Est ergo verbum, vox coniugata per tempora, ita Nebriss. lib. 3. cap. 7. de erothematis verborum, ars Regia, lib. 3. August. tom. 1. lib. de grammatica, verba (inquiens) dicimus haec, quae decurrimus cum temporibus, et personis, ut clamo, clamas. Dices haec grammaticorum in morem potius, quam dialectice definiri. Respondeo dialecticae proprium non esse quaerere voces, aut verba, sed mentis argumenta construere; ut vero idem commodius praestetur, eget notitia vocum, quas pro conceptibus subrogat, vocum autem attributa, ac discrimina grammaticus sibi vindicat, cuius legibus in eius provincia standum necessario. Illi nonnulli irrident quod tam grammatice egerim de verbo, grammaticorum legum superstitiosus cultor. si hoc crimen est, ipsi sunt ab eo quam maxime immunes, qui leges grammaticae nec audisse videntur, critique mecum videndus August. quod in verbo, et nomine definiendis non ad Aristot. sed ad grammaticos confugerit.