Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart (1685–1757)


Tractatus I: De fide

Tractatus II: De regulis fidei

Dissertatio I: De divina revelatione

Dissertatio II: De Scriptura sacra

Dissertatio III: De traditionibus

Dissertatio IV: De Ecclesia

Articulus I: Quomodo Ecclesia christiana existere potuerit ante adventum Christi?

Articulus II: Ex quibus constabat religio primaeva?

Articulus III: Quomodo constituta fuit religio mosaica?

Articulus IV: Utrum divina fuerit religio mosaica?

Articulus V: Utrum lex seu religio mosaica fuerit abroganda?

Articulus VI: Utrum lex seu religio mosaica fuerit abrogata?

[Resp. Affirmative.

Prob. 1° Iudaeorum praesenti statu. Nam illud foedus abrogatum est, cuius conditiones iam a Deo non observantur, et a Iudaeis, etiamsi vellent, minime observari possent. Atqui ita est. Ergo.

Prob. Prima pars minoris. Foedere quod cum populo Israelitico inierat, Deus se obstrinxerat ad illam gentem tuendam, illamque speciali providentia regendam, leges ei dando, ei ministros constituendo, bonis temporalibus eam cumulando : ea conditione, ut populus legem fideliter exsequeretur, vel violatae legis eum poeniteret, Deuter., XXVIII et XXX. Porro, a decem et octo saeculis et amplius plane res huius populi Deus deseruit; nec unquam renovavit miracula quibus eorum corda ad se olim solebat convertere ; ne unum quidem prophetam ad eos misit; secundum Danielis prophetiam supra relatam, urbis et templi eversionem, cultus antiqui abolitionem, universae gentis excidium permisit, neque ullo solatio Iudaeorum animos recreavit, nullamque restaurationis spem eis reliquit. Et tamen non visi sunt Iudaei se idololatria dedisse, sed unius Dei dogma retinent, quem pro viribus adorant ; legis mosaicae praecepta oblivioni non tradiderunt, quin etiam eius minutissimas observantias custodiunt.

Imo, nedum Deus foederis in monte Sinai cum Israelitico populo initi conditiones deseruerit, in Iudaeos potius, tamquam in perduelles, a nongentis prope supra mille annis animadvertit, ac multipliciter significavit exosum sibi esse eorum genus et ingrata munera; ignobilem vitam agunt, patria terra expulsi, sine principe, sine sede fixa, omnibus gentibus in opprobrium facti. In quorum probationem quaedam indignationis divinae signa opportune in memoriam sunt revocanda. 1° Dum adhuc staret templum Hierosolymitanum, quadraginta circiter annis antequam everteretur, in eo visa esse spectra, resque prodigiosas evenisse referunt ipsi Iudaeorum doctores, auditamque vocem a sacerdotibus in festo Pentecostes narrant Iosephus et Tacitus, in Sancto sanctorum personantem et clare clamantem : « Exeamus, exeamus. » — 2° Non est omittendum factum illud mirabile a Iosepho narratum, quemdam scilicet hominem, Iesu nomine, civitatem tribus annis circumeuntem, eiulando : « Vae Ierosolymis! vae, vae civitati! » qui demum exclamavit : « Vae etiam mihi ! » et statim lapide ab hostibus misso perculsus, expiravit. — 3° Quis nescit quam luctuosa fuerit sors Iudaeorum per Ierosolymarum obsidionem, in quâ undecies centena millia periere, et rursus sub Adriano imperatore Romano sexcenta millia occisi sunt? — 4° Argumentum illustrius divinae in istam gentem indignationis probet eventus ille quem temporibus Iuliani Apostata contigisse referunt omnes historici christiani et ethnici, quibus Iudaei ipsi consentiunt, nempe cum Iulianus, ut divina oracula mendacia esse facto patenti demonstraret, templum Iudaeorum instaurare decrevisset, flammam immensam e fundamentis erupisse, operaque incoepta et simul operarios consumpsisse.

Ex his, pluribus aliis praetermissis, diserte ostenditur, conditiones antiqui foederis cum populo Israelitico initi iam a Deo non observari.

Prob. secunda pars minoris. Iudaei, etiamsi vellent, hoc foedus observare non possent. Etenim, ex lege mosaica, sacrificia Deo offerri non licebat, nisi primum in tabernaculo, postea vero in templo Hierosolymitano, a sacerdotibus e domo Aaronica assumptis, reliqua tribu Levi ministerio sacro mancipata; quod tribuum ac familiarum distinetionem supponit. Ter in anno Iudaei Ierosolymam adire tenebantur, ut festa Paschae, Pentecostes et Tabernaculorum in templo celebrarent. Praeterea Israelitica gens populus Dei dici non potuit, nisi cum, politice constituta, terram Chanaan possidebat ut suam. Atqui, ex quo urbs Ierosolyma capta est et subversa, dirutum est templum, oblita est tribuum distinctio, sacerdotium Aaronicum evanuit, Iudaei ubique terrarum exsules praecepta caeremonialia secundum legem exsequi non valent. Ergo foedus antiquum ab ipsis iam observari nequit.

Obiicitur forsan, Iudaeos in pari conditione fuisse tempore captivitatis Babylonicae, quin foedus istud fuerit abolitum.

Resp. nullam paritatem inter utramque conditionem statui posse, 1° Captivitas Babylonica praedicta fuerat, non ut eversio politica constitutionis Iudaici populi, sed ut punitio, cuius duratio ad septuaginta annos a Deo limitata fuerat, quibus peractis, gens ista in pristinum statum redintegranda erat. 2° In Babylone Iudaei iudices proprios habebant, qui eis ius secundum legem mosaicam dicebant, et Ierosolymis magna pars populi remanserat, quae hanc civitatem ut suam possidebat. 3° Tempore captivitatis, prophetae Iudaeis animos addebant, Ieremias eis liberationem post tempus statutum promittebat, et templi restaurationem, XXX, 18, et antea Isaias futurum liberatorem Cyrum nomine proprio designaverat. Iudaeorum vero praesens status nullam spem eis relinquit, quin potius est statuta desolatio a Daniele praedicta, IX, 26. Ubique dispersi, ubique extranei sunt, sine patria, sine templo, sine sacerdotio, sine sacrificio, sine lege, antiquarum promissionem testes, sed earum exsortes, quibus tamen utitur Deus ad earum impletionem demonstrandam, ut animadvertit Augustinus, lib. III contra duas epist. Pelagian., c. 4, n. 9 : « Qui Iudaei, secundum prophetias quas legunt, per omnes sunt terras ubique dispersi, ut ex eorum quoque codicibus christiana non desit testimonium veritati. »

Prob. 2° ex adventu Messia promissi, quem revera advenisse probatur in tract. de Incarnatione, dissert. I, art. 2 et 3.]

DE ECCLESIA

Pars posterior

DE ECCLESIA A CHRISTO INSTITUTA

Articulus VII: Quid sit Ecclesia, et qui sint in ea?

Articulus VIII: Utrum Ecclesia sit visibilis?

Articulus IX: De notis verae Ecclesiae

Articulus X: Utrum Ecclesia possit decipere seu errare in fide et moribus?

Articulus XI: Utrum Ecclesia sit suprema iudex controversiarum fidei?

Articulus XII: Utrum iudicium Ecclesiae de sensu librorum, seu, ut vocant, de factis dogmaticis, sit infallibile?

Articulus XIII: Utrum Ecclesia sit infallibilis in canonizatione sanctorum?

Dissertatio V: De summo Pontifice

Dissertatio VI: De conciliis generalibus

Tractatus III: De spe

Tractatus IV: De charitate

Tractatus V: De iure et iustitia

↑ Top of work