ARistoteles primo de interpretatione, cap. 3. ait Verbum esse, quod insuper tempus significat, atque semper eorum, quae de alio dicuntur, est signum. Ea verba, quod insuper, referuntur ad cap. 2. ubi nomen definierat. est ergo verbum ex Aristotele: Vox significativa ad placitum, cuius nulla pars est significativa separata, finita, et recta, significans cum tempore, ut signum praedicati. ita fere Petrus Hispanus, cap. 4. quem Sotus tuetur. Haec definitio in easdem labitur difficultates, in quas superior nominis descriptio. Nam satisfacio, circumsedeo, et similia verba habent partes distinctas per se in compositione significantes, ac retinentes in toto significationem, quam extra totum, facio enim significat in eo composito, facere sive praestare aliquid: satis autem ibidem significat quod satis superque est. Immo significatio verbi, satisfacio, est composita ex significatione verbi, facio, et adverbii, satis. Deinde verba infinitantia sunt etiam verba. Praeterea, tempora praeteritum, et futurum vere sunt verba, e quibus perfecta oratio, et propositio construitur, propositio autem sine verbo constare non potest, tandem sunt nonnulla verba praesentibus carentia, ut coepi, odi, e quibus efficitur affirmatio.