Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.
Disputatio II. De proprietatibus terminorum.
Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.
Disputatio IV. De propositione.
Sectio I. Propositionem definio.
Sectio II. De materia, qualitate, et quantitate propositionis.
Sectio III. Propositio categorica, hypothetica, complexa, et incomplexa.
Propositio conditionalis alia est in materia necessaria, alia in contingenti. In Prima conditionalis non solum est enunciativa, sed etiam illatiua, cui adiungi potest illationis nota ergo, e. g. si sol oritur, dies est, vel si sol oritur, ergo dies est, quod non solum in propositione hypothetica, sed etiam in absoluta locum habet, ut sol oritur, et dies est, vel sol oritur, ergo dies est: ratio a priori, quia nota illationis significat consequens necessario sequi ex antecedenti, et quia lucem sequitur necessario dies, ea propter illae propositiones sunt illativae. Quae doctrina vera est etiam in propositione causali, ut quia sol oritur, dies est, ubi dies est (quod est consequens) sequitur necessario ex eo quod, sol oritur (quod est antecedens.) regulae autem Summulistarum cum Petro Hispano, lib. 1. cap. 15. de illatione conditionalium verae sunt in hoc genere propositionum.