Summa summae S. Thomae, Tomus II

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus II

Charles René Billuart (1685–1757)

Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae. Tomus II.

First published 1884

Charles-René Billuart, O.P.'s Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae, Tomus II, treats human acts, passions and virtues, sin, law, and grace in the Thomistic manual tradition. Schola presents the complete Latin Tome II from the Paris Vives edition of 1884.


Tractatus I: De actibus humanis

Tractatus II: De passionibus et virtutibus

Tractatus III: De peccatis

Dissertatio I: De natura peccati

Articulus I: Quid sit peccatum?

Articulus II: Utrum formale constitutivum peccati commissionis consistat in positivo, an in privativo?

Quia circa hanc quaestionem maxime divisi sunt theologi, etiam Thomistae, ut omnibus satisfaciam, breviter proponam praecipua utriusque sententiae momenta, cum responsis adversae partis.

Proponitur sententia reponens formale constitutivum peccati commissionis in privativo ?

1° Juxta Scripturam, SS. Patres, praesertim S. Thomam, peccatum est nihil, est aversio a Deo, est carentia seu privatio perfectionis et rectitudinis debita. Ergo.

2° Peccatum est essentialiter malum, imo summum malum. Atqui malum est essentialiter privatio; omne ens enim, in quantum ens, est bonum. Ergo.

3° et praecipue. Si malitia moralis seu formale constitutivum peccati sit quid positivum, Deus erit causa peccati, etc. Consequens est plus quam falsum et expresse damnatum in Concil. Trid., sess. VI, can. 61. Ergo. — Prob. sequelae maj. Deus debet esse causa omnis realis positivus, alias non esset prima et universalissima causa, quae exigit ut omne reale positivum, sub omni reali et positiva formalitate, sit ab eo qui est fons totius esse. Ergo.

Responsiones adversae partis

Observant 1° esse duplex malum : malum absolutum et simpliciter, quod nihil bonitatis et entitatis includit, ut privatio frigiditatis in aqua calida; malum respectivum et secundum quid, quod aliquid entitatis et bonitatis includit, et ita est alicui malum, ut possit esse alteri bonum, ut calor in aqua. In actu peccati utrumque malum reperitur : malum respectivum et secundum quid, scilicet tendentia positiva ad objectum dissonum regulis morum ; et malum absolutum et simpliciter, scilicet privatio rectitudinis connotata et causata ab actu positivo, seu eum comitans et in illo fundata.

Observant 2° privationem posse considerari dupliciter : in fieri et in facto esse. In fieri est quid positivum, in facto esse est nihil. Patet in morte, quae in fieri est quid positivum, puta morbus aut vulnus lethale ; in facto esse, mera privatio vitae. Ita in actu peccati : privatio rectitudinis in fieri est quid positivum, scilicet tendentia actus in objectum dissonum regulis morum; in facto esse, mera privatio ex hac tendentia resultans.

Observant 3° duplicem esse aversionem : unam privativam, alteram contrariam; in omni peccato esse aversionem a Deo, non solum privativam, sed etiam, saltem virtualiter et interpretative, contrariam, quatenus homo peccando non tantum recedit a Deo, sed virtualiter et interpretative saltem insurgit in ipsum, transgrediendo ejus legem, denegando ipsi obedientiam et abjiciendo ipsum ut amicum et ultimum finem. His observatis,

Respondent ad primum, cum D. Thoma, q. 2 de Malo, a. 1, ad 4, peccatum dici nihil, non ratione sui formalis, sed ratione modi seu privationis consequentis seu comitantis.

Dicitur aversio ratione ejusdem privationis connotatae, vel sumitur aversio, non solum privative, sed etiam contrarie.

Dicitur privatio perfectionis seu rectitudinis debitae, quia illam fundat et involvit, vel sermo est de peccato ut est malum simpliciter, non ut est malum morale et respectivum. Quandoque etiam SS. Patres loquuntur de peccato habituali.

Ad secundum respondent, peccatum esse malum, non simpliciter et absolute, sed morale et respectivum, quod non consistit in sola privatione.

Ad tertium, negant sequelam. Ad probationem distinguunt. Deus est causa omnis realis positivi sub ratione entitatis, conc.; sub ratione deformitatis, nego. Vel aliis terminis, est causa omnis realis positivi materialiter, conc.; formaliter, nego. Id est, Deus est causa omnis realis positivi simpliciter et absolute, non ut fundantis et connotantis privationem consecutam vel adjunctam. Formale autem constitutivum peccati est positivum reale, non ut effectibile, sed ut defectibile; non materialiter et absolute, sed formaliter, ut fundans privationem : unde non sequitur quod Deus sit causa peccati.

Respondent 2° retorsione argumenti, et dicunt, sententiam adversam eadem praemi difficultate. Sic enim arguunt : Fundamentum privationis in qua adversa sententia reponit formale constitutivum peccati, reduplicative ut tale, est quid reale positivum; negatio enim aut privatio non potest esse fundamentum alterius negationis vel privationis, alias istius prioris negationis deberet assignari altera negatio pro fundamento, et sic in infinitum. Ergo, si Deus necessario causet omne reale positivum in peccato, causat ejus fundamentum ut tale. — Subsumunt : Ille vere et proprie causat peccatum, qui causat illius fundamentum ut tale, praesertim cum peccatum formale, in hac sententia, sit privatio. Privatio autem non causatur directe et per se, sed resultat ex positione fundamenti, nec aliter potest causari; quia, cum sit nihil, non potest per se et directe terminare influxum.

§ II.

Proponitur sententia reponens formale constitutivum peccati commissionis in positivo, cum responsionibus adversae partis.

1° Scriptura explicat peccatum per conversionem ad objectum malum. Jerem., II, 13 : Duo mala fecit populus meus : dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas quae continere non valent aquas. Et Osee, IX, 10 : Facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt.

2° S. Thomas, 1ª 2°, q. 18, ubi incipit agere ex professo de actibus humanis in esse moris, docet, art. 5, ad 2, et q. 72, a. 1, c, et art. 9, ad 1; item q. 79, a. 2, ad 3, differentiam constitutivam actus peccaminosi, qua talis et prout condividitur a bono morali, non esse privationem, sed quid positivum, nempe tendentiam positivam actus ad objectum dissonum rationi; privationem autem se habere tantum consequenter.

Et 1ª p., q. 48, a. 1, ad 2, et q. 1 de Malo, a. 1, c, dicit malum simpliciter in hoc differre a malo morali, quod malum simpliciter consistat in privatione, malum autem morale in positivo cui jungitur privatio. Unde q. 2 de Malo, a. 11, ad 13 : « Peccatum, inquit, non est privatio pura, sicut tenebrae, sed est aliquid positive. » Et 2ª 2°, q. 6, a. 2, ad 2 : « Deformitas [peccati] non solum importat privationem debitae formae, sed etiam contrariam dispositionem, »

3° Illud est formale constitutivum peccati, a quo peccatum habet quod sit primo malum morale. Atqui peccatum commissionis habet primo quod sit malum morale, per positivam et vitalem tendentiam in objectum malum. Ergo. — Et 1° quod inde habeat esse malum morale probatur, quia illa tendentia procedit libere a voluntate ut subjecta regulis morum, et respicit objectum morale, scilicet dissonum regulis morum. Ergo pertinet ad lineam moralem, contrahitque ab illo objecto aliquam speciem moralem, non bonitatem, non indifferentiam. Ergo malitiam formalem. 2° Quod ex illa tendentia habeat primo quod sit malum morale, probatur. Illa tendentia moraliter mala prius convenit actui quam privatio rectitudinis; ideo enim actus peccati caret rectitudine, quia tendit in objectum malum, cum omnis motus tendens ab uno termino ad alium, primo per se respiciat terminum ad quem, ex quo sequitur aversio seu recessus a termino a quo. Ergo.

Et dato quod privatio non sequeretur, sed praecederet aut saltem comitaretur actum, ut quidam volunt, nihilominus subsisteret argumentum, quia fieri non potest quin tendentia moralis actus ad objectum morale non contrahat speciem moralem, cum omnis actus a suo objecto specificetur.

4° Moralitas formalis generice sumpta consistit in positivo, scilicet in ordine reali transcendentali ad objectum subditum regulis morum, et in tres species dividitur, in bonitatem, malitiam et indifferentiam, ut diximus in tractatu de Actibus humanis. Atqui genus positivum non potest contrahi per privationem, sed solum per differentiam positivam. Ergo differentia constitutiva malitiae moralis, sicut bonitatis, est positiva.

Responsiones adversae partis

Ad primum respondetur quod Scriptura explicet peccatum, modo per privativum, modo per positivum, ita ut privativum sit formale et positivum materiale. At instant alii, quod haec responsio sit non solum gratuita, sed etiam falsa, tum quia Deus non minus conqueritur de positivo quam de privativo, tum quia solum peccatum formale est abominabile : hic autem abominatio est quid positivum, nempe dilectio.

Ad secundum respondetur, S. Thomam loqui de peccato materialiter et in esse physico considerato, non formaliter et in esse moris, seu pro formali malitia; vel, ut alii dicunt, de peccato commissionis ut est commissio, non ut est peccaminosa. Verum, inquiunt alii, S. Thomas, 1ª 2°, a q. 8 ad 18 jam egerat de actibus humanis in esse physico; a q. autem 18 inclusive et deinceps agit de bonitate et malitia morali actuum humanorum. Ergo saltem textus laudati ex 2ª 2ª male exponuntur de specificatione et constitutione peccati quoad materiale peccati. Insuper illic et alibi S. Doctor eodem modo loquitur de constitutione boni moralis formaliter. Ergo.

Ad tertium respondetur, istam tendentiam non terminari ad objectum reduplicative ut malum moraliter, seu ut difforme regulis morum, sed solum materialiter et speculative; illud enim respicit formaliter ut bonum quoddam utile aut delectabile, cum nemo intendens malum operetur. Ex quo sequitur quod illa tendentia habeat tantum ab objecto quod sit mala materialiter et fundamentaliter, et non formaliter.

Ad quartum respondetur quod moralitas in communi non sit genus univocum ad bonitatem et malitiam, sed analogum, importans duas diversas rationes, unam positivam, alteram negativam. Sed instant alii in illa tendentia positiva actus ad objectum malum, quae est vera species positiva in linea morali, non bona, non indifferens. Ergo mala. Ergo subest generi ejusdem rationis.

Articulus III: De peccato omissionis

Dissertatio II: De distinctione specifica et numerica peccatorum

Dissertatio III: De comparatione peccatorum ad invicem

Dissertatio IV: De subjecto peccati

Dissertatio V: De causis peccatorum

Dissertatio VI: De peccato originali

Dissertatio VII: De effectibus peccati

Dissertatio VIII: De peccato mortali et veniali

Tractatus IV: De legibus

Tractatus V: De gratia

↑ Top of work