Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Institutio tyronis de arguendi ratione

Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.

Disputatio II. De proprietatibus terminorum.

Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.

Sectio I. De nomine.

Sectio II. De verbo.

Sectio III. De Oratione.

ARistoteles primo de interpretatione, cap. 4. ait orationem esse vocem significativam, cuius aliqua pars per se separata sit significativa, non ut affirmatio, sed ut dictio. Fonseca lib 3. cap. 1. recte ait non esse animo Aristoteli excludere ab oratione utramque partem esse significativam, sed unam sufficere ad distinguendam orationem a nomine, et verbo. Verum ita non bene discriminatur, quia in hac voce circumscriptio si separes scriptio a circum, est significativa vox, ut dictio, cum tamen, circumscriptio sit nomen. Petrus Hispanus, cap. 5. ait orationem esse, cuius partes per se separatae sunt significativae, intelligitur autem eam esse vocem compositam, si quidem partes sunt comparatione compositionis. Quam ob rem, Villalpandus lib. 1. cap. 1. ait, esse orationem plures dictiones congrue se habentes. Haec definitio recipitur etiam a Toleto lib. 1. cap. 16. Conimb. cap. 4. lib. 1. de interpretatione, q. 3. art. 1. et Sot. lib. 1. in caput primum Petri Hispani lect. unica notabili 1.

Sed difficultate non caret. Primo: quia convenit termino complexo: ut homo iustus. video ab his auctoribus orationem non distingui a termino complexo. Secundo hae voces, circumscriptio, circumsessio, non sunt oratio, et tamen retinent duas partes integre ibidem significantes. Separata enim sessio a circum habet eumdem significatum, quem coniuncta, similiter et circumscriptio.

Ut orationem definiam, praemitto grammaticos notitiam seu orationem quinquepartiri, in duas activas, duas passivas, et quintam verbi impersonalis; nullamque admittunt orationem nisi verbo constantem: immo pro solo verborum discrimine orationes disparantur, dialecticique ipsi orationem dividentes in imperfectam, et perfectam, hanc explicant per significationem perfectam verbi, illam per imperfectam. Est igitur oratio Congruentia nominis cum verbo, sive vox significativa composita ex nomine, et verbo mutuo congruentibus. Congruentia est ratio, ob quam e duabus vocibus una resultat. si autem voces non congruunt mutuo, non fiet una oratio, sed erunt duae dictiones dissolutae. moveor, tum ut distinguam terminum complexum ab oratione, tum ut explicem voces compositas ex nomine, et verbo, tum tertio, quia in explananda oratione, et eius partibus standum est iudicio grammaticorum. Tractent enim fabrilia fabri, in mentis conceptu semper respondet nomen cum verbo, voce tamen aliquando reticetur nomen, ut amo Deum, subintelligitur autem ego, aliquando reiicitur verbum, ut cum inducitur aliquis loquens, tunc ille, subintelligitur dixit, vel quid simile. Oratio imperfecta constat verbo modo imperfecto significante, ut si venit. tunc enim non formatur perfectus conceptus rei, aliquando est perfecta, quia verbum perfecte significat, ut ego veni, oratio potest esse sine propositione, ut tu fac, aliquando cum illa, quia est genus, quod dividitur in orationem non enuntiativam, et in nuntiativam, quae est propositio, de qua agendum.

Disputatio IV. De propositione.

Disputatio V. De modo sciendi.

Logica

↑ Top of work