Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.
Disputatio II. De proprietatibus terminorum.
Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.
Disputatio IV. De propositione.
Sectio I. Propositionem definio.
Sectio II. De materia, qualitate, et quantitate propositionis.
Sectio III. Propositio categorica, hypothetica, complexa, et incomplexa.
Haec propositio recte potest dici syncategorematica, quia copula verbi se sola non significat absolute, sed dependenter a conditione. Melius tamen dicitur Hypothetica. Hypothesis enim Graece sonat, quod Latine suppositio, sive conditio: quam ob rem non convertitur propositio complexa sive constans ex duabus cum hypothetica, quia haec Petrus currit, et Paulus loquitur, non est hypothetica, quia nulla hypothesis in illa constituitur, ergo propositio categorica est propositio absoluta, quae absolute iudicat de obiecto. Hypothetica autem est propositio conditionalis, quae dependenter ab aliqua hypothesi, aut suppositione, iudicat de obiecto, quemadmodum promissio absoluta est, quae non pendet a conditione, ut dabo tibi centum, promissio autem conditionata pendet a suppositione, ut si Navis venerit dabo tibi centum. Hanc doctrinam vide in Toleto lib. 1. cap. 19. quamvis Petrus Hispanus lib. 1. cap. 15. hypotheticam dicit esse, quae componitur ex duabus categoricis, sed non bene, ut observavi, quia est contra nominis etymologiam apertamque rationem.