumeni, cum Baptismus sit ianua aliorum sacramentorum, ut dicetur dum de Baptismo.
Nec obstat quod Christus influat in ipsos ; quamvis enim Christus influat in omnia membra Ecclesiae, non tamen in ea sola, ut patet in excommunicatis, si eos poeniteat.
Dixi, « re et proprie ; » quia, cum catechumeni postulent ingredi Ecclesiam, et iam habeant fidem et quandoque charitatem, possunt dici esse in Ecclesia proxime, inchoative et in voto, sicque salvari.
Dico 6° : Haeretici, non solum manifesti, sed etiam occulti et interni, non sic sunt in Ecclesia, ut sint vera eius membra.
Sic propono conclusionem, propter haereticos occultos et internos, de quibus est potissimum difficultas, qui licet sint in Ecclesia secundum quid, id est exterius et apparenter, probabilius tamen arbitramur non esse de Ecclesia, nec vera eius membra; sicut, si lupus pelle ovina tectus reperiretur inter oves, esset in ovili, sed non esset de ovili, ut vera eius pars.
Prob. 1° Ecclesia est societas fidelium. Atqui haeretici, etiam occulti, non sunt fideles. Ergo.
2° Ecclesia est corpus habens unionem, non solum externam, sed etiam internam membrorum inter se et cum capite. Atqui haeretici, etiam occulti, nullam habent unionem internam inter se et cum capite; fides enim est primum uniens, et fundamentum caeterorum.
3° Christus non est caput actuale haereticorum, etiam occultorum. Ergo. — Prob. ant. Nihil influit vitale supernaturale in haereticos, etiam occultos; fundamentum enim et initium vitae supernaturalis est fides. Ergo.
Neque dicas, influere in eos caracterem baptismalem; character enim baptismalis non est quid supernaturale vitale uniens in uno credito vel amato, et alias Christus dicendus foret caput damnatorum baptizatorum, quod negat S. Thomas, IIIa p., q. 8, a. 3, ad 3°.
Neque etiam dicas, influere gratias actuales; quia 1° non sunt vitales, sed dispositiones tantum ad vitam. 2° Non sunt permanentes; vinculum autem uniens membra corporis, debet esse quid permanens. 3° Quia alias Christus deberet etiam dici caput infidelium, in quos pariter influit gratias actuales.
Dico 7° : Schismatici et excommunicati excommunicatione maiori, non sunt in Ecclesia.
Prob. Licet utrique possint retinere fidem, imo excommunicati habere charitatem, si vere eos poeniteat, de facto tamen sunt ab Ecclesia praecisi; quia schismatici a capite et a membris voluntarie se separant, est enim schisma voluntaria scissio; excommunicati authoritate legitima ab eodem corpore separantur. Ergo neutri sunt amplius socii seu consociati; Ecclesia autem est societas.
Confirmatur. Ecclesia in Parasceve orat pro schismaticis, sicut pro haereticis, ut ad Ecclesiam redeant. Et Christus, Matth., XVIII, 17, loquens de excommunicato, dicit : Sit tibi tamquam ethnicus et publicanus.