Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Institutio tyronis de arguendi ratione

Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.

Disputatio II. De proprietatibus terminorum.

Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.

Disputatio IV. De propositione.

Sectio I. Propositionem definio.

Sectio II. De materia, qualitate, et quantitate propositionis.

Sectio III. Propositio categorica, hypothetica, complexa, et incomplexa.

Aliae propositiones sunt complexae, ut Petrus currit, et Ioannes loquitur, quia constat duabus integris propositionibus, in quibus aliae sunt copulativae, ut patet in exemplo adducto, quarum veritas pendet a veritate utriusque; nam si altera pars est falsa, tota propositio redditur falsa, quia est universalis. Aliae sunt disiunctivae, ut Petrus currit vel loquitur, cuius veritas pendet a veritate alterius partis; non enim requiritur veritas utriusque, quia est particularis, cuius veritas reperitur in uno obiecto. Si enim Petrus currit, tametsi non loquatur, vera erit propositio disiunctiva: immo bene Toletus observat ex veteribus dialecticis, lib. 1. capit. 19. disiunctivam esse falsam, si utrumque extremum est verum, quia disiunctio vel significat unum ex suppositione, quod non sit alterum. Quamvis hoc multum pendet ex modo, quo apprehenditur obiectum, illudque volumus explicare. Posset enim quis significare, ut minimum alteram partem esse veram, non exclusa altera, ut Christus dixit, ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, et cetera. Si autem congregentur duo, et tres, nunquid Deus eos non audiet? tunc autem non redditur falsa propositio disiunctiva. Cum autem pro uno supponitur alterum, tunc disiunctiva est falsa: non enim affirmatur utrumque, sed alterum ex suppositione, quod negatur alterum, ut in simili patet, et praeceptis: quando Iudaei iubebantur offerre par turturum aut columbas: iubebantur columbas offerre ex suppositione, quod non offerrent turtures: et turtures ex suppositione, quod non offerrent columbas, utrumque autem non iubebantur. Rogas utrum haec sit complexa: si sol oritur, dies est; et haec, homo currit, est propositio. Non sunt. Prior enim est hypothetica non composita ex duabus propositionibus: secunda primam partem habet pro subiecto. Sed communiter complexae vocantur, quia componuntur ex duabus orationibus, vide Sotum, et Toletum supra contra Fonsecam, lib. 3.

Sectio IV. De aequipollentia simplicium propositionum.

Sectio V. De conversione simplicis propositionis.

Sectio VI. De oppositione simplicis propositionis.

Sectio VII. Explicantur praecedens doctrina, et regulae oppositorum.

Sectio VIII. De propositione modali.

Sectio IX. Explicantur, ac describuntur propositiones modales.

Sectio X. Quare omnes propositiones cuiusque figurae sunt mutuo aequipollentes?

Sectio XI. De quantitate, et qualitate cuiusque figurae.

Sectio XII. De oppositione cuiusque figurae cum aliis.

Sectio XIII. De exponibili, et exclusiva propositione.

Sectio XIV. Difficultates circa hanc doctrinam.

Sectio XV. De exceptivis, et reduplicativis.

Disputatio V. De modo sciendi.

Logica

↑ Top of work