Summa summae S. Thomae, Tomus II

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus II

Charles René Billuart (1685–1757)

Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae. Tomus II.

First published 1884

Charles-René Billuart, O.P.'s Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae, Tomus II, treats human acts, passions and virtues, sin, law, and grace in the Thomistic manual tradition. Schola presents the complete Latin Tome II from the Paris Vives edition of 1884.


Tractatus I: De actibus humanis

Tractatus II: De passionibus et virtutibus

Tractatus III: De peccatis

Dissertatio I: De natura peccati

Articulus I: Quid sit peccatum?

Dico : Peccatum recte definitur ab Aug., lib. XXII contra Faustum, c. 27 : « Factum, vel dictum, vel concupitum contra aeternam legem. »

Prob. Illa definitio est bona, quae explicat materiale et formale definiti; nam per id utrumque res dignoscitur. Atqui, dum dicitur, factum, vel dictum, vel concupitum, explicatur materiale peccati, quod est actus humanus. Dum dicitur, contra aeternam legem, explicatur formale; inde enim actus est peccaminosus, quod sit contra legem aeternam.

[Objicies: Haec definitio non convenit omni peccato. Ergo non est legitima. — Prob. ant. Haec definitio non convenit peccato omissionis, quod non est factum, etc. Ergo non convenit omni peccato.

Resp. Nego ant. — Ad probat. iterum nego ant. In moralibus, affirmatio et negatio ad idem genus reducuntur. Sed omissio est negatio, seu potius privatio voluntaria actus debiti, qui est quaedam affirmatio; nam in omissione voluntaria et culpabili est noluntas obediendi et eo ipso voluntas resistendi legi. Ideo omissio non potest esse voluntaria, nec consequenter culpabilis in individuo, sine aliquo actu qui sit causa vel occasio illius, non ex parte operis, sed ex parte operantis. Ergo, ratione hujus actus seu facti, convenienter comprehenditur sub hac definitione peccati. Ergo haec definitio est legitima.]

Dico 2° : Essentiale est peccato quod sit injuria et offensa Dei.

Sequitur ex praecedenti. Est enim essentiale peccato quod sit contra legem Dei, ut dictum est. Qui autem sciens et volens agit contra legem, offendit legislatorem, quia ejus voluntati contradicit, eique debitam obedientiam et subjectionem recusat.

Et hinc colliges, non posse dari peccatum mere philosophicum, id est quod sit solum contra rationem et non contra Deum, nec ejus offensa.

(Videtur quod, si res in abstracto consideretur, peccatum philosophicum distingui possit a peccato theologico. Dicit enim S. Thomas, 1ª 2°, q. 71, a. 6. ad 5 : « A theologis consideratur peccatum praecipue secundum quod est offensio contra Deum, a philosopho autem morali, secundum quod contrariatur rationi. » Sed hoc hypothetice tantum seu conditionate intelligendum est, ut patet ex his ejusdem verbis, 2. 2., q. 20, a. 3, c : « Si posset esse conversio ad bonum commutabile sine aversione a Deo, quamvis esset inordinata, non esset peccatum mortale. »

Et hanc rationem ibidem affert : « In quolibet peccato mortali, principalis ratio mali et gravitas est ex hoc quod avertit a Deo. » Ergo, si conversio ad bonum commutabile posset esse sine aversione a Deo, peccatum non esset theologicum, sed tantum philosophicum, ut « soli naturae rationali et rectae rationi disconveniens. »

Dico : Peccatum mere philosophicum de facto existere non potest.

Prob. 1° ex condemnatione ab Alexandro VIII directa, die 24 augusti 1690, contra propositionem sequentem, quam, textus aliquos torquendo, Arnaldus effinxerat, ut eam adversariis suis, pro more suo, attribueret : « Peccatum philosophicum seu morale est actus humanus disconveniens naturae rationali et rectae rationi; theologicum vero et mortale est transgressio libera legis divinae. Philosophicum, quantumvis grave, in illo qui Deum vel ignorat vel de Deo actu non cogitat, est grave peccatum, sed non est offensa Dei, neque peccatum mortale dissolvens amicitiam Dei, neque aeterna poena dignum. » — Haec propositio fuit « declarata et damnata uti scandalosa, temeraria, piarum aurium offensiva et erronea. »

Prob. 2° ratione. Ex Augustino, peccatum theologicum est « factum, vel dictum, vel concupitum contra aeternam legem, » et ut advertit Angelicus in priori loco supra relato, « Augustinus convenientius definit peccatum ex hoc quod est contra legem aeternam, quam ex hoc quod est contra rationem, praecipue cum per legem aeternam regulemur in multis quae excedunt rationem. » Unde sequitur hac lege nos regulari etiam in his quae pertinent ad rationem. Atqui quoties aliquid agitur contra rectam rationem, laeditur lex aeterna. Ergo hujusmodi actus est peccatum theologicum. — Prob. min. 1° Recta ratio nihil aliud est quam participatio legis aeternae, seu lumen intellectuale nobis legem aeternam manifestans. Ergo non potest quis agere contra rectam rationem, quin simul laedat legem aeternam.

Si objicias quod qui agit contra rectam rationem potest ad legem aeternam non attendere, et consequenter eam nullo modo laedere, respondeo neminem ignorare hoc principium legis aeternae : « Malum est vitandum. » Atqui quicumque agit contra rectam rationem, scit et necessario advertit suam actionem esse malam; supponitur enim eum dictamen conscientiae spernere. Ergo legem aeternam laedit. Ergo peccatum theologicum admittit.

2° Ex ipso nomine intelligitur peccatum theologicum contra Deum committi. Qui enim conscie agit contra rectam rationem praecipientem aut prohibentem, percipit se subvertere ordinem naturalem, et saltem implicite cognoscit hunc ordinem statutum fuisse ab aeterno et supremo legislatore, id est a Deo. Ergo contra Deum ipsum peccat. Ergo tale peccatum est theologicum.]

Articulus II: Utrum formale constitutivum peccati commissionis consistat in positivo, an in privativo?

Articulus III: De peccato omissionis

Dissertatio II: De distinctione specifica et numerica peccatorum

Dissertatio III: De comparatione peccatorum ad invicem

Dissertatio IV: De subjecto peccati

Dissertatio V: De causis peccatorum

Dissertatio VI: De peccato originali

Dissertatio VII: De effectibus peccati

Dissertatio VIII: De peccato mortali et veniali

Tractatus IV: De legibus

Tractatus V: De gratia

↑ Top of work