Verum non placet haec sententia, quia est contra doctrinam Aristotelis, qui censet verbo finito constare omnem propositionem, ipsique fatentur esse contra veterum consensum: praesto est ratio, quia negatio affixa unioni, aut copulae verbi, reddit propositionem negativam, ut Petrus non currit. En quam ob causam non potest verbum infinitari, quia ly non non potest sumi nisi negative. Ad primum. Respondetur negando antecedens, quia negatio afficiens verbum illud negat, et nihil aliud affirmat: ut ne currat, non currit. Ad secundum respondetur potuisse homines uti verbis infinitis, ut utuntur nomine, et participio, sed non voluisse, et quidem recte. Confunderentur enim propositiones negantes, et infinitantes. Nomina, et participia nullam pariunt confusionem, quia licet afficiantur negatione, dant locum, ut unio affirmetur, sicque patet, quid negetur, quid vero infinitetur, ut Petrus est non currens: at vero cum verba non dent locum huic distinctioni, sed negatio illi praefixa reddit propositionem negativam, esset valde ambiguum discrimen vocis negatae ab infinitata, ut Petrus non currit. Rogas cur ergo Aristotel. exclusit verba infinita? Respondeo id non fecisse Aristotelem expresse, sed eius discipulos; sed Aristoteles quaedam addidit nominis definitioni, quod intellige servatis servandis, vel id effecit maioris claritatis ergo, vel quia voluit, vel quia fuit oblitus; cumque possent esse infinitae causae, quid ego scio, qua sit motus.