Summa summae S. Thomae, Tomus II

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus II

Charles René Billuart (1685–1757)

Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae. Tomus II.

First published 1884

Charles-René Billuart, O.P.'s Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae, Tomus II, treats human acts, passions and virtues, sin, law, and grace in the Thomistic manual tradition. Schola presents the complete Latin Tome II from the Paris Vives edition of 1884.


Tractatus I: De actibus humanis

Tractatus II: De passionibus et virtutibus

Tractatus III: De peccatis

Dissertatio I: De natura peccati

Articulus I: Quid sit peccatum?

Articulus II: Utrum formale constitutivum peccati commissionis consistat in positivo, an in privativo?

Articulus III: De peccato omissionis

§ I.

Utrum omnis actus omissioni adjunctus et cum observantia praecepti quod omittitur incompossibilis, sit peccatum, et cujus speciei?

Suppono ex tractatu praecedenti de Actibus humanis, dissert. I, a. 2, peccatum omissionis posse esse absque omni actu qui sit de essentiali ejus ratione, non tamen sine omni actu qui sit causa vel occasio illius. Potest etiam intervenire actus concomitanter tantum, et qui non sit causa aut occasio illius,

Dico 1° : Omnis actus, quamvis ex objecto bonus, qui est causa vel occasio omissionis actus praecepti, vitiatur ex ipsa omissione et fit malus. Actus vero qui non est causa vel occasio omissionis, sed tantum concomitanter se habet ad illam, quamvis sit cum actu praecepto incompossibilis, nisi sit aliunde malus, non est peccatum, nec vitiatur ex omissione. Unde, si quis ex affectu ad studium omittat sacrum, studium est malum; si quis vero, post firmum propositum omittendi sacrum, ne maneat otiosus, studeat, studium non est peccatum.

Patet prima pars : 1° Quia ponere causam vel occasionem peccati, est consentire in peccatum et illud velle indirecte. Atqui consentire in peccatum, et illud velle etiam indirecte, est peccatum, Rom., I, 32. 2° Quia eodem praecepto prohibetur omissio et actus qui est causa vel occasio ejus; sic, v. g., praeceptum affirmativum audiendae missae includit virtualiter praeceptum negativum prohibens omnia impedientia auditionem missae.

Secunda pars etiam patet : quia, cum iste actus neque ex se neque ex circumstantiis supponatur malus, nullam potest habere malitiam nisi ex omissione. Nullam autem habere potest ex omissione cujus non est causa vel occasio, sed ad quam per accidens tantum et concomitanter se habet. Ergo.

Si dicas, hunc actum fieri tempore indebito, resp. : Facta suppositione quod quis efficaciter se prius determinaverit actum praeceptum omittere, v. g., sacrum, tunc studium non fit tempore formaliter et privative indebito, sed materialiter tantum; quia tunc studium non prohibetur ratione sui, sed ratione omissionis sacri, cujus non est causa vel occasio. Unde melius est tunc studere, quam manere otiosus.

Hinc inferes, ludentes tempore sacri cum eo qui prius firmiter statuit non audire sacrum, non peccare, quia iste ludus cum concomitanter tantum se habeat ad omissionem sacri, non est peccatum, sicque colludentes non participant peccato alterius : secus, propter rationem oppositam, dicendum esset, si propter ludum omitteret sacrum.

Caeterum, intellige secundam partem conclusionis de actu qui sic se habet concomitanter ad omissionem, ut tamen non auferat potentiam adimplendi praeceptum, casu quo sit locus et spes retractandi malum propositum; quia tunc licet actus iste se haberet consequenter seu concomitanter tantum ad primam omissionem, haberet se tamen antecedenter et causaliter ad sequentes, casu quo mutaret voluntatem, cujus mutationis supponitur adesse spes et locus. Imo committeret novum peccatum ab omissione distinctum, quia non solum non obedire praecepto peccatum est, sed et maxime auferre sibi possibilitatem adimplendi; quod est cordis obdurati argumentum.

Hinc inferes, clericum navigantem, qui post impium propositum non recitandi horas per totam et longam navigationem, projicit suum Breviarium in mare, praeter omissionem, distinctum peccatum committere explicandum in confessione propter impossibilitatem quam voluntarie contrahit adimplendi praecepti, dum est locus et spes, ob diuturnitatem temporis, retractandi malum propositum.

Idem cense de eo qui, post firmum propositum non servandi votum castitatis, uxorem ducit; idem de illo qui, post firmam voluntatem non restituendi aliena, ea dissipat : et de aliis similibus. Secus de illo qui, post efficax propositum non audiendi sacrum, se somno dat instante tempore sacri, quia non est verisimile quod in tam brevi intervallo mutaret sententiam; ac proinde somnus non censetur tollere potentiam moralem audiendi sacrum, sed ablatam supponere.

Dico 2° : Quamvis actus de se bonus aut indifferens, qui est causa vel occasio omissionis culpabilis, fiat malus, communis tamen sententia est, contra paucos, non esse malum alia malitia quam omissionis, sicque non esse necessario explicandum in confessione; ita ut qui sacrum omisit propter studium aut ludum, sufficit si dicat se omisisse sacrum.

Ratio est, quia, sicut voluntas omittendi non est peccatum neque specie neque numero distinctum ab ipsa omissione (voluntas enim omittendi se habet ad omissionem, sicut actus interior ad exteriorem, qui interiori nihil bonitatis vel malitiae addit), ita nec actus qui est causa vel occasio omissionis, quippe qui in tantum est malus, in quantum includit voluntatem omittendi.

Confirmatur. Omissio et actus qui est causa vel occasio illius, eodem praecepto prohibentur, ut jam dictum est; lex enim quae praecipit audire sacrum, v. g., includit praeceptum negativum prohibens poni actum impeditivum auditionis sacri. Ergo tam actus quam omissio sunt contra eamdem virtutem religionis.

§ II.

Quo tempore fiat peccatum omissionis?

Quaestio est de casu quo quis, dum urget praeceptum, est impotens illud adimplere, v. g., mane praevidens obligationem audiendi missam, se inebriavit. Quaeritur an peccet peccato omissionis quando se inebriavit, an quando currit tempus audiendi missam.

Dico : Peccatum omissionis fit utroque tempore : inchoative et quoad affectum, quando ponitur causa; consummative et quoad effectum, quando adest tempus adimplendi; modo tamen omissio maneat voluntaria in sua causa.

Prima pars ab omnibus admittitur, et patet; quia tunc incipit peccatum, quando incipit voluntas peccandi. Atqui qui ponit voluntarie causam omissionis culpabilis, vult saltem indirecte ipsam omissionem culpabilem. Ergo.

Probatur secunda pars, 1° evertendo fundamentum sententiae oppositae. Peccatum omissionis consistit in privatione voluntaria actus debiti. Atqui, dum de facto accidit omissio, tunc datur privatio actus debiti, talisque privatio est sufficienter voluntaria, ut sit peccaminosa. Ergo. — Prima pars minoris constat. — Probatur secunda, de qua est difficultas. Ut aliquid sit in se peccatum, sufficit quod in causa sua sit voluntarium. Atqui omissio contingens, v. g., in somno vel ebrietate, est in sua causa voluntaria; supponimus enim somnum vel ebrietatem fuisse libere posita. Ergo. — Prob. major, 1° variis exemplis. Sic pollutio nocturna, licet non sit in se formaliter libera et voluntaria, est peccatum, quia est voluntaria in causa, puta turpi cogitatione vel tactu. Sic homicidium in ebrietate perpetratum ab eo qui ipsum praeviderat, est in se peccaminosum, quia est voluntarium in causa, ut docet S. Thomas, 2ª 2ª, q. 150, a. 4, c. Sic actus peccati ex ignorantia vincibili sunt in se peccaminosi, licet in se involuntarii, utpote incogniti, sed tantum voluntarii in causa, nempe ignorantia. Ergo. 2° Si ad formale peccatum requireretur semper quod esset in se voluntarium, et non sufficeret voluntarium in causa, nullum homicidium, nulla pollutio, idem dic de pluribus aliis, foret in se peccatum; quia, dum de facto eveniunt, non sunt amplius in potestate occidentis aut se polluentis.

2° Peccatum omissionis consistit in voluntaria cessatione ab actu debito. Atqui ante tempus quo currit obligatio praecepti, actus non est debitus. Ergo. Sicut itaque, quando quis vult furari, antequam auferat alienum, nondum est peccatum furti completum; ita, quando quis vult omittere, antequam omittat, nondum est peccatum omissionis completum.

Confirmatur. Omissio actualis debet accusari in confessione, non secus ac actus exterior, et ita fert praxis communis fidelium et confessariorum. Ergo est peccaminosa.

Obj.: Ex nostra sententia sequitur hominem in somno posse mereri, et sacramenta conficere, cum non requiratur major libertas ad merendum et ad conficiendum sacramenta, quam ad peccandum. Atqui utrumque est inconveniens. Ergo.

Resp. ad primum, non esse inconveniens hominem in somno mereri continuatione meriti in vigilia comparati, maxime si effectus per se sequatur ex causa libere volita, aut formaliter intendatur, ut patet in martyre, qui in instanti mortis, dum non est sui compos, meretur aureolam martyrii. Negamus tamen posse valide conficere sacramentum, non defectu sufficientis libertatis, sed quia Christus, ex communi sensu Ecclesiae, instituit et voluit sacramenta confici ab homine sui compote, et cum morali certitudine debita materiae, tum propter reverentiam sacramenti, tum ob periculum multorum inconvenientium alioquin futurorum. Adde, verba dormientis non esse verba formalia, defectu significationis, sed verba materialia, ut in psittaco ea proferente.

Petes 1° an ei qui voluntarie et culpabiliter causam posuit, imputari debeant omnes omissiones et commissiones peccaminosae ex illa secutae.

Resp. et sit regula generalis : Ei qui voluntarie et culpabiliter posuit causam, imputantur quoad reatum et affectum omnes omissiones et commissiones peccaminosae quas praevidit, aut debuit ac potuit humano modo praevidere secuturas ex tali causa; quia hoc ipso sunt ipsi voluntariae in causa. Sed

Petes 2º quando quis censetur praevidisse, aut debuisse ac potuisse humano modo praevidere omissiones et commissiones peccaminosas, ut ipsi imputentur ad culpam.

Resp. multipliciter: 1° quando per se aut ut plurimum sequuntur ex tali causa; 2° quando quis videt in aliis aequalis complexionis similia contingere; 3° quando praecepta adimplenda proxime instant.

Hinc colligere poteris varia consectaria pro praxi.

Dissertatio II: De distinctione specifica et numerica peccatorum

Dissertatio III: De comparatione peccatorum ad invicem

Dissertatio IV: De subjecto peccati

Dissertatio V: De causis peccatorum

Dissertatio VI: De peccato originali

Dissertatio VII: De effectibus peccati

Dissertatio VIII: De peccato mortali et veniali

Tractatus IV: De legibus

Tractatus V: De gratia

↑ Top of work