Summa summae S. Thomae, Tomus II
Charles René Billuart (1685–1757)
Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae. Tomus II.
First published 1884
Charles-René Billuart, O.P.'s Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae, Tomus II, treats human acts, passions and virtues, sin, law, and grace in the Thomistic manual tradition. Schola presents the complete Latin Tome II from the Paris Vives edition of 1884.
Tractatus I: De actibus humanis
Tractatus II: De passionibus et virtutibus
Tractatus III: De peccatis
Dissertatio I: De natura peccati
Dissertatio II: De distinctione specifica et numerica peccatorum
Dissertatio III: De comparatione peccatorum ad invicem
Dissertatio IV: De subjecto peccati
causatur. Peccatum autem causatur ex defectu seu inordinatione alicujus circumstantiae. Gravitas essentialis petitur ex circumstantiis mutantibus speciem, quia transeunt in rationem objecti; accidentalis ex circumstantiis non mutantibus speciem.
Dico 4º : Peccata carnalia per se et caeteris paribus minora sunt quam peccata spiritualia1; quia quanto est gravius impulsivum ad peccandum, tanto minus est peccatum. Peccata autem carnalia habent vehementius impulsivum, scilicet concupiscentiam carnis nobis innatam. Sunt tamen majoris infamiae, quia sunt circa delectationes nobis et brutis communes, et majoris adhaesionis, quia habent plus de conversione ad bonum commutabile, seu ad creaturam.
Articulus I: Quodnam sit peccati subjectum ?
Dico 1° : Voluntas est subjectum peccati formaliter sumpti1; quia actus immanens est in ea potentia a qua elicitur. Atqui peccatum est actus immanens; est enim appetere vel cognoscere, et quatenus est voluntarius elicitur a voluntate. Ergo
Dico 2° : Non sola voluntas, sed etiam appetitus sensitivus2 et ratio sunt subjectum peccati formaliter sumpti, non tamen membra aut sensus externi.
Probatur prima pars. Si appetitus sensitivus non posset esse subjectum peccati formalis, ideo esset quia non est intrinsece liber, sed tantum denominative extrinsece.
Atqui falsum est assumptum. Ergo. — Major est adversariorum. — Prob. min. Appetitus sensitivus in homine, ex conjunctione immediata cum voluntate et subordinatione ad illam, participat aliqualem libertatem, licet imperfectam. Ergo. — Prob. ant. 1° ex Authore, hic a. 3, ad 13, et in II Sentent., dist. 21, q. 1, a. 2, ad 5, ubi dicit « Concupiscibilis habet quamdam libertatem..., secundum quod potest obedire imperio rationis. »
2° Cogitativa ex conjunctione cum intellectu participat vim discurrendi circa singularia, ut docet Author 1° p., q. 18, a. 4, o. Ergo similiter appetitus sensitivus ex conjunctione cum voluntate participat aliqualem libertatem.
3° Hic est modus divinae providentiae, rerum ordines ita inter se connectere, ut, secundum effatum ex S. Dionysio depromptum, supremum infimi attingat infimum supremi : sic nobilissima corpora, nempe coelestia, incorruptibilitatem spirituum participant; sic elementorum praestantius, ignis, motum viventium imitatur, et sic de caeteris. Quidni ergo appetitus sensitivus in homine ex immediata conjunctione cum voluntate aliquid ejus libertatis et amplitudinis participet?
Idem dicendum de ratione. Quatenus enim praecedit voluntatem, est radicaliter libera, siquidem ex ejus judicio indifferenti originetur libertas; quatenus autem sequitur voluntatem, ejus libertatem participat et exprimit. Unde Author, hic a. 5, ad 2 : «Voluntas, inquit, quodam modo movet et praecedit rationem, et ratio quodam modo voluntatem : unde et motus voluntatis dici potest rationalis, et actus rationis potest dici voluntarius. Et secundum hoc in ratione invenitur peccatum, vel prout est defectus ejus voluntarius, vel prout actus rationis est principium actus voluntatis.»
Probatur secunda pars4 : Membra seu sensus externi non sunt intrinsece liberi, sed tantum denominative extrinsece a voluntate, a qua despotice moventur, sicut servus qui agitur et non agit; unde, respectu peccati formaliter sumpti, non sunt principia activa, sed organa tantum et instrumenta. Ergo.
Articulus II: Utrum peccatum saltem veniale possit esse in et a solo appetitu sensitivo, absque omni actuali influxu voluntatis; omnesque motus sensualitatis sint peccata?
Dico 1° : Nullum peccatum formaliter sumptum, etiam veniale, potest esse in et a solo appetitu sensitivo, absque aliquo actuali influxu saltem interpretativo voluntatis.
Probatur 1°. Aug., lib. de vera Religione, c. 14, n. 27, ait : «Aut negandum est peccatum committi, aut fatendum est voluntate committi. » Et lib. de Duabus animabus, cap. 10, n. 14, ait : « Non nisi voluntate peccatur. »
S. Thomas, hic a. 2, ad 1 jam citatum : « Non peccatur nisi voluntate, sicut primo movente; aliis autem potentiis peccatur, sicut ab ea motis. »
Probatur 2°. Non potest esse peccatum, etiam veniale, in appetitu sensitivo, nisi saltem voluntas possit ejus motum impedire, ut expresse docet S. Thomas, in II Sentent., dist., 24, q. 3, a. 2, o, et etiam ipsimet fatentur adversarii, qui ideo negant motus primo primos esse peccata, quia, cum praeveniant omnem rationem et sint sine advertentia, voluntas non potest eos impedire. Atqui, hoc ipso quo voluntas potest impedire et non impedit, interpretative influit et consentit. Ergo. Unde adversarii vel inconsequenter loquuntur, vel disputant de nomine.
Dices 1º : S. Thomas, hic q. 74, a. 3, ad 3, dicit : «Motus sensualitatis rationem praeveniens, est peccatum veniale. » Q. 25 de Veritate, a. 5, ad 5 : « Non dicitur esse peccatum in sensualitate propter interpretativum consensum rationis. »1
Resp. ad primum, quod S. Thomas loquatur de motu sensualitatis praeeveniente quidem rationem plene deliberatam, subsequente tamen semiplenam, hoc est, de motu secundo primo.
Ad secundum. Similiter non requirit interpretativum consensum rationis perfecte deliberatae, bene tamen imperfecte et semiplene deliberantis
Dices 2° : Juxta doctrinam articuli praecedentis, appetitus sensitivus ex sola habituali conjunctione seu subordinatione immediata ad voluntatem est liber. Ergo sine actuali voluntatis influxu potest peccare, saltem venialiter.
Resp. Dist. ant. Est liber in actu primo, conc.; in actu secundo, nego. Cum enim libertas appetitus sensitivi non sit in homine prima, sed subordinata et a voluntate participata, non potest in actum prorumpere sine aliquo voluntatis influxu; sicut etiam cogitativa non participat vim discurrendi actu circa singularia, nisi « secundum quamdam refluentiam » rationis universalis in illam, ut loquitur S. Thomas, 1° p., q. 78, a. 4, ad 5.
Dico 2º : Motus sensualitatis primo primi, nimirum qui omnem rationis advertentiam praevertunt, aut ii quos inviti patimur, quantumvis versentur circa illicita, non sunt peccata, ne quidem venialia.
Ita definivit Trid., sess. v, can. 5, et oppositum damnavit S. Pius V, propos. 50 et 51 inter Baianas.
[Ita definivit synodus Trid., loco citato : « Manere in baptizatis concupiscentiam vel fomitem, haec sancta Synodus fatetur et sentit; quae cum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus, sed viriliter per Christi Jesu gratiam repugnantibus, non valet : quin imo, qui legitime certaverit, coronabitur. Hanc concupiscentiam, quam aliquando Apostolus peccatum appellat, sancta Synodus declarat Ecclesiam catholicam nunquam intellexisse peccatum appellari, quod vere et proprie in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est et ad peccatum inclinat. Si quis autem contrarium senserit, anathema sit. »
Inter propositiones 79 damnatas primum a S. Pio V et postea a Gregorio XIII et Urbano VIII, sequentes leguntur :
-
« Prava desideria quibus ratio non consentit et quae homo invitus patitur, sunt prohibita praecepto : Non concupisces. »
-
« Concupiscentia, sive lex membrorum, et prava ejus desideria quae inviti sentiunt homines, sunt vera legis inobedientia. »
-
« Motus pravi concupiscentiae sunt, pro statu hominis vitiati, prohibiti praecepto : Non concupisces. Unde homo eos sentiens, et non consentiens, transgreditur praeceptum : Non concupisces, quamvis transgressio in peccatum non deputetur. »
-
« Quamdiu aliquid concupiscentiae carnalis in diligente est, non facit praeceptum : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. »]
Sequitur ex praecedenti conclusione. Si enim nullum sit peccatum sine aliquo consensu voluntatis, palam sequitur, motus qui omnem rationem antevertunt, aut quos patimur reluctante voluntate, non esse peccata, cum sint sine ullo voluntatis consensu.