Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.
Disputatio II. De proprietatibus terminorum.
Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.
Disputatio IV. De propositione.
Sectio I. Propositionem definio.
Sectio II. De materia, qualitate, et quantitate propositionis.
Sectio III. Propositio categorica, hypothetica, complexa, et incomplexa.
Nonnullae propositiones sunt absolutae, nonnullae pendent ab aliquo alio, e. g. Petrus est homo, est propositio absoluta, quia eius veritas aut falsitas non pendet aliunde, sed tantum ex absoluta identitate, aut distinctione subiecti et praedicati: quamobrem eiusmodi propositio dicitur categorica. Ostendi autem disput. 1. sect. 9. categoriam esse praedicationem, item terminum categorematicum esse perfecte significativum se solo, et absolute; unde infero contra nonnullos Summulistas propositionem categoricam non converti cum simplici enuntiatione, nam complexa propositio potest esse categorica, ut Petrus currit, et Ioannes legit, est propositio absoluta, et se sola perfecte significativa. Exemplum autem propositionis pendentis aliunde sit: si Petrus venerit, loquetur, subiectum cum praedicato nectitur non absolute, sed cum dependentia a Petri adventu: nec potest dici absolute Petrum locuturum aut non, nec propositionem esse absolute veram aut falsam, nisi expectetur adventus Petri, a quo pendet et locutio, et veritas propositionis.